Iter Cyri aSardibus usque adCunaxam ubi interfectus est. Postea milites Graeci per montes adPontum redierunt.
Cyrus Minor[1] fuit filius regis Persarum,Darii II, et eius uxoris Parysatidis, frater minorArtaxerxis II cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno401 a.C.n. pugna apud Cunaxam inBabylonia occisus est.Minor dicebatur ne confunderetur cum magnoCyro, conditoreimperii Persici. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor GraecusXenophon, qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.
Anno407 a.C.n.satrapesLydiae,Magnae Phrygiae,Cappadociae[2] a patre factus navalibus copiis praeerat, quae cumLacedaemoniis adversusAthenienses pugnare deberent. Tunc socios pecunia[3] saepe adiuvit necnon novas naves plus quam semel ministrando (nam maritimis proeliis Lacedaemonii plures clades ab Atheniensibus acceperunt). Patre vero mortuo anno404 a.C.n. insidias fratriArtaxerxi regnare incipienti parare aTissapherne, satrapaCariae etIoniae, accusatus[4], nisi precibus matris Parysatidis donatus esset, in satrapiam salvus non redisset, ubi iniuriam sibi factam ulcisci constituit. A quo tempore magnum exercitum colligere coepit, tamquam expeditionem adversusPisidas pararet[5].Bello autem Peloponnesio confecto, Lacedaemonios victores Cyrus auxilia rogavit, quae suorum priorum beneficiorum velut merces forent[6]. Nec Sparta recusavit sed eum classe sua adiuverunt atque milites GraecosBello Peloponnesio exercitatos ac sibi pecuniam ex arte militari quaerentes in Asiam tramitti siverunt. Illi mercenarii Graeci, quibus mox nomenDecem Milia inditum est, quamquam primo ignari quo ducerentur[7], tamen, ducente Lacedaemonio profugoClearcho, Cyrum usque ad Cunaxam inBabyloniam secuti sunt. Ibi proelio commisso cum rege Artaxerxe, Graeci quidem adversarios fuderunt atque fugientes persecuti sunt, sed redeuntes cognoverunt Cyrum et qui circa eum steterant media acie perisse.