
Cyropaedia (GraeceΚύρου παιδεία 'Cyriinstitutio') estmythistoria de rebus gestisCyri Maioris,regisPersarum ab anno550 ad530 a.C.n., aXenophonte,scriptore Graeco, prima partequarti saeculi a.C.n., octolibris disposita. Qua lectione delectatusCicero optime de ea iudicavit, cum scriberet: "Cyrus ille a Xenophonte non adhistoriae fidem scriptus est, sed ad effigiem iusti imperii."[1] Etenim de rebus illo tempore a Persis gestis Graeci pauca noverunt, quae apudHerodotum leguntur. Sed dum eventa,dialogos,orationes,proelia suo arbitrio ficta narrat Xenophon, re vera deeducatione etiustitia, de disciplina militari et optimoimperatore, de arte magni imperii comparandi et administrandi disserit. ItaqueCyropaedia adpoliticam philosophiam pertinere potius videatur, adeo ut nonnulli critici opinati sint hoc libro XenophontemRei PublicaePlatonis respondere voluisse[2] (quod alioqui dubium est). Certemonarchiam militarem laudat Xenophon, nonoligarchiam philosophorum.
Cyri institutio non tantum educationem in aula patris, regis Persici, et apud avum maternum, regem Medorum, a Cyro acceptam designat (genitivus obiectivus: Cyrum instituunt), quae in libro primo explicatur. Si ita esset titulus tantummodo cum argumento primi libri congrueret.[3] Etiam ad exempla moralia et politica pertinet quae Cyrus, rex factus, posteris Persis tamquam hereditatem tradidit et reliquis libris explicantur. Nam Cyrus velut magister Persiae in hoc opere depingitur.

InCyropaedia Cyrus mores aliquatenus ipsius Xenophontis similes exhibet : homoreligiosus est qui, nisideorum voluntate perspecta, nullum inceptum aggreditur,eques etvenator adsiduus studiosusque, nonnumquam etiam disserit velut ac siSocratis discipulusAthenis fuisset. Itaque dubitari potest utrum principem idealem delineare voluerit an potius vitam narrare quam sibi obvenire optavisset. Saepe enim in vita sua doluerat Xenophon quod milites Graeci seditiosi essent vel cives Athenienses magistratibus obsequi nollent[4]. Contra in libro omnia quae imperat Cyrus statim praestantur. Porro mores Cyri illius Graeci potius quam barbari sunt, etiamsi nonnulla instituta Persica refert Xenophon quae noverat ab illo tempore quoDecem Milium expeditioni interfuit. Contra nonnulla miro modoLacedaemoniorum similia sunt (homotimoi, Latine 'aequivalentes').
Certe lectorem modernumherois nonnumquam taedet semper optima consilia proferentis, semper victoris, omnes virtutes summas exhibentis, ab omnibus militibus subiectisque amati, comprobati, laudati sine ulla invidia nec zelotypia[5] ; sed a lectoribus antiquisCyropaedia tamquam optima ars imperandi lectitabatur: nonne memoriae traditum estScipionem Aemilianum hunc librum semper secum circumtulisse?[6] nonneGaius Iulius Caesar ipse eam bene noverat atque, paulo ante quam occideretur, Cyri mortem apud Xenophontem,[7] ut lentiorem, in sermone quodam sibi aspernatus erat?[8] CerteCyropaediam legentibusImperium Romanum futurum non minus saepe nobis in mentem venit quamImperium MacedonicumAlexandri Magni.
Extrema Cyropaedia longum capitulum[9] inexpectatum legimus in quo Persae, divitiis et luxuria diffluentes, tempore quidem quo scribit auctor, a maioribus suis degenerasse dicuntur, molles nunc et effeminati facti. Similem palinodiam deSparta legimus extremo libellode republica Lacedaemoniorum. Philologi de genuitate dissentiunt: alli ut apocryphum capitulum reiciunt, alii ipsa manu Xenophontis sed aliquanto postea additum esse credunt[10]. Nonne enim senior factus et eventis doctus intellegere potuit Xenophon sese multo pulchrius quam reapse erat Imperium Persicum vidisse? UtLycurgus, Cyrus ipse culpa caret : post eius mortem nepotes institutionem a magno viro acceptam deseruerunt. Alii postremo hunc epilogum existimant iam ab initio fuisse existimant partem maximam eius quod Xenophon demonstrare volebat, scilicet populos exemplum ducis sui sequi solere : rege Cyro mortuoPersae qui, instigante eo, virtute generosa inter nationes claruerant, simul cum successoribus in regnoAchaemenidarum degenerarunt atque, novis vitiis obnoxii, omnibus prioribus virtutibus destituti sunt[11].
Nullus liberCyropaediae similis ante Xenophontem nobis notus est. Itaque velut conditor novi cuiusdam generis litterarii videri potest, quod maximeMedio Aevo floruit atque FrancogalliceMiroir des Princes (i.e. Speculum principum) dicebatur. Quorum omnium commune propositum erat principem idealem conformare atque imitandum proponere. ItaqueMachiavellus lector studiosus Xenophontis fuit[12]. Septimo decimo saeculo exeunte quoqueFenelo, quiLudovici XIV nepotis paedagogus erat, in mythistoria sua,Les aventures de Télémaque, Cyropaediam imitatus est, qui liber ad institutionem discipuli sui destinabatur.
Oratio Cyri morientis et liberos ad concordiam hortantis, partes dumtaxat quae ad immortalitatem animae pertinebant, ab ipsoCicerone Latine versa est.[13] Eandem orationemSallustius quoque imitatus est inBello Iugurthino suo, dum similia verba in oreMicipsae morientis ponit.
Fabula amatoria Abradatae et Pantheiae cum multa alia opera inspiravit, tum et causa fuit curMagdalena etGeorgius de Scudéry heroem et regnum Persicum ficticium a Xenophonte sumpserint, dum mythistoriam suam (longissimam!)Le Grand Cyrus inscribunt. Etenim inCyropaedia Cyrus castitatis exemplum est atque nobiles et formosas feminas a vi militum tuetur, quod bene congruit cum mythistoriis amatoriis septimi decimi saeculi.