Methodius, frater senior,militiam cepit. Decem annis administrabat provinciam aSlavis inhabitatam. Postea fuit monachus, et circiter anno860 fuithegumenus monasterii Polychroni, propePropontide locati.
Anno863, fratres abimperatore Byzantiae inMoraviam missi sunt per invitationem? principis terrae illius pro praedicationeChristianitatis in lingua Slavica. Ante itum Cyrillus creavit abecedarium Slavicum. (Ab opinione prisco, quae longo tempore exsistebat, abecedarium Slavicum a Cyrillo creatum estabecedarium Cyrillicum, ex nomine viri illius nominatur. Nunc multi docti putantabecedarium Glagoliticum creationem veram Cyrilli esse, abecedarium Cyrillicum autem ut postea aClemente Achridensi creatum aestimatur.) Alioqui ille partesEvangelii, epistulasapostolorum, librum psalmorum et alios libros religiosos ex Graeco in Slavicum vertit. Methodius, qui loqui Slavice bene scivit, fratri suo magnam opem dedit.
Praedicatio Slavice non placuit multis e clero, qui sermones recte orari Latine crederent. Criminationishaereseos causa Cyrillus et Methodius anno866 aut867Romam apapaNicolao I Magno exciti sunt. Inter vias fratres illiPannoniam viserunt, ibi quoque abecedarium et ritus Slavorum divulgabant. PapaHadrianus II divulgationemabecedarii rituumque Slavicorum permisit. Cyrillus Romae in morbum incidit et mortuus est; Methodius factus estarchiepiscopusMoraviae et Pannoniae, et anno870 Pannoniam rediit.
In Pannonia, Methodius abditus estcarceri, post liberationem anno873 in Moraviam, actionum suum perrexit (e.g.,Bibliam in linguam Slavicam traductebat).
Cyrillus et Methodius educationis culturaeque Slavorum contribuerunt.Canonizati sunt.