Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Crucigramma

E Vicipaedia
Crucigramma.

Crucigramma[1] (-atisn) sivecruciverbium[2] velaenigmata (-orumn)reticulata estluduslitterarum. Crucigrammata recentia ordinaria formam quadratam ex quadratis nigris et claris constitutam habent.

Finis huius ludi est quadrata clara litteris complere ut verba efficiant. Ad illum propositum auctor crucigrammatis indicia suppeditat. Quidque ex quadratis claris unam litteram aut nullam continere potest. Quadratis autem nigris nullae litterae sunt, sed solum verba disiungere debent.

Quadrata, in quibus responsa incipiunt, numerantur a sinistra ad dextram et a summa crucigrammatis ad fundum huius. Multa crucigrammata indicia post crucigramma enumerant (cum quadrato ubi verbum incipit). Etiam illa sunt quae indicia in quadratisnigris ipsis suppeditant.

Genera crucigrammatum

[recensere |fontem recensere]

Multa genera indiciorum sunt, exempli gratia:

  • Indicium est verbum ipsum inlinguam aliam versum. Hoc genus crucigrammatis ad linguam discendum utillimum est.
  • Indicium est alium verbum eundem sensum habens.
  • Indicium verbi petiti significationem sententia tota sed illustri explicat.
  • Indicium sensum sententiaocculta utens explanat.
  • etc.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Anno1913 acta diurnaNew York Worldhoc aenigma abArthuro Wynne creatum publicant, quae multas proprietates crucigrammatis moderni habuit. Postea aenigmata reticulata illius generis pars hebdomadalis actorum diurnorumNew York World erat. Hoc aenigmata saepe primum crucigramma et Wynne inventor illius generis aenigmatis fuisse proferitur.

Primus liber crucigrammatibus anno1924 abSimon and Schuster editus est. InBritanniarum Regno acta diurnaSunday Express prima aenigmata reticulata Britannica die2 Novembri1924 publicaverunt.

Hebdomada Aenigmatum estperiodicum Latinum crucigrammatum aenigmatumqueLatine scriptum et perinterrete libere emissum. 

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Davidis Morgan etPatricii OeniNeo-Latin Lexicon (2018)
  2. Davidis Morgan etPatricii OeniNeo-Latin Lexicon (2018)

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adCrucigrammam spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Crucigramma&oldid=3873003"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp