Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Cornu

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Cornu (discretiva).
Cornuaimpalae
Cornu utinstrumentum musicum
Cornua lyrae (lyra ad dextram)
CornuSynceri cafferis

Cornu[1] est rigida acutaque prominentiaossea autceratinea, quae excapitebestiarum aliquarum, praesertimartiodactylorum, consurgit. Alia cornigera, sicutrhinoceros unicornis, cornu unum habent, alia bicornia sunt. Praeterea, in capite nonnullorumreptilium, inter quaeBitis cornuta, sunt vera cornua parvula, et olim quidemdinosauriorumherbivororum multorum. In mythologiaunicornis unum rectum et admodum longum cornu habet.

Sensu latiorecornu res (1.) similes forma, (2.) ex cornu factas significat, sicut

  1. permetaphoram: alam exercitus,[2] lunam crescentem,[3] ramos fluviales,[4] flexum litoris portum ligulamve facientem,[5] conum galeae in quo cristae positae erant,[6] summum montem,[7] dentes elephantorum,[8] antennam insecti,[9] verrucam capitis,[10] etc.
  2. permetonymiam: membranam oculi,[11] ungulam,[12] rostrum aviarium,[13] arcum,[14] instrumentum inflatile,[15][16] latera lyrae,[17] lecythum olei,[18] infundibulum,[19] etc.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Cornu (-us,n.) apud omnes fere auctores;cornum forma additicia in nominativo/accusativo singulari invenitur, sicutOv.Met. 2.874 [alibicornu];Col.Rust. 6.2.7per cornum [sedper cornu quinquies]; etc.
  2. Caes.Gall. 1.52 et alibi;Liv. 9.40.3 et alibi
  3. Verg.Georg. 1.433;Ov.Met. 1.11; 2.117
  4. Ov.Met. 9.774. Unde fit, ut di fluviales sicut Achelous (Ov.Am. 3.6.35;Stat.Theb. 7.416) et Eridanus (Verg.Georg. 4.371) cornigeri depingerentur.
  5. Cic.Att. 9.14.1;Ov.Met. 5.410
  6. Verg.Aen. 12.89;Liv. 27.33.2)
  7. Stat.Theb. 5.532;Curt. 3.4.4
  8. Varro,Lat. 7.39;Plin.Nat. 18.2
  9. Plin.Nat. 9.95 et alibi,
  10. Hor.Sat. 1.5.58
  11. Plin.Nat. 11.148
  12. Cato,Agr. 72;Verg.Georg. 3.88
  13. Ov.Met. 14.502
  14. Verg.Buc. 10.59;Ov.Met. 5.383
  15. Lucr. 2.620;Verg.Aen. 7.615;Ov.Met. 1.98; 3.533;Hor.Carm. 1.18.14; 2.1.17
  16. Varro,Lat. 5.117 "cornua, quod ea, quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu.
  17. Cic.N.D. 2.57.144; 2.59.149
  18. Hor.Sat. 2.2.61
  19. Verg.Georg. 3.509;Col.Rust. 6.2.7

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adcornua spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Cornu&oldid=3738810"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp