Ars coquinaria seuars coquendi est ars effectiva quae cocturam atque confectionemciborum omnium generum comprehendit.Res coquinariae generaliter nominanturalimenta,potiones, escaria vasa, atque coquinaria instrumenta cuncta. Homines abantiquo coquinaria in arte assidue versati sunt ut non solum abundanter sed etiam bene ac iucunde alerentur.
Homines periti coquinariae rei qui munus coquendi agitantcoqui aut coquae appellantur, etculina loco officii utuntur.
Fundamenta coquinariae artis sunt coctura, quae ad fercula diversa praeparanda modis variis efficitur, infurno aut foculogase acto. Nomina peculiaria provocabulocoquere secundum modum substituere fas est, in iis:
Crustatus, id est cibus infornace fortiter coctus adflavam crustam efficiendam (Francogallice 'gratin').
Vaporare[1] velvapore mollire,[2] id est vapore aquae ferventis coquere. Haec ratio coquendi salubris putatur, quia copia minorvitaminorum perditur.
Infumare[3][4][5] velfumo durare,[6] id est imprimiscarnes velpisces (inter hos imprimissalmonem salarem) fumoligni mediocriter calido siccare. Eo modo cibus diutius conservari potest.
Praeter cocturam quidem multa cetera coquis opus sunt, scilicet cibos secare, dividere,ossibus ac corticibus nudare atqueoleo,sale,aceto, autaromatibus condire.
Instrumenta coquinaria, quae saepe in ipsa culina servantur, sunt instrumenta quibus coqui utuntur ad cibos secandos et depellandos, humores recipiendos, et plerumque omnia quae ad rem coquinariam consumptionemque fercularum spectant. Sunt in eorum numerocultri,furculae, ollae,sartagines,pocula, lances.
van Winter, Johanna Maria..1987. "Kochen und Essen im Mittelalter." Ed. tertia. InMensch und Umwelt im Mittelalter, ed. Bernd Herrmann, 88–100. Stutgardiae.