Constantinus mortuus est22 Maii337, et Constantinus II, Constans, et Constantius II (Dalmatius necatus est) ei in imperio successerunt (9 Septembris).
Postquam Constantinus a Constante (340) et Constans aMagnentio usurpatore (350) necati fuerunt, Constantius solus imperator fuit.Gallum patruelem suumCaesarem Orientis creavit (15 Martii351). Propter mores asperos eum anno354 deposuit atqueFlavium Claudium Iulianum alterum patruelem Caesarem fecit atque in Galliam misit, ubi Germani barbari incursionem faciebant. Februario anni360 milites IulianiLutetiae eum Augustum proclamaverunt. Aliquot mensibus inter imperatores de pace agebatur, sed anno361 ambo bellum civile parabant. Sed antequam pugnae coeperunt, Constantius II morbo affectus mortuus est. Iulianus eius successor factus est.