Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Conradus Koch

E Vicipaedia

Conradus Koch (vulgoWilhelm Carl Johann Konrad Koch)Germanospila pedibus impulsa ludere instituit.

Quid Magirus de ludendo senserit

[recensere |fontem recensere]

GrammaticusBrunsvicensislinguam LatinamGraecamque docuit sollicitatus interdum, quod pueri non satis exercerentur, ludique cupidus inveniendi, ad quem vel hieme ante urbem educi possent. Magister enim fuit neque immemor disciplinae, quamobrem ei, quivirtute puerorum animos instituendos esse censeret, ludos etiam campumque neglegendum non esse scripsit. Quo loco ingenia spatium habere, ut bonis artibus excolendis crescerent. Id ut contingeret, optimo ei exemplo fieri videbatur, quo modoAngli pila ludere solerent. Nam pueros, si pila pedibus propulsa certarent, etiamsi strenuo et campestri ludo iam non essent assueti, quantum oblectamenti abiecissent, id cito recuperaturos esse.

De pediludio in Germaniam illato

[recensere |fontem recensere]

Collega autem Magiri folliculum exAnglia attulerat, quem anno 1874. ante portas Brunsvici parvo in campo, ubi milites in armis exerceri solebant, autumnali die inter discipulos suos proiecerunt. Hac igitur hora Germanipediludio studere coeperunt.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Conradus_Koch&oldid=3869725"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp