Colotes, saepeColotes Lampsacenus (GraeceΚολώτης Λαμψακηνός) appellatus (circa 320 a.C.n. natus; post 268 a.C.n. mortuus[1]), fuit unus ex clarissimisEpicuri discipulis. Opusscripsit ad probandumnon posse secundum doctrinas aliorum philosophorum etiam vivere (ὅτι κατὰ τὰ τῶν ἄλλων φιλοσόφων δόγματα οὐδὲ ζῆν ἐστιν),Ptolemaeo PhilopatoriRegiAegypti dicatum. QuodPlutarchus redarguens duo opera scripsit:dialogum ad docendumnon posse suaviter vivi secundum Epicurum, et opusAdversus Colotem appellatum.[2] Apud Plutarchum, Colotes fuerat sollers, sed vanus, adrogans, intolerans, quiSocratem aliosquephilosophos magnos violentissime oppugnavit. Epicurus, ei magnopere favens, eum per caritatemKoλωτάρας etKoλωτάριoς appellabat. Memoriae a Plutarcho etiam proditur Colotem, Epicuri acroasi de rerumnatura audita, ad ipsiusgenua procumbens, ab eo eruditionem poposcit. Censuitveritatis philosophicae non sit dignusfabulas docendo adhibere—notionem cuiCicero repugnabat.[3]
Nonnulla duorum operum Colotis fragmenta inVilla PapyrorumHerculanei reperta sunt. Haec suntAdversus PlatonisLysin,[4] etAdversus PlatonisEuthydemum.[5]
![]() | Haecstipula adbiographiam spectat.Amplifica, si potes! |