Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Colores primarii

E Vicipaedia
Temperatio subtractiva, CMYK
Tempeatio additiva, RGB.

Colores primarii sunt aut res colorantes (sicut pigmenta alicui superficiei inducenda) autlumina colorata, quorum toni ceteris coloribus eiusdem systematis inmixtis non efficiuntur.Colores autem totius chromatis coloribus primariis temperatis producuntur, et quidem duabus rationibus, quae sunttemperatio subtractiva, qua claritas subducitur, ettemperatio additiva, qua claritas augetur.

In temperatione subtractiva adhibetur formaCMYK, in qua colorescyanus (C),magenta (M),flavus (Y=yellow) primarii habentur,[1] quamquamruberflavuscaeruleus plerumque colorum primariorum vice adhibentur inpicturis quadricoloribus efficiendis.[2] Quae ratio etiam inimpressoriis colores inducentibus adhibetur. Etiamniger (K) color addi solet augendae claritatis causa. In additiva autem temperatione formaRGB in usu est, in qua coloresruber (R),viridis (G=green),caeruleus (B=blue) primarii habentur. Quibus ex primariorum colorumluminibus fiunt colores "RGB" inquadris visificistelevisorii,computatri,telephonuli etc.

Rota colorum

Colores primarii non ad proprietates fundamentaleslucis pertinent, sed advisumhominis plerumquetrichromaticum referuntur, a quo sollerter ducti sunt. Nam trium tantum generumcellulae photoreceptoriaeoculo humano sunt. Ex quibusconi sunt, qui suam quisque sensilitatemspectralem trium colorum (rubri, viridis, cerulei) habent.[3] Aliae quoque colorum copiae adhiberi possunt, quamquam non omnes ad plenumperceptionis colorum iactum? bene accedent. Exempli gratia,autochroma, una ex primis colorum rationibus photographicis, primariosaurantiumviridemviolaceum adhibere solebat.[4] Nisi autem licet adhibere negativas coloris quantitates, chroma primariis electis restringetur.

Mixtura ullius ex binis coloribus primariis colorem secundarium gignit. Usitatissimi primariicolores additivi suntcolores secundarii ex creberrime adhibitis primariiscolorum subtractivorum, et vice versa.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Luckiesh 1915: 58, 221.
  2. Grimley & Love 2007: 137.
  3. Shevell 2003.
  4. Page & Page 1908.
Spectra emissionis triumphosphororum quibus colores primarii additivi quadri visificiCRT colorriferi definiuntur. Forma additiva, sicut quadrum visificum computatralium et dissimiles systematum subtractivorum, quaeatramenta magenta, flavo, cyano utuntur, lucem rubrum, viridem, caeruleum omnium colorum faciendorum causa miscent.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Grimley, Chris & Mimi Love, 2007.Color, space, and style: all the details interior designers need to know but can never find. Rockport Publishers.ISBN 978-1-59253-227-8.
  • Luckiesh, Matthew, 1915.Color and Its Applications. D. Van Nostrand.
  • MacEvoy, Bruce.Do Primary Colors Exist?.
  • Page, Walter Hines & Arthur Wilson Page, 1908.A History of Our Time. The World's Work, 15. Doubleday, Page & Company.
  • Shevell, Steven K., ed. 2003.The Science of Color. Optical Society of America.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Colores_primarii&oldid=3772445"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp