Codex efficientius quamvolumen scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabusfolii partibus, quae dicunturpaginae.Christiani, quosImperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt, quia eum facile sinu contexerunt.
Quod fere omnes libri hodie codice modo facti sunt,liber fere semper 'codicem' significat. Quodam autem dielibri electronici quoque viliores facti fabricentur.
Quisque codex constat in pugilo librorum, et quisque liber invicem constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum hi libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis, ubi libri consuuntur, dicitur spina codicis.
Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros inbibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erantlibri perierunt. Casus etiam effecit, ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.