Praefectus:Manolo Jiménez Salinas Consilium:Congress of Coahuila
Vita
Incolae:2 954 915 Zona horaria:UTC−6
Commemoratio
Paean:State Anthem of Coahuila
Tabula aut despectus
Coahuila: situs
Coahuila est civitas ex triginta et duobus civitatibus quiRem Publicam Mexicanam affingunt. Saeculo XIX ineunte, Mexico libertatem suam revendicante, Coahuila pars fuit provinciaeCoahuila et Texia.
Sunt nonnullae opiniones de origine verbiCoahuila. versio quaedam ait se evenire exnavatlaca lingua "vipera volatilis" (coatl vipera, cumhuila volans). altera autem versio dicit, quoque evenire ex navatlaca sed significans "arborum abundantia" (quautli arbor, cum suffixula abundans). at verbum Coahuila iam tandem solum regionem intermonclovam etiugum montium indicabat, ubi erat antiqua provinciaSan Francisco De Coahuila, quod dehinc iungeretur cum proxima provinciaNueva Vizcaya itaque evertens hodierna civitas.Pars autem ultima "De Zaragoza" nondum addita fuit in legale nomine usque ad 2011, sed erat in sigillo suo abhinc saeculum antepraeteritum, et monumentum fuit Praetori coahuilensiIgnacio Zaragoza, heros in Lite Angelopolitana (Batalla de Puebla).
Civitas Coahuila de Zaragoza sita est in area media septentrionale nationis. Extenditur in area 151,571 km2 et complexitur adusque 7.7% totius agri mexicani. Ad septentrionem nationis sita, limites sui interTexiam ad septentrionem, interChihuahuam ad occidentem,interNovam Legionem ad orientem atque interDurangum etZacatecas ad austrum sunt.Coahuila 3 ,055, 795 incolarum habet adannum 2005, est civitas a municipiis triginta et octo conficta, cum capite inSaltillo.
Aer et semiaridus et secus et extremus calidus esse solet, cum flexibus in aliquot regionibus huius civitatis. in australe regione aer calidus in aestate est, interim in hiberno valde frigidus et brumosus est. In regione lacunare autem tempus solet esse calidus et pluviosus in aestate. In montuosae regionesmuzquiz pruinae hibernales assiduae sunt.
Secundum calculos datos a Censo II populationis et habitationis INEGI in 2010, civitas Coahuila adhuc habebat 3,055,795 incolarum, ex quibus 1,514,197 viri fuerunt et 1,534,194 feminae. ratio incrementi annualis fuit 2.0%. populatio colligitur inSaltillo (26%),Torreon (23%),Monclova (9%),Piedras Negras (5.7%) etAcuña (5%). cetera populatio (30%) sita est in 33 relinquentibus municipiis.Populatio Coahuilae praecipue confingitur cummixticiis et criollis. minusquam autem 0.3% nativi americani sunt. cetera data populationis valde similia sunt cum populatione commune mexicana.
Regio Septentrionalis: inPiedras Negras adsunt machinae thermoelectricae Carbon I et Carbon II, quae 10% totius lucis electricae mexicanae sumministrant. etiam ad limitandum cum Civitatibus Foederatis, plures fabricae textiles constructae sunt.
Regio Carbonifera: est parvus locus valde notus propter metalla suacarbonis,fluoritae,gasiique. haec est potissima regio in Mexico carbonem producendum, promens 95% totius carbonis coccificati. expromptio sua facta est inmuzquiz,sabinas,atquesan juan de sabinas.
Regio Deserta': pauca hic producuntur.
Regio Centralis: inmonclova sita est industria siderurgica AHMSA, maior productrixchalybis in toto Mexico, producens quisque annus 4 milliones litrorum liquoris chalybis. habet metropolin parvam, intermonclovam,castaños etfrontera
Regio Lacunaris: oeconomia huius regionis praecipue industriis sustentatur, sit textilis et metallurgica et chemica: inTorreon sita estMet-Mex Peñoles ad fusionem metallorum haud ferreorum dedicata, atque ad chemicos inorganicos fabricandos, et quoque est maior auri argentique affinator Americae Latinae. hic congregati sunt in metropoliTorreon cumMatamoros,Gomez Palacio etLerdo. quoque hic se habet LecheLala, fabrica quae lac et lactea ad 40% totius Mexici sumministrat.