Clazomenae (GraeceΚλαζομεναί;TurciceKilizman) fuiturbs antiqua in meridionaliSmyrnaei sinus ora posita, una ex duodecim urbibusPanioniis.Ferrea iam aetate incolebatur, forsitan etiam antea.[1] Medio fere saeculo VII a.C.n. Clazomenae dicuntur ab advenis exArgolicis urbibus oriundis esse conditae.
Hodie ruinosa iacet, haud procul abUrlis.
Ab saeculo fere millesimo quingentesimo a.C.n. Mycenaei mercatorias sedes in Aegaeo Asiaeque ora condiderunt. Etiam Clazomeniis fictilia Mycenaeae originis haud pauca sunt reperta.[2] Sed vix colonia umquam fuit Mycenaeorum. De incolis autem nihil certi novimus, quos quidem constat non esse Graece locutos.[3]
Memoriae traditum est Clazomenios eCleonis etPhliunte, urbibus Argolicis, esse oriundos.[4]Doribus enimPeloponnesum anno fere1050 a.C.n.invadentibus[5] Cleonaei PhliasiiqueColophonem migraverunt, unde coloniam inIdam montem deducere conati sunt. Rursus tamen Colophoniorum in fines reversi Scyppium condiderunt oppidum ibique habitaverunt, donec denuo ultro sedem mutaturi ad meridionalem Smyrnae sinus oram profecti sunt. Quo in loco portum anno654 a.C.n., ut fama fert, condiderunt commerciumque exercuerunt. Paulo postAbderam in oraThraciae constituerunt coloniam.
Quamquam portus (hodieUrla iskele) certe medius Clazomenarum locus erat, Clazomenii fines (Κλαζομενία ἡ χώρα)[6] deinde paulatim adeo creverunt, ut in parvas insulas octo e regione sitas extenderentur ac Chytrium,[7] Lampsum,[8] Polichnam,[9] loca in continenti munita, complecterentur. Quae dissolutior urbis compages fortasse in nomine plurali apparet.[10] Strabo colonos e Scyppio venientes dicit primum Chytrium venisse.[11] Quo in loco certo Chytrium fuerit, ignoramus, sed certe in maritimo plano Urlorum iacebat.[12] Utique constat fines Clazomeniorum in occidente usque ad Hypocremnum (hodie fere Gülbahçe apud Urla) extensos fuisse.
Mermnadarum aetate Lydorum regnum coepit suos fines ad occidentem extendere belloque oras Asiae vexare.Gyges ineunte saeculo VII a.C.n.Miletum etSmyrnam frustra aggressus Colophonem acTroadem expugnavit. DeindeArdysPrienen cepit. Iam Clazomenae periclitabantur, cumAlyattes anno fere600 Smyrnam expugnavit.[13] Quo facto Clazomenas aggressus rem male gessit Alyattes, namque ab gravis armaturae militibus Clazomeniorum acriter impugnatus cladem accept.[14] Denique Croeso, ultimo regi Lydorum, contigit, ut Mileto excepta totam Asiaticam oram sub suam dicionem redigeret.
Asia Minor posthac Lydiae erat. Regnum Lydorum opibus crevit, etSardium, regiae Croesi, opulentia doctos attraxit homines. Quae Croesi aetate Clazomenis facta sint parum cognovimus. Quos Clazomenis praefecerit tyrannos ignoramus, sed compertum habemusHipponactem poëtam abEphesi tyrannis[15] Clazomenas esse relegatum. Qua de causa hoc factum sit nescimus, sed, cum eiusmodi relegationibus auctor quidam insolens de medio tolli soleat, constat Ephesum fuisse urbem Clazomenis celebriorem.
Cyrus, Persarum rex,Medis victis fines Persidis ad occidentem versus extendere coepit. Croesus autem impetu praecipitanter in fines Persarum facto rem male gessit, nam clade adversus Cyrum pugnans accepta finem Mermnadarum dynastiae fecit. Inde ab Lydia capta Clazomenae reliquumque Panionium Persarum dicionis erant. Cyrus Lydiam fecitsatrapiam suam; satrapae autem plurimis urbibus Ionicis tyrannos praeposuerunt, qui grave exigebant vectigal.Cambyses Iones putabat esse servos a patre sibi hereditate relictos,[16] ceterum ante annum500 vix curam Persarum intenderunt Iones sive Yaunā, ut a Persis appellabantur.[17] sed cumAristagoras,Mileti tyrannus, Ionibus adrebellionem incitatis aDareo descisset, magna pars Clazomeniorum e continenti Persarum terrore in insulam e regione sitam transgressi sunt.[18] Quamquam Dareus vim vi ultum non iit, urbes Ionicae libertati studebant.
Bello Peloponnesio anno458 exardescente Clazomenae cum aliis urbibus Ioniis adDelium foedus pertinebant, Athenarum imperium cui eventus postremo defuit. Iam postbella adversus Persas gesta Athenis, quarum potestas magnopere creverat, gratia haud integra erat inter foederatas urbes, quarum nonnullae id agebant, ut a foedere se liberarent. Cum denique Athenienses calamitatem in Sicilia anno513 accepissent, urbes Ionicae proniores quam antea erant ad rebellandum et ab Athenarum dicione desciscendum. ItaqueChalcideus Lacedaemonius etAlcibiades anno412 tribus tantum navibus Clazomenas advecti confidebant incolas haud difficile persuaderi posse, ut ab Athenis deficerent. Nec spes eos fefellit.[19] Eo tempore Clazomenii propinquam incolebant insulam non munitam, sed Polichnam in continenti sitam munire coeperunt veriti, ne, si classis Atheniensium impetum faceret, insulam vacuefacere cogerentur.[20]
Brevi Clazomeniorum copiae rebus adversus Athenas gerendis apudTeum intererant. Sed mox iterum Athenarum dicionis facti sunt, nam Athenienses Polichna capta Clazomenios rursus in insulam traiecerunt, iis quidem exceptis qui defectionis noxii recessum Daphnunte petierunt.[21] Hieme insequente Astyochus, nauarchus Lacedaemonius, urbem immunitam classe recuperare conatus nihil quidem consecutus est nisi quod nautae aliquot navium hiemali tempestate in Marathussa, Pela, Drymussa, insulis vicinis, affixi opes a Clazomeniis depositas secum rapuerunt.[22]
Posthac fontes nostri de Clazomenis paene tacent. Constat tamen Clazomenas anno410 admodum bene cum Athenis convenisse, cum Alcibiades e captivitate Sardibus elapsus ad Clazomenios refugit.[23] Tribus fere annis post Alcibiades Clazomenios ab exulum rapinis classe protexit.[24]
Anno404 Athenae a Lacedaemoniis devictae sunt. Quae victoria finem fecit belli Peloponnesii nec non Delii foederis. Imperio Athenarum exinde dirupto Clazomenarum status aliquot annis in ambiguo fuit, quoad anno387 abArtaxerxe, rege Persarum, condiciones pacis his verbis sunt positae: "Iustum statuit rex Artaxerxes, ut suae dicionis omnes sint Asiae civitates, ex insulis Clazomenae et Cyprus [...]."[25] Hoc pacto Clazomenae rursus sub Persicam potestatem sunt redactae.
Coronea estsedes episcopalis titularisEcclesiae Catholicae Romanae.