Clāvile (-is,n),[1]pianum,[1]clavicymbalum,[1][2]plectrocymbalum,[1] velclavicordium,[3] estchordophonum malleisnervisque intentīs adtonos ēdendōs praeditum. Clāvilia maximae magnitūdinis nōnāgintā septem clāvēs[4] habent, quae, digitīs dēpressīs, faciunt ut nervī malleīs impellantur. Pulsus malleī efficit utvibratio nervīsonum ēmittat; gradus sonī, acūtus vel gravis, intentiōne pendit nervī.Vis, quā dēpressā est clāvis, vim sonī dēfīnit. Sonus deinde sponte per sēdātōrem quendam, malleō coniunctum, repremitur nē misceantur sonī;clavilista autem pedālī potest sēdātōrem ad tempus disiungere ut concentus sonōrumharmoniās gignat.
Clāvilesaeculo octavodecimo ineunte āBartholomaeo ChristophoroFlorentiae ut coniunctiō cōnstrūctiōnum clāvichordī et tympanī excōgitāta est. Fructus illīus combīnātiōnis 'leve forteque' (Italianepiano e forte) appellātus est propter suam unicam facultātem tam levēs quam fortēs sonōs reddendī.
↑1.01.11.21.3Ebbe Vilborg,Norstedts svensk-latinska ordbok, ēditiō secunda, 2009. Vocabula "clavíle", "clavicýmbalum", et "plectrocýmbalum" mediaevāliter creātī sunt, dum "piánum" moderne creātum.
↑Traupman, Iohannes. [2003].Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 359. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci.ISBN 086516438X
↑Etymologisches Wörterbuch nach Pfeifer,: "(Medio-)Francogallicumclavier cognātum est vōcīclef 'Clavis, /Taste/Key/Tecla/', quae est ā latīnōclāvis '/Schlüssel/Key/Llave/, pessulus', mediolatīne 'clāvis ventilis fistulae organi' et '/Taste/'" Theodisce: "Mfrz. frz.clavier stellt sich zu frz.clef ‘Schlüssel, Taste’, aus lat.clāvis ‘Schlüssel, Riegel’, mlat. ‘Schlüssel zum Ventil der Orgelpfeife’ und ‘Taste’".