Roma aConstantino I capta etreligione Christiana a persecutionibus liberata imperator aedes dare in testimonium Christi devotionis voluit. Ita anno324basilicam ex devotione erga Sanctum Petrum super sepulcrum apostoli exstruxit, quae exstabat sicut magnum opus ingenii Romani.Peregrini, qui iam a primis Christianae religionis temporibus sepulcrum apostoli visitaverant, nunc coetum magnum formaverunt et notus factus est mons Vaticanus per orbem terrarum. Mons tamen non erat domiciliumpaparum, necBasilica Sancti Petri eorum erat sedescathedralis.Cathedra paparum erat et adhuc estarchibasilica Sanctissimi Salvatoris ab eodem Constantino effecta.
ImperioConstantinopolim translato et iam labente,Italia ordine carebat et paulatim papae dominium etiam temporale adsumpsit. Anno756Pippinus rex Merovingius nonnullam dedit terram Italicam in manus summorum pontificum, qui eam tenebant plus quammille annos.
Tempore confusionis ea donatio stabilitatem dedit iisregionibus etlibertatem dedit Sanctae Romanae Ecclesiae; secundum nonnullos, tamen, temporale curaeCivitatis Ecclesiae onus spirituale Romanorum pontificum ministerium oppressit.
Apta coincidentia residentiae successoris apostoli cum apostoli loco requiei non est facta usque ad diem20 Septembris1870, cum Roma aVictorio Emmanuele IIrege Italiae captaPius papa IX refugium in Vaticano caperet. Multos annos papae et reges Italiae se invicem non agnoverunt; die tandem11 Februarii1929 subsignata suntpacta Lateranensia inter Civitatem Vaticanam et Regnum Italicum et hoc modo Civitas Vaticana suos fines hodiernos adsumpsit. Ergo Civitas Vaticana libertatem paparum a civitatibus saecularibus permittit et etiam libertatem a saecularibus curis dat.
Pietas aMichaele Angelo sculpta, unum ex inclutissimis Civitatis Vaticanae artificiis.Automaton monetale in Statu Civitatis Vaticanae institutum: "Inserito scidulam quaeso ut faciundam cognoscas rationem."
Bibliotheca Vaticana et conlectionesmuseorum Vaticanorum sunt gravissimi momenti ethistoriae etscientiae etculturae. Anno1984 Civitas Vaticana abUNESCO in indicemsituum patrimonii mundi inscripta est, solus eorum situum, qui in tota quadam civitate consistit.[6] Praeterea ea est solus situs, quem UNESCO appellatsedem monumenta continentem in "indicem proprietatis culturalis omnium nationum sub tutelam propriam positae" secundum "conventionem Hagensem ad proprietatem culturalem in casu conflictionis armatae protegendam"
↑"Civitas Vaticana, muro cinctus Romae angulus, plerumquerespublicasui iuris habitus" ("the Vatican—a walled corner of Rome commonly recognized as a sovereign nation")—Lisa Miller, inNewsweek, 17 Maii 2010, p. 6.