Cinematographia(-ae,f.)ars visualis quaphotogrammata tam celeriter et continenter proiecta sunt ut fiant motus praestigiae est. Verbum derivatur ab eo quod est "cinematographus" (Francogallice:cinématographe;Graece:κινηματογράφος), quo nomine fratres Lumière appellaverunt inventum suum. Opus artis cinematographicae estpellicula.
The Birth of a Nation ('Ortus Nationis') anno1915.
Historia cinematographi coepta est anno1895 cum die22 MartiiFratres Lumière privatimpelliculam “de exito operariorum a Lugduniensi officina eorum“ et die28 Decembris1895 primum in publico accurate in hypogeoGrand Café inAggere Capuccinorum (Boulevard des Capucines)Lutetiae hanc et alias quattuordecim breves pelliculas proiecierunt.
Edwin S. Porter duas graves pelliculas anno1903 creavit:Life of an American Fireman (Vita Vigilis Americani) etThe Great Train Robbery (Magnum Latrocinium Agminis), quae clara fuit quia ea erat prima occidens pellicula, et "cross-cutting," artem monstrandi actionis ubique simul, usa est.
Anno1927, prima pellicula sonora creata est:The Jazz Singer (iazii cantor). Clara prima verba pelliculae erant "Expectate parumper, expectate parumper! Nondum quidquam audivistis!" ("Wait a minute, wait a minute! You ain't heard nothin' yet!").
Quamquam nonnullae sententiae in lingua Latina non paucis in pelliculis audiri possint, cinematographia tamen Latina valde exigua est. Non desunt tamen tituli:
Anno enim1976, Angli rectoresDerek Jarman etPaulus Humfress pelliculam componunt tituloSebastiane (vocativo ut videtur casu), totam Latinam, in qua describuntur Sebastiani vita morsque, nempe martyris Christiani qui cum amores centurionis sui respueret sagittis est interfectus.