Chlotharius II (natus584, mortuus629 erat rex Franciae ab anno 584 ad usque mortem.FiliusChilperici I etFredegundae erat.
Anno 584, cum Chlotarius puer paucorum mensium erat, pater, quiNeustriam (partem regni Francorum regnavit et contra fratresGontranum I etChildebertum II bellum gerebat, sicariis interfectus est. Mater ob aetatem infirmam filii sui Chlotarii praesidium Gontrani regisBurgundiae petere coacta est, qui subitoLutetiam occupavit. Postea Chlotarium adoptavit. XIII annos natus rex iuvenis ipse regnare coepit, cum antea mater Fredegunda regnum administravisset. Anno592 Gontranus mortuus est, cuius partem regniChildebertus II accepit, qui nuncAustrasiam etBurgundiam rexit. Quo autem anno596 mortuo regnum inter filios parvosTheudericum II, qui Burgundiam etTheudebertum II, quiAustrasiam accepit, divisum est. Pro duobusBrunichildis, mater Childeberti II regna administravit. Anno600 fratres Theudebertus et Theudericus Chlotarium II pugna vicerunt et eius partem regni reduxerunt:Rothomagus,Bellovacum,Samarobriva solae urbes ei relictae sunt. Sed annis insequentibus fratres bellum inter se gesserunt, anno612 Theudebertus etiam necatus est. Theudericus II autem anno 613 mortuus est.
Chlotarius nunc Brunihildam, quae filium infantem TheudericiSigibertum II regem proclamavit, aggressus est et pugna vicit.
Brunihilda tormentis necata est
Brunihildam et Sigibertum II necari iussit atque nunc regnum Francorum solus rex regnavit.
Sed nobilitas regni, qui regi auxilium praebuerat, a Chlotario postulavit, ut edictoLutetiae iura nobilium confirmaret: Anno614 constitutum est, ut rex comites ea regione eligeret, quam administrarent. Praeterea in omnibus regionibus regni (i.d. Austrasia, Neustria, Burgundia)maiores domus ex nobilitate nominati sunt, qui eam partem regni regerent.Pippinus I primus maior domus Austrasiae factus est. Quod initium domusCarolingae fuit. Eodem edictoIudaici officiis regii Palatii interdicti sunt.Anno623 Chlotarius IIDagobertum I filium regem Austrasiae fecit, qui ei anno629, cum Chlotarius II mortuus est, rex totius regni successit.