Ex anno 1978 Chilia inregiones divisa erat[6], quae ipsae subdivisae erant inprovincias et provinciae rursum incommunia[7][8]. Anno 2015 Chilia in 15 regiones[9][10], 54 provincias et 346 communia divisa est[11].
Regiones notis numeralibus Romanis designantur praeterRegionem Metropolitanam Iacobopolis, quae pro numero XIII litteris RM designatur. Initio 13 regiones erant atque numeri ex ordine a septentrionibus ad austrum assignati sunt praeterquam Regioni Metropolitanae, quae ultima erat. Anno 2007 autem regiones XIV et XV creatae sunt[9][10].
Haec sunt regiones a septentrionibus ad austrum enumeratae:
Incae, notissimi inter indigenis Americanis, qui partem territorii in regione septentrionali Chiliae hodiernae obtinebant.
Lautaro, dux Mapucheum
Mapuche (id est Gentes Terrae), natio agricolarum et figulorum et militum fortium, appellati "Aucae" (id est Hostes) ab Incis Peruviae et Araucani ab Hispanis. Habitabant a fluvio Tzuapa usque ad dimidiam partem septentrionalem Magnae Insulae Tzilvis (Chiloé). Lingua Mapuchium est "Mapudungún".
Rapanui, incolae Polynesiae Insulae Paschalis (Isla de Pascua), quimoai monumenta fecerunt.
La Araucana, opus notissimum ab Hispanico Alphonso de ErcillaSaeculo XVI scriptum, quo de indigenis et de proelio Hispanicorum ad eos vicendos tractat.
Ludi dilectissimi in Chiliapediludium et popularis ludus Hispanici nominisrodeo (Latine fortasse "circumequitatus").[12]Teniludium autem bonos cultores Chilenses habet, ut Marcellus Ríos, qui optimus fuit mundi anno1998 et Ferdinandus González.
Chilia magnam varietatem crudarum materiarum generat. Inter maximas est mundi procuratricesaeris etsalmonis. Etiam poma et vinum in alias civitates exportat, quae sunt fontes principales pecuniarum civitatis.
↑Carolus Egger,Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 81: Chilia, ae,f. — Nomen ab autochthonibus, quos «Indos» appellant, est deductum, sed de vera interpretatione non consentiunt philologi. Chilienses, ium; Chiliensis, e.
↑Rudimenta geographica & heraldica – Anfangsgründe der Erdbeschreibung und Heraldik, in lateinischer und deutscher Sprache, zum Gebrauche der Schulen. Neue, vermehrte, und mit Kupfern verbesserte Auflage. Augsburg, 1794, p. 272