Res publica parlamentaria Princeps:Petrus Pavel Praefectus:Petrus Fiala Consilium:Parlamentum rei publicae Bohemicae Iudicium:Supreme Court of the Czech Republic,Supreme Administrative Court of the Czech Republic,Constitutional Court of the Czech Republic Situs interretialis
Populus
Numerus:10 900 555 Sermo publicus:lingua Bohemica Zona horaria:UTC+1 Moneta:corona Cechica
Res Publica Bohemica est nomen quo multae magni momentisocietates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum.Nomen veroCzechia siveCechia (ex verboČechy, id est appellatio Bohemiae in lingua Bohemica), quod eandem significationem inlingua Latina habebat utBohemia, quo autem saepius poetice utebantur, etiam in usu est.
Bohemia et Moravia ex universo (Sept. 2003)
Aetate quaemedia dicitur,Carolo IV,S.R.I. imperatore, RegnumBohemiae et MarchionatusMoraviae et PrincipatusSilesiae etLusatia Inferior etLusatia Superior etPalatinatus Superior (Nova Bohemia dictus) etEgra etLuxemburgia unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initiumsaeculi vicensimi appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat;Moravia,Silesia, etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronaefeudali sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris (Bohemia,Moravia, etSilesia, cuius pars maior nunc adPoloniam pertinet) constabat.Bohemia aSlavis illius regionisČechy usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymumČesko usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpeSlavica prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomenCzechia excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur, qua re non solum voxCzechia, quae antiquissima habetur, sed etiamCechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia inveniri queunt.
Postquamsaeculo undevicensimoSlavi Bohemi Moravique gentem unam constituerunt, terras suas (etSlovaciam) anno1918 inCechoslovaciam coagmentaverunt, Theodiscos anno1945 expulerunt et praesertim postquamSlovacia et Cechia anno1993 duaecivitates liberae factae sunt, nomenČesko ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur nonBohemiam solam, sed etiamMoraviam etSilesiae partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitasAngliceCzech Republic siveCzechia,FrancogalliceRépublique tchèque siveTchéquie,HispaniceRepública Checa siveChequia,ItalianeRepubblica Ceca siveCechia,TheodisceTschechien siveTschechische Republik,RussiceЧехия /Čechija/ siveЧешская Республика /Češskaja Respublika/ appellatur. Itaque etiam Latine rarissime nomen huius civitatis sui iuris "Res publica Cecha" utuntur.[4]
Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quodBohemi in re publicaBohemica linguaBohemica loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota "re publica Bohemica"[5] vel "Bohemorum",[6] ubi vero tantum de terra historicaBohemiae fiant. Hodiernae autem terrae nomengeographicumBohemia et Moravia maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum1945 viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia,Franciscus Kafka Cechus non erat, tamen inBohemia non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modoGregorius Mendel non Cechus, sed Moravus habetur. At veroIohannes Amos Comenius, paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur:Moravus ego natione, lingua Bohemus.[7]
Cum haec civitas sub primum bellum mundanum collapsa esset, Cechi et eorum viciniSlovaci se iunxerunt et liberamCechoslovacam rem publicam anno1918 constituerunt. Res publica Theodiscos sicut 22.95 centesimae incolarum Cechoslovaciae allophylos putabat, qui ergo Cechoslovaciam ad dissolutionem adduceret:Germania eospacto Monacensi anno1938 annectere consecuta etSlovacia quoque se separavit. Relicta Cecha civitas aGermanis anno1939 capta est.
Cecha topia? valde varia sunt.Bohemia ad orientem sinu conformatur cuius aquaeAlbi etMultavia deducuntur, et praesertim humilibusmontibus circumdatur, inter quosSudetorum,Montes Gigantei (BohemiceKrkonoše), ubi altissimus locus in civitate,Sněžka (PoloniceŚnieżka 'Mons Niveus') 1602 metra altus, situs est.Moravia quoque, orientalis civitatis regio, montana est fluviisMaro[10] etViadro (BohemiceOdra), qui eo loco excurrit, aquam deferentibus. Cechiae aquae in tria dissimiliamaria influunt: inMare Germanicum ex Bohemia,Mare Balticum ex Silesia, etPontum Euxinum ex Moravia, quamquam Cechia litora non habet. CechiaHamburgensium navalium zonam conducit, quae ei secundumFoedus Versaliis sancitum donata est ut civitatis bonorum motus in mare permitteretur.
Res publica Bohemica est multifactionalis et repraesentativademocratia parlamentaria.Primus ministerdux gubernationis, dumpraesesdux civitatis est, a coniunctaparlamenti sessione uno quinquenni praesidatui electus, sed munus suscipere bis consecutive nequit. Praesidi sunt potestates diserte angustae, inter quasleges a parlamento iussas reformare,tribunalis constitutionalisiudices nominare quisenatui probandi sunt et parlamentum sub quibusdam specialibus inusitatisque condicionibus dissolvere potest. Etiam primum ministrum et alios consilii socios designat, quos ei primus minister proponit. Primus minister, vicissim, gubernationem ducit et amplosexsecutivas potestates habet, inter quas statuendorum de externis internisque rebus agendorum et eligendorum gubernationis ministrorumius.
Parlamentum Rei Publicae Bohemicae (BohemiceParlament České republiky) est corpus bicamerale, acamera deputatorum (BohemicePoslanecká sněmovna), a ducentis sociis formata, et aSenatu, ab octoginta uno sociis formato, integratum. Camerae deputatorum socii per quadriennium secundumrepraesentationis proportionalis methodon? cum minimo limite 5 centesimis ut factio ibi repraesentari possit eliguntur. Quattuordecimcircumscriptiones comitiales sunt, administrativis circulis identicae.? Senatores secundumscrutinii uninominalis maioritarii modum unius sedis pro circumscriptione, cum duabussuffragiorum vicibus uni sexenio eliguntur. Biennia singula, tertia senatus pars eligitur. Circumscriptiones fere eiusdem magnitudinis et adeo duae suffragiorum vices sunt.
Iam medio aevo Bohemia in regiones dividebatur, quae circuli (Bohemicekraje) appellabantur. Ex anno2000, Respublica Cecha in circulos tredecim et incapitalem urbemPragam divisa est. Singuli circuli singulos Circuli Conventus (Bohemicekrajské zastupitelstvo) et singulos praefectos sive praesides (Bohemice:hejtman) habent.Pragae, eorum potestates a conventu urbano et urbis praefecto exercentur.
Antiqui septendecim sexdistrictus (Bohemiceokresy), inclusis? tribus "urbibus statutoriis" (Praga excepta, cui est specialis status) maximam ponderis partem anno1999 administrativa in reformatione perdidit; velut territoriales divisiones et variorumcivitariae administrationis ramorum sedes manent.
Tabula Bohemiae cum circulis anni 1744.Tabula Reipublicae Cechae cum circulis.
Secundum anni2001 censum, maxima pars incolarum Cechiae sunt Cechi (94.24%, quorum 3.7% Moravi et 0.1% Silesiaci appellari volunt, dumMoravia circa 30% etSilesia circa 10% incolarum Cechiae continent). Numerosissimi allophyli sunt: Slovaci (1.89%), Poloni (0.51%), Theodisci (0.38%), Ucraini (0.22%), Vietnamici (0.17%), Hungari (0.14%), Russi (0.12%),Acingani (0.11%),Bulgari (0.04%);Graeci (0.03%). Secundum aliquas aestimationes, in praesenti amplius 200 000Acinganorum Cechiam incolunt.
Theodiscorum qui in Bohemia, Moravia, et Silesia absaeculo 12 vivebant duo tresve milliones post annum1945 expulsi sunt.
Index fertilitatis humile 1.5 filiorum pro femina est.Immigratio incolarum numerum fere 1 centesima anno2007 auxit. Circiter 77 000 novorum advenarum in Cechia pro anno resident. Vietnamici immigrantes in Cechia per Communisticam perihodon residere coeperunt, ubi a Cecha gubernatione velutoperarii peregrini invitati sunt. Hodie, 70 000 Vietnamicorum in Cechia aestimantur. Collato cum Ucrainis, Vietnamici in Cechiam ad perpetuo vivendum veniunt.
Cechia, iuxta cumEstonia, interreligiosos homines minimorum numerorum unum tota inEuropa habet. Secundum anni2001 censum, 59 centesimae incolarumagnosticum,atheum autincredens, 26.8 centesimaeCatholicum Romanum et 2.5 centesimaeProtestans (post ecclesiam catholicam maxima estecclesia evangelica fratrum Bohemorum). Secundum recentissimamEurobarometri demoscopiam anno2005, 19 centesimae Cechorum civium "se Deum esse credere" respondit (secunda minima ratio interUnionem Europaeam postEstoniam cum 16%), dum 50 centesimae "se quendam spiritum aut vim vitalem esse" credere respondit et 30 centesimae "se nullum spiritum aut vim vitalem credere" dixit.
SocietasŠkoda Auto maximarum societatum autocineticarum una in Europa media est. Anno2007, 630 032 autocineta totum per orbem terrarum venta sunt, monumentum huic societati.
Cechia evolutammagni reditusoeconomiam cumPDG pro capite 82 centesimaeUnionis Europaeae mediae possidet. Una inter constantissimas et secundissimas civitates postcommunisticas, Cechia incrementum circa 6 centesimas pro anno ultimis in tribus annis vidit. Recens incrementum exportationibus inUnionem Europaeam, praesertim aGermania et externa collocatione pecuniaria, ductum est, dum domesticum quaesitum resuscitat.
Ultima Cecha gubernatio, a sociali-democraticis ducta, desiderium adoptandieuronis anno2010 expressit, sed praesens medio-dexterae gubernatio hoc propositum anno2007 suspendit. Exacta dies non indicta est, sed Ministerium Fiscale adoptionem anno 2020 realisticam? descripsit, si fiscalis reformulatio rata fit. Nihilominus, recentissima adumbratio de proposito adoptandi euronis ullam notitiam dare omittit. Quamquam civitas oeconomice melius posita est quamUnionis Europaeae civitates ad euronem adoptandum, mutatio non ante annum 2013 politicam ob involutatem de re exspectatur.
Kalendis Ianuariis anni2009,Miroslaus Topolánek vetus Cechus Primus MinisterKalendis Novembribus anni 2009 Cecham gubernationem fixam diem adoptandi euronis praedicaturam esse enuntiavit, quia civitas "in praesenti omnia criteria ad adoptandum euronem implebat," sed eius consequens dimissio hanc summam diem incertam reddidit. Attamen aliquot difficultates sunt. Corruptionis index maximorum unum inter alias evolutasConsociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum civitates manet et dispensatio oeconomica cum lacunis aerarii manet, neglecto magno oeconomiae incremento recentibus in annis. Attamen, anni2007 lacunae 1.58 centesimaePDG fuere et lacunae anno2008 exspectatae 1.2 centesimae PDG erant secundumregulas computatorias Unionis Europaeae, multo melius quam originales proiectiones.
Nova tramina commeantia,CityElefant vocata et a societateŠkoda Works prope magnas urbes operatur.Cechum autoviarum systema.
Aeroportus Internationalis Ruzynensis praecipuus aeroportus in civitate est. Anno2007, 12.4milliones viatorum tractavit qui eum unum navorum aeroportuum in Europa Centrali fecerunt. Summatim, Cechia quadraginta sex aeroportus cum bituminatis aditibus habet, quorum sex aereas diaconias inter gentes suppeditant.
České dráhy praecipuae societas ferriviaria in Cechia, cum 180 millionibus viatorum quotannis portatorum, est. Cuius oneraria pars,ČD Cargo, quinta maxima ferriviaria oneraria societas in Unione Europaea est.
Secundum Officium Statisticum Cechum, 65.4 centesimae electridis? in vaporis, combinationis et combustionis (praecipue carbonariae) ergasteriis; 30 centesimae inergasteriis nuclearibus; et 4.6 centesimae e fontibus qui renovari possunt, inclusa? hydroelectride,? producitur.Russia, via oleiductuum perUcrainam et, minore ex parte,Norvegia, via oleiductuum perGermaniam, Cechiaeliquidum naturalequegasium praebent.
Cechia suam obnoxietatem? a valde contaminante paucae qualitatislignito velutenergiae fonte reducit. Hodiernavis nuclearis circiter 30 centesimas totarum energeticarum necessitatum praestat, cuius participatio usque ad 40 centesimas augeri proponitur.Gasium naturale aRussica societateGazprom, fere tres partes domesticae consumptionis, procuratur et aNovergicis societatibus, quae maximam relictae quartae partis partem constituunt. Russicum gasium via Ucrainae peroleiductum Amicitiae (BohemiceRopovod Družba) importatur, Novergicum gasium transGermaniam transfertur. Gasii consumptio (circiter 100 TWh inter annos2003 et2005) fere bis maior electridis consumptione est.Moravia Meridionalis petrolei et gasii congestus habet.
Cechia maximumWi-Fi subnotatorum numerum inUnione Europaea habet. Ineunti anno2008, circiter octingenti plerumque loci provisoria servitiorum interretialium asyrmatorum erant, cum circiter 350 000 subnotatorum anno2007.Interrete pergestabile est populo gratum. Diaconiae inGPRS,EDGE,UMTS, autCDMA2000 fundatae ab omnibus tribus telephoniae cellularis societatibus (T-Mobile,Vodafone,Telefónica O2) et U:fon offeruntur.Český Telecom, gubernationalis proprietas,eurytaeniae (Anglice:broadband) penetrationem retardavit. Ineunti anno2004,disgregatio gyri localis}? exorditur et alternativae societates telecommunicativae ADSL et SDSL offerre coeperunt. Haec et posterior societatis Český Telecom privatizatio pretia deminuere fecere.
Kalendis Iuliis anni2006, societasČeský Telecom aglobalizata societate (Hispanicae proprietatis)Grupo Telefónica adquisita est quae novum nomenTelefónica O2 Czech Republic adoptavit. ExIanuario anni2006, ADSL2+ multis in variantibus, omnibus cum datorum limite et cum aut sine velocitatibus usque ad decem megabit prosecundo offertur. Interrete caplare auram popularem cum suis maioribus deonerationis velocitatibus inter duo et centum megabit pro secundo adipiscitur. Maximum provisorium servitiorum interretialium, UPC, (quod nuper aliud provisorium interretiale et televisionis caplaris Karneval anno2007 adquisivit), suas diaconias inPragae,Brunae etOstraviae urbibus praebet.
Cechaoeconomia substantialem? reditum e periegese consequitur. Anno2001, totus reditus e periegese 118.19 miliardorumcoronarum Cecharum attigit, quod 5.5 centesimas producti domestici grossi et 9.3 centesimas totius reditus exportationum constituit. Industria amplius 110 000 hominum, magis quam 1 centesima incolarum, detinet. Anno2008, nihilominus, in periegetarum numero decrementumPragae, possibiliter propter fortem coronam Cecham civitatem nimis caram salutatoribus facientem, collatam cum diaconiarum promptarum quantitate.
Civitatis fama ob itineraria et periegetas immoderata pretia aliquorum taxiraedariorum et sectorum zonariorum problemata referentia etiam affecta est. Ex anno2005,Paulus Bém, Pragensis praefectus, ad ameliorandam hanc famam duro ictu infligendo contra parvum delictum laboravit, et, his problematibus exceptis, Praga relative? est securaurbs; pleraeque areae securae deambulando etiam praecipiti iam die sunt. Etiam Cechia tota parvum scelerum indicem habet.
Aliquot periegeticae activitatis media sunt. Pragensishistoricaurbs praecipua periegetica attractio est, dum urbs etiam communissimum punctum aditus periegetis alias civitatis partes visitaturis est. Pleraeque aliae urbes in civitate significativum periegetarum numerum attrahunt, sed urbesthermarum, velutThermae Carolinae,Thermae Mariae, etThermae Francisci (BohemiceKarlovy Vary, Mariánské Lázně,Františkovy Lázně, respective?), loci destinati populares praesertim diebus festis sunt. Alii populares periegetici loci plurimacastella etburgi sunt, inter quae inCarlosteino[16],Crumloviae et inregio inter Lednice et Valtice (Bohemice:Karlštejn, Český Krumlov, etLednicko-valtický areál, respective?) sita. Procul urbibus, regiones velutParadisus Bohemicus,Silva Bohemica, etMontes Gigantei (Bohemice:Český ráj,Šumava, etKrkonoše, respective?) salutatores subdiales activitates quaerentes attrahunt.
Cechagastronomia propter fortem emphasin in cibis carnis nobilitatur. Suilla communissima est; bubula et gallinacea quoque populares sunt.Anser,anas,cuniculus, et caro ferina apponuntur.Piscis rarus est, cum aliquando exceptione recentiumtructae etcyprini, quiChristi Natali ministrantur.
Ludus athleticus est fons magnarumpietatis erga patriam undarum, ex more aliquot diebus aut hebdomadibus ante eventum ascendentis et aliquot diebus postea cadens. Eventus a Cechis fautoribus maximi ponderis putatus sunt:Campionatus Mundanus Alsulegiae Glacialis, Certamen Olympicum Alsulegiae Glacialis,Campionatus Europaeus Pediludii UEFA,Cantharus Mundanus FIFA et qualificationis certamina talibus eventibus. In genere, quodvis gentium certamen turmae gentilis Cechae alsulegiae glacialis sive pediludii attentionem ad convertit, imprimis certando contra traditionalem aemulam:Germaniam etNederlandiam in pediludio;Russiam,Sveciam, etCanadam in alsulegia glaciali; etSlovaciam in ambobus.
Anno 1784 fundata est Pragae Regia Societas Scientiarum Bohemica et anno 1890 Academia Bohemica Francisci Iosephi scientiis, litteris artibusque colendis, quae praedecessores fuerunt hodiernaeAcademiae Scientiarum Bohemicae .
Litterae Bohemicae in aliquot praecipua temporalia? perihoda? divisa est, quae sunt:Medium Aevum; aetas Hussitica; novae Catholicizationis? et baroci anni; Illuminatio et resuscitatio Bohemicasaeculo undevicensimo; aetatates interbellicae prima acies; communismi etVeris Pragensis anni; et postcommunisticae Cechiae litterae. Bohemicaelitteraeculturaeque praecipuo munere saltem duabus in occasionibus funguntur, ubi Bohemica societas sub oppressione vivebat et nulla politica activitas possibilis erat. Ambabus in occasionibus, ineuntisaeculo undevicensimo et postea denuodecennio 197, Cechi suo culturali litterarioque conatu usi sunt ut politica libertas crearetur, statuenda confidenti et politice conscia gente.
Index Democratiae (Ianuario anni2007) eam in 18º inter 167 civitates conlocat (in maxima classe "fungentis democratiae" iuxta cum solum aliis 27 civitatibus).
Etiam velut primaalcoholis comsumptoria civitas hebdomadalibus commentariisThe Economist anno2006 classificata est.
↑Plurimos eorum invitos; nam bello finito incolae linguae theodiscae in partibus et Bohemiae et Moraviae et Silesiae habitantes diebus 29 et 30 mensis Octobris 1918 declaraverant se cum Austria consociari malle.
↑Ioannes Hus,Magistri Iohannis Hus questiones, ed. Georgius Kejř (Jiří Kejř) (Turnhout: Brepols, 2004), 200 s. Corpus christianorum. Continuatio Mediaevalis. 205. Magistri Iohannis Hus Opera Omnia sub Auspiciis Academiae Scientiarum Rei Publicae Bohemorum vulgata. XIXA. Et passim in libris in aedibus Academiae scientiarum Rei publicae Bohemorum editis.
↑Johannes Amos Comenius: Opera didactica omnia (Schola ludus). Amstelodami 1657[1]