Cathari, quos fautores nuncupaveruntboni homines, fuerunt credentesconfessionisChristianaeGnosis cuiusdam, hodie fere desuetae,Occitaniam,Langobardiam,Aragoniamsaeculisduodecimo ettredecimohabitantes. Abecclesia Catholica vituperati et postremo exstirpati sunt.
Satis constat Catharosdualismi solum ab aliis appellatos esse neque a sese; magis vero ipsi a se modoBons Hommes et Bonnes Femmes, id est, boni et bonae nominantur ex modo mundimali. Quoius explicatio fere disceptatur eo, quod graeceκαθαροί-puri- Cathari devenit. Primum hoc scriptum est, quod scimus, a magistratu Ecberto de Schoenau (Eckbert von Schönau) quiColoniae Agrippinae anno1181 dehaeresibus scripserat, "hos nostra Germania catharos appellat." NomenAlbigensium (scilicet qui urbemAlbiam habitant) pro Catharis a nonnullis adhibitum est.
Unum autem sciant qui lecturi sunt librum, quod in pluribus huius operis locis
Tolosani et aliorum civitatum et castrorum heretici et defensores eorum generaliter Albigenses vocantur, eo quod aliae nationes hereticos Provinciales Albigenses consueverint appellare.
Nexus interni