Herma imperatorisSeptimii Severi cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit et cuius adprobatione ad historiam conscribendam confirmatus est. Nec tamen bonus imperator fuisse inHistoria Romana[1] dicitur.
Cassius Dio claro oratoriDioni Chrysostomo, qui itidem ex Bithynia Romam venerat, aliquo modo cognatus fuisse creditur. Pater eius Cassius Apronianus proconsulCiliciae[3] et legatus Augusti pro praetore inDalmatia fuit, de quo ex ipsis scriptis filii certiores fimus. Filius aut nepos eiusCassius Dio anno291 consul ordinarius et posteapraefectus urbi Romae fuit. Historicus Dio Cassius Nicaensis natu quidem erat, sed veram patriam sibi Romam esse arbitrabatur et cum de senatu Romano loquebatur "nos" dicebat. Quin etiam villam adCapuam possidebat quo ab urbanis negotiis historiae conscribendae causa secedere solebat. Post secundum consulatum tandem missionem ab Alexandro Severo quia pedibus aeger erat impetravit et Nicaeam rediit ubi reliquam vitam in studiosa pace consumpsit[4]
Omnia fere quae de Dionis vita accepimus ex eius ipsiusHistoria hausta sunt.Commodo regnantesenator factus esse putatur quia ab illo tempore sese ocularem testem Romanarum rerum gestarum esse adfirmat[5]. APertinace praetor designatus[6], praeturamSeptimio Severo iam regnante[7] gessit (194) cui primum librum suum de ominibus imperii dedicavit. Non tamen multos honores ab eo vel a filioCaracalla impetravit. Interea per duos menses Didio Iuliano regnante in maximo metu vixerat quia saepe, cum adhuc privatus esset, adversus eum apud iudices alterius partis patronus egerat atque vitia moresque ei exprobrarat[8]. Circa annum 205 fortasse (vel potius circa 222/223 ut volunt hodie nonnulli eruditi ?)consul suffectus creatus est[9]. CuratorPergami etSmyrnae aMacrino imperatore anno217 factus est[10], tum ineunte regnoAlexandri Severi proconsulAfricae (223/224) atque protinus legatus Augusti pro praetoreDalmatiae etPannoniae Superioris (225-228)[11]. Disciplinam austeriorem restituendam existimabat ideoque a militibus apudpraetorianos accusatus periculum vitae sibi contraxit. At ipse imperator tum ei succurrit atque anno229 consulem II ordinarium secum fecit[12]. Etenim Alexandro Severo, miti principi, historicus noster gratus erat.
Imperator Alexander Severus qui Dionem ab inimicis tuebatur atque sibi collegam ad consulatum ordinarium designavit.
Anno193 Dio opusculum conscripsit de somniis ceterisque ominibus quae imperiumSeptimio Severo (hoc ipso anno imperator a militibus conclamatus erat) praenuntiaverant atque Augusto novo dicavit :
Cum libellus gratus fuisset postea ei placuit bella civilia quae secuta sunt narrare, quod inceptum a Septimio comprobatum est. Tum Fortuna in quodam somnio visa est eum hortari ut historiae scribendae vacaret ; hoc somnio monitus res belli domique a Romanis gestasab Urbe condita usque ad annum229 octoginta libris scribere coepit, quibus priores libellos ad tempora sua insereret ; id opus circa annum200 coepit (ut ipse asseverat) atque per reliquam vitam ei operam dare non desiit[14] :
Commentatores Dionis omnesHistoriam RomanamThucydidis admiratione imitationeque perfusam esse cognoverunt[15]: etenim non tantum sententias, sed ipsa verba et locutiones, quae raro inveniebantur, ex illustris praecessoris operibus repetivit, quae, cum valde diversis aetatibus aptentur, velut quandam aeternitatem cum humanae naturae tum Fortunae vicissitudinum et moralium praeceptorum ex historiis ducendorum manifestare videntur. Exemplo Thucydidis et ceterorum post illum historicorum antiquorum narrationem rerum gestarum saepe intermittit ut lectorem ad eventorum mutationumque momenta examinanda inducat. Imprimis his in locis longas (nonnumquam longissimas) orationes commenticias in ore eorum hominum ponit quos agere facit: ita lectorem ad rem ipsam adducere vult, ut ea quae in utramque partem dici possunt cognoscat et deliberationem ante oculos habeat proinde ac si ipse rei intersit. Quod cum facit, morem historicorum antiquorum sequitur: cum historicus nostrae aetatis nonnulla exCiceronis orationibus excerperet et in appendice operis sui poneret, Dio duas longas orationes quas ipse Graece conscripsit inArpinatis oratoris ore posuit (libro XLIV de amnestia post caedemCaesaris et libro XLV qua senatoribus persuadet utMarco Antonio bellum indicant): nec verae sunt nec merae interpretationes sed, e pluribus Ciceronis scriptis concinnatae, et opiniones et genus dicendi eius observant. Simili modo in libro XXXVIII[16] Caesaris contionem apudcenturionesVesontione habitam legimus aliquanto dissimilem eiusdem primo librode Bello Gallico ab ipso Caesare oratione obliqua relatae[17]. Item aliae longae orationes leguntur: libro XLIV Marci Antonii inForo Romano super cruento Caesaris cadavere,Quinti Fufii Caleni libro XLVI pro Marco Antonio contra Ciceronem,Marci Agrippae etMaecenatis libro LII in controversia29 a.C.n. habita utrum libertas populo reddenda an imperium unius principis instituendum esset, libro LV sermo Augusti etLiviae uxoris de poenis coniuratorum, libro LVI Augustus equites senatoresque ad uxores ducendas liberosque tollendos adhortans[18] et laudatio funebris defuncti imperatoris a successoreTiberio inrostris habita[19]... Et adhortationem philosophicam historiae inseruit, scilicet consolationem Philisci cuiusdam[20] ad exsulem Ciceronem a se inventam qua Cicero a philosopho Graeco ad malam fortunam fortiter patiendam et solacio sapientiae utendum invitatur[21]. Ita et doctrinas philosophicas illius temporis in opere suo imponit quae tunc a Cicerone in orbem Romanum divulgatae sunt.
Hoc tamen inter Thucydiden et Dionem maxime interest quod scriptor Atheniensis res gestas sibi coaevas referebat, Bithynicus senator contra, si quidem aCommodi regno eventorum a sese relatorum testis esse potuit, plerumque iamdiu praeterita narrat quae per priores rerum scriptores cognovit. Omnes fontes quibus uti licebat se legisse decem annis adfirmat, quod quidem verum esse videtur : non tantum historias sed etiam orationes et epistulas et opera philosophica usurpabat, etsi numquam auctores suos nominabat. Ipse tamen sinceritatem fontium reipublicae liberae ab imperatoriis saeculis discernit : nam cum libertas opinandi et quae quisque vellet scribendi vigebat ex ipsa testimoniorum multitudine auctorum contraria scribentium ad veritatem pervenire iudicio suo posse confidebat ; imperatores autem quia quae sibi placent tantum dici scribique sinunt, non sunt fontes idonei ad illorum temporum veritatem inquirendam et quod vulgo traditum est sese repetere coactum confitetur[22].
Facta aliquot per neminem alium nobis tradita sunt nisi per ipsum Dionem, exempli gratia res a Caesare inHispania Ulteriore anno61 a.C.n. pro praetore gestae[23] aut proelia inter praetoremGaium Pomptinum etAllobrogum ducem Catugnatum circa idem tempus commissa[24]. Non tamen dubitari potest quin et ea facta apud priores historicos invenerit Dio. Si omnia scripta antiqua superessent fortasse nihil novi inHistoria Romana legeremus. Quapropter nonnulli critici moderni dubitarunt an Cassius Dio merus compilator dicendus esset[25]. Quod iudicium hodie iniquum videri solet quia historiam sui generis conscripsit dum mutatis institutis diligenter animum advertit.
Pertinacisaureus qui tres menses tantum regnavit sed optimus imperator fuisse a Dione iudicabatur[26] qui ab eo praetor designatus est.
Non enim omni aetati aequaliter operam dedit: si quidem totum opus mille fere annos, res interAeneae adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est ad duodevicenos annos singulis libris, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno49 a.C.n. incipiens) et librum LII (29 a.C.n.), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam bini anni singulis libris. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque adPhilippense proelium). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit vicenos annos in singulis libris. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam deni anni singulis libris. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia[27] comparata.
Si quidem fere omnia quae ad leges institutaque sive cum fide observata sive violata sive novata pertinent magna cura colligit et saepe cum publicis moribus aetatis suae comparat[28], in aliis rebus quae ei digna memoria tantum memorat[29]. Eventa minoris momenti et personas quae secundas partes agunt praetermittere solet : ita libro XLIV ineunte quem totum occiso Caesari dicavit, quattuor tantum coniuratos nominat (duos Brutos,Trebonium, Cassium), 'taedium lectori ne faceret'[30]. Primo librode Bello civili Caesar deliberationes in senatu primis mensis Ianuarii diebus anno49 a.C.n. habitas accurate describit et varias senatorum sententias enumerat, quia demnonstrare vultPompeium ab inimicis suis ad bellum civile impulsum esse. Contra Dio Cassius illas disceptationes praetermittit et omnia ad Pompeium et Caesarem refert velut ac si fato quodam insuperabili illi duo duces, qui supra ceteros cives eminebant nec parem sibi dignitatem in republica tolerabant, inimicitiae decertandae causa ad bellum civile suscipiendum necessario traherentur. Ut saepe fit, in hoc loco heroicum et tragicum humili historiae humanae praetulit.
A contrario parvum factum paene nullius historici momenti solus exstantium auctorum tradidit : quia duos viros ex eadem gente in idem sacerdotum collegium cooptari non licebat (quam legem per Dionem stetit quin omnino ignoraremus), anno 57 a.C.n. consulLentulus Spinther filium egente Cornelia ingentem Manliam per adoptionem transtulit : itaaugur fieri potuit nec postea idcirco nomen mutavit[31]. Qua re gesta memoranda Dio demonstrabat quantopere et ipsi primores civitatis spretis ob ambitionem legibus morem maiorum parvi fecerint et rempublicam in diem corruptiorem necesse fuerit in monarchiam mutari.
Praeter leges et instituta alia res ei cordi fuit, quae nobis quidem absurdior hodie videtur: oracula, portenta ceteraque omina quibus dei mortalibus futura praenuntiare credebantur diligentissime enumerat. Alioqui in rebus bellicis mediocris historicus erat qui ad patheticum et dramaticum spectabat potius quam ad veritatem. Nonnumquam tamen fontem magni pretii sequitur : ne in proeliis quidem narrandis semper et ubique negligendus est!
Errores multi, ut aequum erat in tam vasto opere, a criticis recentioribus deprehenduntur praesertim inchronologia et ingeographia: non plures tamen, immo pauciores fortasse quam apudAppianum, ne deDiodoro Siculo loquamur. Nonnumquam tamen illi errores velut ex demontratione suscepta oriri videntur: ita postquamMarco Antonio,Plutarchum,[32] aliosque auctores secutus, obiecerat quod legato suoVentidio obParthicas victorias invideret, addidit Ventidium mortuo demum Marco Antoniotriumphasse[33] quod falsum esse perFastos Capitolinos[34] scimus (triumphavit die 27 novembris anno 38 a.C.n.). Item anno56 a.C.n. dum de crescente certamine et invidia inter Pompeium et Caesarem loqui incipit,[35] quae ad bellum civile rempublicam Romanam praeceps datura erat, Lucensis pacti obliviscitur quo eo ipso annotriumviratus confirmatus et renovatus est quodque apud multos auctores memoratum invenimus.[36] Qui errores vel omissiones non necessario voluntarii iudicandi sunt sed Dioni demonstratione sua elato facta cum assertionibus suis non congruentia in mentem non veniunt. Inconcinnitatibus quibusdam quoque lector occurrerit cum Dio Cassius fontes diversos male inter se consutos iuxta ponit : ita libro 48 fontem Octaviano triumviro faventem diu sequi videtur cum subito eum accusat quodsenatores Perusinos patris Iulii CaesarisManibus immolasset et ita sacrificia humana renovasset,[37] quamquam erant scriptores alii qui Octavianum a militibus suis impulsum esse dicerent ut de paucis, velut invitus et coactus, supplicium sumeret.[38]. Inconstantiam eiusdem generis in aestimatione philosophi Senecae iam animadverteratMichael Montanus[39]
In summa de praeteritis rebus pretiosum testimonium nos reliquit Dio Cassius, iusta suspicione tamen et iudicio critico recipiendum. Res vero suae aetatis quibus ipse interfuit aut a testibus audivit peculiari cura sese relaturum esse pollicebatur,[40] nec dubium est quin ad cognoscenda regna Commodi Severique eorumque successorum relatio Dionis etiamsi mutila ad nos pervenit et ad omnia arcana imperii ipse non admissus est, fons primi ordinis habeatur.
Sedecimo saeculo, temporeRenatarum Litterarum, eruditi testimonio quidem Dionis utebantur, hominem ipsum ob malignitatem non amabant.Michael Montanus, quiPlutarchum magnos viros Graecos et Romanos inVitis utheroas extollentem praeter ceteros auctores diligebat atqueSenecam admirabatur, scribebat 'adeo nihil sani Dionem Cassium de rebus Romanis iudicasse ut a Caesare et Marco Antonio contra Pompeium et Ciceronem steterit'.[41] Nec dubium est quin Dio Ciceroni iniquus fuerit ; sed homines cognorat nec de natura humana optime sentiebat'.[42] In ipsis victoriis Caesarianis plus Fortunae et adversariorum erroribus tribuit quam prudentiae vel providentiae ducis nec tamen adversarum partium fautor dici potest.Iustus Lipsius simili modo Senecam, illumstoicismi apostolum, delicias suas, his verbis vindicandum suscipiebat: "Credo iudicii quaedam morumque perversitas[Dioni] fuit quae eundem illum in Ciceronem exacuit, quae in Cassium, Brutum omnesque bonos. Caveat ab his, moneo, iuventus.[43]"
Quod in peius etiam vertit cum ad philosophos Francogallicos octavi decimi saeculi venitur, eo magis quo Dio Cassius monarchiae laudator erat. Historicus Crevier et scriptorDionysius Diderotus Dionem 'aeternum omnium virtutum Romanarum calumniatorem' appellabant[44],Voltaire in quadam epistulavilem scriptorem, vilem adulatorem[45]. Nec eruditi saeculi noni decimi aut vicesimi ineuntis ad laudanda Dionis merita multo proniores fuerunt. Nuper demum aequiorem aestimationem nactus est Dio Cassius apud historicos non tam mendacespanegyricos magnorum virorum legere cupientes quam nova elementa invenire quibus freti propius veritatem accedere possent: nam maledicta quoque, etiamsi mendacia esse potuerunt, a Dione non excogitata ex nihilo sunt sed e priscis scriptis sumpta. Multa enim nos docetHistoria Romana Dionis Cassii et his novissimis annis multi indagatores huic operi animum adverterunt et studia Cassiana maxime viguerunt.
↑Freyburger‑Galland M. L. (2003), « La conception de l’histoire chez Dion Cassius », inGrecs et Romains aux prises avec l'histoire p.109. Cf ibidem Guy Lachenaud, "Dion Cassius homme de culture ou plagiaire impénitent", pp.97-108.
Max Grasshof,De fontibus et auctoritate Dionis Cassii Cocceiani, Bonnae : typis Carthausianis 1867.
Horst Jaeger,De Cassii Dionis librorum 57. et 58. fontibus, dissertatio inauguralis quam... scripsit Horst Jaeger,... Berolini : typis expressit Ae. Ebering, 1910.
Ernestus Kyhnitzsch,De contionibus, quas Cassius Dio historiae suae intexuit cum Thucydideis comparatis, Lipsiae, Typis M. Hoffmanni, 1894Hic legere potes
Aemilius Litsch,De Cassio Dione imitatore Thucydidis : Dissertatio inauguralis quam..., Friburgi Brisigaviae : ex officina C. A. Wagneri, 1893.
Paulus Meyer,De Maecenatis oratione a Dione ficta, Berolini, Apud C. Heymannum, 1891
"La géographie dans l'Histoire romaine de Cassius Dion" inHistoire et géographie chez les auteurs grecs : du IIe s. av. J.-C. au VIe s. après J.-C. (curantibus Michèle Coltelloni-Trannoy et Sébastien Morlet). Parisiis, de Boccard, 2018 ː 165-184
Detlef Fechner ,Untersuchungen zu Cassius Dios Sicht der Römischen Republik, Hildesheim, 1986
Marie-Laure Freyburger,Aspects du vocabulaire politique et institutionnel de Dion Cassius, Paris : de Boccard, 1997Recensio critica
'Dion Cassius, un Gréco-romain du IIe siècle'Dialogues d'histoire ancienne. Supplément 2013(9/1) : 77-90Hic legere potes
'Histoire et autobiographie dans l’œuvre de Dion Cassius'Interférences 2009(5)Hic legere potes
'Homère chez Dion Cassius',Folia electronica classica 2009(18)Hic legere potes
'L'Italie vue par un Bithynien du IIIe siècle',Folia electronica classica 2003(6)Hic legere potes
The triumviral narratives of Appian and Cassius Dio, The University of Michigan press.ISBN 0-472-10294-X
Grecs et Romains aux prises avec l'histoire : représentations, récits et idéologie : Colloque de Nantes et Angers [12-15-septembre 2001] (curantibus Guy Lachenaud et Dominique Longrée). - Rennes : Presses universitaires de Rennes, 2003. - 2 volISBN 2-86847-736-4
D. Harrington, 'Cassius Dio as a military historian'Acta Classica 1977(20) : 159-166Hic legere potes
Cassius Dio, a reexamination, Ann Arbour, 1971.
Martinus Hose,Erneuerung der Vergangenheit : die Historiker im Imperium Romanum von Florus bis Cassius, Teubner, 1994.ISBN 3-519-07494-XRecensio critica
Adam M. Kemezis,Greek Narratives of the Roman Empire under the Severans: Cassius Dio, Philostratus, and Herodian. Greek Culture in the Roman World. Cambridge University Press, 2014ISBN 978-1-107-06272-6Recensio critica
J. Kordoš, 'Thucydidean Elements in Cassius Dio',Acta Antiqua Academiae Scientiarum Hungaricae, 2010(50) : 249-256Summarium
Bernd Manuwald,Cassius Dio und Augustus : philologische Untersuchungen zu den Büchern 45-56 des dionischen Geschichtswerkes, Wiesbaden : F. Steiner, 1979ISBN 3-515-02886-2
G. Martinelli,L'ultimo secolo di studi su Cassio Dione, Genova : Accademia ligure di scienze e lettere, 1999.
Ch.L. Murison,Rebellion and Reconstruction. Galba to Domitian. An Historical Commentary on Cassius Dio's Roman History Books 64-67 (A.D. 68-96), Atalantae, 1999 (American Philological Association. Monograph Series, 37).Recensio critica
Meyer Reinhold,From Republic To Principate: An Historical Commentary On Cassius Dio's Roman History. Volume 6: Books 49-52 (36-29 B.C.),Atalantae : Scholars Press, 1988Recensio criticaAlia recensio critica
I.-M. Roddaz, 'De César à Auguste : L'image de la monarchie chez un historien du Siècle des Sévères. Réflexions sur l'oeuvre de Dion Cassius, à propos d'ouvrages récents',Revue des Études Anciennes, 1983(85) : 67-87Hic legere potes
Manfredus Schmidt, , 'Politische und persönliche Motivation in Dios Zeitgeschichte', in: M. Zimmermann (curante)Geschichtschreibung und politischer Wandel im 3. Jh. n. Chr : Kolloquium zu Ehren von Karl-Ernst Petzold (Juni 1998) anlässlich seines 80. Geburtstags, 1999 : 93-117[4]
Benedictus Simons,Cassius Dio und die Römische Republik : Untersuchungen zum Bild des römischen Gemeinwesens in den Büchern 3-35 der "Rhomaika", W. de Gruyter, 2009.ISBN 978-3-11-022586-0
W . Steidle , 'Beobachtungen zum Geschichtswerk des Cassius Dio' ,WJA 1988(14) : 203-224
P.M. Swan,The Augustan Succession: An Historical Commentary on Cassius Dio' Roman History Books 55-56 (9 B.C.-A.D.14), Oxford, 2004 (American Philological Association. American Classical Studies, 47).Recensio critica
Giuseppe Zecchini ,Cassio Dione e la guerra gallica di Cesare, Mediolani, 1978.