Casa trabalis
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Casa trabalis[1] estdomus extrabibus constructa, praecipue structura parum polita neque exculta ratione architectonica perfecta. Casae trabalesEuropaeae ab ultima antiquitate repeti possunt. InAmerica autem saepe ad habitationes primorumcolonorum referuntur.
Vitruvius architectus habitationemColchorum ex trabibus factam ita describit:[2]
Apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis. Tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
Origo constructionis trabalis inScandinavia etEuropa Orientali esse videtur. Fieri enim potest, ut prima aedificia trabalia, quamquam incerta origine sunt, in Europa Septentrionali anteaetatem aeneam (circa annum 3500 a.C.n.) aedificata sint. C.A.Weslager (1969) dicit Europaeos
in multiformibus casis trabalibus aedificandis profecisse, quippe qui item rotundis et quadratis trabibus usi varias rationes lignarias adhiberent in angulis faciendis. Quarum ex trabibus exstruendi ratio gradatim progressa erat apirtti rudi (casula fastigiata ex trabibus rotundis cum apertura tecti, qua fumus eiectetur), ad urbaniores trabes quadratas, quibus erant implicata coagmenta bis incisa, quorum materia praeter angulos extendebat.[3]
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae adcasas trabales spectant. |