Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Carmentalia

Latinitas bona
E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Carmentalia bis mense ianuario notantur (CAR)

Apud Romanos antiquosCarmentalia erant feriae in honorem deaeCarmentae diebus11 et15 Ianuarii (id est die tertio anteIdus et die tertio post Idus) a matronis Romanis celebratae. Id sacrumflamen Carmentalis et pontifices peragebant in sacello deae interCapitolium etTiberim sito, prope portam Carmentalem. Quod festumAugustus, poetis adiuvantibus, cum cetera vetere religione renovavit.

Hanc fabulam narravitOvidius, cur illae feriae institutae essent[1]. Antiquitus matronis Romanis carpento[2] vehi licebat. Cum senatores hoc ius mulieribus adimere voluissent, illae coniuravere ne liberos in posterum maritis ederent. Tum senatus ius priscum restituere coactus est et Carmentalia bina instituerunt (infantibus maribus et femineis), in honorem deae quae parientibus mulieribus favebat. Quae fabula ad usum puerorum inventa ex similitudine verborumCarpentum etCarmenta ducta est. Adeo vera origo huius festi ob vetustatem iam aequalibusAugusti ignota erat !

De ritibus perpauca scimus nisi quod a precante sacerdotePorrima (velProsa vel Antevorta) etPostvorta invocabantur. Quae utrum fuerint comites Carmentae et aliaeCamenae[3], ut dicitOvidius, an cognomina ipsius Carmentae parturientes adjuvantis, in incerto est. Commentatores tam antiqui quam moderni haec nomina diverse interpretati sunt : alii ad positionem infantis in utero parturientis pertinere adfirmabant[4] (sive pedes prorsus erant sive caput), alii ad vaticinandi potestatem illa referebant, tamquam Postverta praeterita caneret, Antevorta vero futura[5].

Praeterea nefas erat quicquam ex corio factum illi sacello inferre, quod tamquam ex animali mortuo productum infelix omen fuisset ad deam nascenti vitae praepositam.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Fortasse tantum cur duplicatae essent, sed antiquiorem originem non tradit.
  2. Genus carri tecti duabus rotis praeditum in usu apud antiquos Romanos.
  3. Plurali numero nonnumquam designantur "Carmentes" :Augustinus,De civitate Dei IV,11 etServius grammaticus adAeneidem VIII,336.
  4. SicVarro apudAulum GelliumNoctes Atticae XVI,16 et multi moderni.
  5. SicOvidiusFasti I,631-636.Servius grammaticus adAeneidem VIII,336.Macrobius libro primoSaturnaliorum capitulo 7. Apud modernos in primisGeorgius Dumézil,La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398.

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]


Feriae Romanae etludi publici

AdoniaAgonaliaAmbarvaliaAmburbiumArgeiArmilustriumLudi ApollinaresAugustaliaBacchanaliaSacra Bonae DeaeBrumaliaLudi CapitoliniCaprotiniaCaristiaCarmentaliaCerealiaCompitaliaConsualiaDivaliaEponaliaEquirriaEquus OctoberFaunaliaFebruaFeraliaFloraliaFontinaliaFordicidiaFurrinaliaHilariaIeiunium CererisIovis epulumIuturnaliaLarentaliaFeriae LatinaeLemuraliaLiberaliaLucariaLupercaliaMatraliaMatronaliaMeditrinaliaMegalesiaMercuraliaNavigium IsidisNemoraliaNeptunaliaOpaliaOpiconsiviaParentaliaPariliaPortumnaliaPoplifugiaLudi PlebeiiQuinquatriaQuinquatrus minusculaeQuirinaliaRegifugiumRobigaliaLudi RomaniSaturnaliaSol invictusRosaliaLudi SaecularesSementivaeSeptimontiumLudi TauriiTerminaliaTubilustriumVeneraliaSacra Veneris GenetricisVertumnaliaVestaliaVinaliaVitulatioVolturnaliaVulcanalia

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Carmentalia&oldid=3845291"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp