Carmen Limericum (Anglice:limerick) est genus artispoeticae, quo de rebus venereis saepius lascivitur cumsatura etverso intercalari, pupulum factum est aEduardo Lear.
Omnia limerica quinqueversus habent,rimae systematis a-a-b-b-a.
Versus I, II et V tres, III et IV duospedes habent. In plurimis limericis, pedes suntanapaesti; videlicet, componuntur omnia duabus syllabis lenibus, tum unasyllaba forti.
Magna copia limericorum scribendorum:
Constat limericum, siquod Latinis versibus componatur, in carminibus generislyrici esse numerandum. Cuius quasi fundamentum versus essePherecrateus videtur. Stropha limerica ex duobus versibus Pherecrateisdactylo singulo post basinAeolicam interposito acephalis, duobus versibus Pherecrateis acephalis catalecticis, uno versu Pherecrateo dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalo constat (2^pherda, 2^pher^,^pherda). Versuum autem tam primi, alterius, extremi quam tertii quartiquesyllabas extremas consonare oportet.
Thomas Aquinas primus inventor limerici fuisse, sed rudioris, videtur:
- Sit vitiorum meorum evacuatio
- Concupiscentiae et libidinis exterminatio
- Caritatis et patientiae
- Humilitatis et obedientiae
- Omniumque virtutum augmentatio.[1]
Eadem mentePeter Gerloff hos versus confecit:
- O permaledicta pigritia,
- quae generat omnia vitia!
- Legentes hoc ter
- habebitis per
- exemplum absurda delicia.
et resignans:
- Industrius quidam poeta
- desiderans carmina laeta
- exhaustus est sic,
- ut facie hic
- aequaverit sua deleta.
AdMacrobiisaturnalium l.2., c.4., § 6.:
- Miles pueros futuisse
- iussus reus est abiisse:
- patris puduit.
- Caesar monuit:
- "Dic me tibi displicuisse!"
De Iolanthae deliciis:
- "Cur me, mea cura, Iolantha,
- spernis miserum?"—"Tibi quanta
- et quam sapiens
- est, Postume, mens!
- Sed non tuamentula tanta est."