Agnomen suumcaput crispumdialecto Melphictensi significat, ob cincinnos suos.Curriculum suum cum nomineMicimixtro (Mikimix), cantricismusicaehip-hop, incepit, non tamen factus est clarus in Italia, sed in Francogallia brevi tempore.Postquam hic in res adversas ceciderat, capillum barbamque aluit, nomen inCrispicipitem (Caparezza) mutavit atque coepit texta reprehendentia scribere.
1997 - Cum nomine Mikimixtro edit "Meum sidus bonum" (La mia buona stella), atque interest Certamine CantorioVillamatutiensi cum carmine "Et nox abit" (E la notte se ne va).
2004 - Cum "Extra cuniculum" (Fuori dal tunnel), carmen abVerità supposte malas consuetudines hodiernas reprehendente, Crispiceps clarus fit, etiamsi auditores carminis significationem veram non intellegunt.
2006 - "Habemus Caput" (Habemus Capa, quod simile est sententiaePontificis Maximi nuntii -Habemus Papam).
2008 - "Mensurae chai mei" (Le dimensioni del mio caos, quod paronomasiam facit cum verbo Italicocazzo, Latine "mentula").
2011 - "Somnium haereticum" (Il sogno eretico, quod simile est sententiae "somnium eroticum").
2014 - "Musaeica" (unio verborum "musaeum" et "musica").