
Calymnos
Calymnos (NeograeceΚάλυμνος), anteaCalymne (GraeceΚάλυμνα) est insula (etdemus) aCoo ad boream versa, in catena insularumDodecanesi inclusa. Iam abHomero memorata (vide infra) antiqui imprimis demelle, quod usque hodie laudatur, scripserunt (ut putaPlinius Maior in librisNaturalis historia intitulatis etOvidius in libro octoMetamorphoseon: "fecunda melle Calymne".[1])
Antiquum insulae nomenCalydna (Καλύδνα) a verbis καλός ("bonus", "pulcher") et ύδνα (i.e. ύδωρ; "aqua") deductum esse crediturinsula bonae aquae valens. InIliade deinsulis Calydnae scriptum est:
Οἳ δ᾽ ἄρα Νίσυρόν τ᾽ εἶχον Κράπαθόν τε Κάσον τε
καὶ Κῶν Εὐρυπύλοιο πόλιν νήσους τε Καλύδνας,
τῶν αὖ Φείδιππός τε καὶ Ἄντιφος ἡγησάσθην
Θεσσαλοῦ υἷε δύω Ἡρακλεΐδαο ἄνακτος·
τοῖς δὲ τριήκοντα γλαφυραὶ νέες ἐστιχόωντο.[2]
Saeculo quarto a.C.n. insulaCalymna siveCalymne vocatur, temporebyzantino nomen inCalymnos progreditur.
Calymnus area 110.58 km²[3] est magnitudine quarta insularumDodecanesi. InAegaeo mari orientali interCoum (12 km a meridie) etLerum (2.1 km a septentrione) sita est. Minima adAsiam Minorem (ad paeninsulamHalicarnassensem,Turcice:Bodrum Yarımadası) distantia est paene 17 km.
Addemum quaedam insulae minores pertinent, inter quasPserimos (5 km ab oriente),Telendos (1 km ab occidente) etCalolimnos (plus quam 6 km ab boreo-oriente).
Longitudo maxima a boreo-occidente ad austro-orientem est paene 21 km, latitudo maxima a meridie 13 km, a septentrione circiter 1.2 km.
Calymnos est insula montuosa, pars planitierum minus quam 10% efficit. Loci natura magna ex parte glabra est duabus vallibus fertilibus locorum Bathy Pothiaeque exceptis, ubioleae,citri sinenses etvinea crescunt.
Terrae motus circa Calymnum crebri fiunt.
Initio aCaribus inhabitata posteaCoo subiecta erat, cuius fortunas per saecula secuta est.Medio Aevo adImperium Romanum Orientale pertinebat,saeculo decimo tertio classiVenetae praesidio erat, anno1310 in possessionemequitum Rhodiorum profecta, anno1522 abOttomanis occupata est.
Die12 Maii anno1912 a nautisItalianis occupata usque ad annum1947 ab Italia recta est, tum demum cum civitateGraeciae coniuncta est.
Calymnos estdemusGraeciae. Usque ad annum2010 pars nomi vel praefecturaeDodecanesi erat, in adminstratione anno 2010 reformanda (vide:Libellus Callicratis)regionali Calymni unitati tunc creatae attributa est.
Plus quam 90% incolarumPothiae,Chorio etPanormo habitant, cum insula septentrionalis incolis paene vacet (status 2001):[4]
- Pothia velPothea (Πόθια / Πόθαια) siveCalymnos (Κάλυμνος): 10149
- Chorium (Χωρίο): 3311
- Panormos (Πάνορμος): 1412
- ↑Ovid, met. 8,222.
- ↑Ilias 2,677ss.
- ↑Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae[1]
- ↑Numerus incolarum exKalymnos