Cum imprimis annuum spatium, quod in calendario Iuliano 365.25 dierum est, ad 365.2425 dies mutatum sit, statim nova dierum calculatio cum novo calendario necesse fuit. Inde intellegi potest, quod civitates novum calendarium non nisi dubitanter acceperunt. Ultimacivitas, quae hoc calendarium assumpsit, eratRes Publica Popularis Sinarum anno1949.
Causa calendarii reformandi non solum annus calendarii Iuliani nimis longus praeanno solari fuit, sed etiamcomputus paschalis magis magisque difficilius. IamBeda Venerabilis anno725 animadvertit lunam plenam ante diem computatam evenisse.[1]. Dum currit tempus, declinatio augebatur;anni bisextiles, qui per ordinemintercalati sunt errorem exaequare non potuerunt.
Impulsus reformationis desiderium fuit, utfestum paschale iusto die celebretur.
In commissionem reformatoriam, cui cardinalisGulielmus Sirletus praefuit,Aloisius Lilius (usque ad annum1576, postea frater suus Antonius),Christophorus Clavius et alii mathematici ac astronomi vocati sunt, qui denique convenerunt calendarium ita emendandam esse, utAequinoctium veris iterum prope diem23 Martii (sicut anno46 a.C.n. quo calendarium Iulianum factum est), accuratius die21 Martii, eveniret, aequinoctium hac die exactiore longitudinis anni calculatione stabiliretur et novus ad diem paschalem computandumalgorithmus introduceretur.
Ut calendarium novum elaboraretIesuitaGermanus Christophorus Clavius, qui tumRomae apudCollegium Romanummathematicam docuit, a papa iussus est. Maxima ex parte ea, quae Aloisius Lilius medicus ac astronomus proposuerat, secutus est.
Anno1582 quo calendarium mutatum est, ut dies aequinoctii corrigeretur, dies decem ex anni cursu sumpti sunt. Itaque in illis civitatibusCatholicis, quae reformationem statim observaverunt, diem Iovem, 4 Octobris, ilico dies Veneris, 15 Octobris, secutus est, consecutione dierum hebomadis servata. Status rerum, qualis temporeConcilii Nicaeni Primi exstabat, ferme redintegratus est. Mense Octobri electus est, quod hoc mense numerus festorumsanctorum minor, ut omissio minus turbationis efficeret.[2]
Anni intercalarii ita modificati sunt, ut quisque annus, qui per quattuor exacte dividitur, est annus intercalarius his annis exceptis, qui per 100 dividuntur; tamen anni centenarii, qui per 400 dividuntur, anni intercalarii sunt (annus 1900 exempli gratia non est annus intercalarius, est autem annus 2000).
Ad diem paschalem computandumcyclus lunaris adhibebatur: Quoque undevicesimo anno sol et luna in eandemconstellationem stellarum conveniunt etvices lunae in eundem diem calendarii cadunt. In calendario Iuliano exiguus error, qui unum diem intra 301 annos effecit, neglectus est. In calendario reformandoaequatio lunaris incomputum paschalem recepta est constituens, ut dies plenilunii veris (dies ubi primo plena pluna post vernale occurrit aequinoctium) quoque 312.5 anno (octo dies intra 2500 annos) in calendario Iuliano unum diem in anteriorem moveretur.
Fere eadem aetate, sed non simul cum reformatione calendarii, principium anni publice in diem1 Ianuarii motum est, qui propter nomen (ianua = ostium, porta), sed etiam, quodfesto nativitatis Domini etsolstitio hiemali propinquus est, aptus primus anni dies esset. Praeterea traditioRomana servata est.Medio Aevo annus variis diebus coepit, inter quos Christi Natalis, Pascha,Annuntiatio Domini.
Neque bulla papalis neque relativi canones anni prinicipium statuerunt. Tamen reformatio Gregoriana aliquid momenti habuit, quod bullae papali index festorum Sanctorum additus erat, qui reliquos festos anni1582 usque ad diem31 Decembris rettulit et illos anni sequentis (sive annorum futurorum) die1 Ianuarii incipiens.
Multae civitates diem1 Ianuarii principium anni novi statuerunt, antequam calendarium Gregorianum receperunt.
Mutatio calendaria primum non nisi a paucis civitatibus Catholicis facta est. Aliae, quae auctoritatem papae non agnoverunt, calendarium antiquius retinuerunt. Dum utrumque calendarium in usu est, dies semper duobus modis calculari debebant, quo magna inter gentes incommoda et negotiorum difficultates ortae sunt. ItaqueBorussia anno1610, magna parsScandinaviae tandem anno1700,Imperium Britannicum anno1752,Russia anno1918, etGraecia anno1923 calendarium Gregorianum sequi coeperunt.
*Initio anni1926 inTurcia calculatio annorum a Christo nato introducta est, antea (ab ultimisImperii Ottomanici annis) calendarium Gregorianum annis secundumHegiram computatis adhibitum est
↑J. D. North, "The Western Calendar: 'Intolerabilis, Horribilis, et Derisibilis': Four Centuries of Discontent." In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen,Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 78
↑A. Ziggelaar: The Papal Bull of 1582 Promulgating a Reform of the Calendar. In: G. V. Coyne, M. A. Hoskin, O. Pedersen,Gregorian Reform of the Calendar: Proceedings of the Vatican conference to commemorate its 400th anniversary. Specola Vaticana, Città del Vaticano, 1983 (in interrete); p. 223
↑Historisch-Biographisches Lexikon der Schweiz vox »Zeitrechnung«statui partem Glaronae reformatam demum anno1798 calendarium Gregorianum recepisse.