Nomen Bengalicum hodiernumকলকাতাKalakātā, pronuntiatu [ˈkolkat̪a], ex appellatione derivatur unius e tribus vicis olim ad ripasfluminis Hugalī iacentibus, videlicetকলিকাতাKalikātā. Pronuntiatus Bengalicus saeculorum septimi decimi et duodevicesimi in scripturam Anglicam eius temporis satis curiose convertitur litterisCalcutta [kʌlˈkʌtə]; quae orthographia usque ad annum2001 in India in scriptis Anglicis omnibus adhibebatur, atque etiam hodie a scriptoribus nonnullis, sed eo anno nomen Anglicum inKolkata decreto mutatum est. Substantivum Latinum "Calcutta" et adiectivum "Calcuttensis" (quae verba tam a botanistis quam a clericis adhibentur) e nomine olim sollemni Anglico proveniunt.
Origo nominis prisciKalikātā incertus est. Quidam e nomine reconstructoSanscriticoKalikṣetra "terra deaeKali" derivant quia antiquum huius deae templum prope vicoKalikātā situm iacet.
Despectus in alteram mediamcommercii regionem Calcuttensem, admeridiem Viae Park.Conspectus in Calcuttam exMaidan.
Eo pago, ubi mox Calcutta floruerit, saeculo XVII vici tres ad ripam orientalem fluminisHugalī,Gangae effluentis, stabant, scilicetSutānuṭi,Kalikātā etGovindapura. Horum antiquissimus fuit ut videtur Kalikātā, cuius nomen iam anno 1495/1496 in cantilena quadam de vita deaeManasae reperitur.[9] Nomen rursus legimus anno circiter 1590 in libro cuius titulus estĀīn-e-Akbarī de situ et gubernioImperii Magni Mogolis.[10] Ibi Kalikātā inter pagos enumeratur urbiSaptagrāmae tributarios. Quae urbs ad fluminiSarasvatī adstans fuit olim metropolisBengaliae meridianae (provinciae eius Imperii) et aPortugallensibus ab anno1533 frequentata: mox autem, flumine exsiccata, a mercatoribus et habitantibus relicta est. Huius metropolis fama hodie oblita ab ipsa Calcutta usurpata est.
Ergo Portugallenses saeculo XVI exeunte emporia ad flumen Hugalī quaerebant ad commercium cum Imperio conducendum, urbemqueHugalī (35km a Calcutta ad septentrionem versus distantem) anno1579 condiderunt, quod emporium deinde ab imperatore raptum est etBatavis anno1656 traditum. InterdumFrancici emporium propinquumCandananagaram constituerunt anno1673. Ad Kalikātām venit die24 Augusti1690Iob Charnock, negotiatorSocietatis Britannicae Indiae Orientalis. Terrae trium vicorum, olim familiaSāvarna Rāyacaudhurī subiectae, consociis Britannicis iussu praefectús Bengaliae anno1698 traditae sunt. Ibi anno1712 castellum confecerunt cui nomenFort William, scilicet "Castellum Gulielminum", ad honorem regis BritanniciGulielmi III, attributum est.
Urbi Calcuttaeclima esttropicum savanense perenumerationem Köppen–Geiger, mense Maio calidissimo, mensibus Decembri et Ianuario frigidioribus, hippalo a mense Iunio ad Septembrem saeviente;temperatura aëris media mense Ianuario 20° atque mense Maio 31°, minima inter 14° et 26°, maxima inter 26.5° et 35.5°, sed minima extrema usque hodie nota 7°, maxima extrema 44°; pluviis mense Ianuario ad 11 mm tantum, mense Iulio 411 mm, anno toto non minus quam 1800 mm elevatis; diebus pluviosis mense Decembri 1, mensibus Iulio et Augusto 20, per annum totum fere 101 notis;humiditate relativa inter mensuras 58% mense Martio et 83% mensibus Iulio et Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 93, mense Aprili 235, per annum totum 2107 repertis;cyclonibus mortiferis interdum incidentibus (anno1737 rursusque1864 omnium violentissimis).[11]
Venditoresflores in foro viario venumdant.Sector V, in regione Lacus Salsi—sede urbana societatum IT? et ITES?.Templum Dakshineswar Kali, templum Hindu.
Antiquiora
A. P. Benthall,The Trees of Calcutta and Its Neighbourhood. Calcuttae: Thacker, Spink, 1946Textus apud archive.org
Binaya Krishna Deb,The Early History and Growth of Calcutta. Calcuttae: Romesh Chandra Ghose, 1905Textus apud archive.org
Kathleen Blechynden,Calcutta, Past and Present. Calcuttae: Thacker, Spink, 1905Textus apud archive.org
Henry Elmsley Busteed,Echoes from Old Calcutta: Being Chiefly Reminiscences of the Days of Warren Hastings, Francis and Impey. Calcuttae: Thacker, Spink, 1882Textus apud archive.org
Wilmot Corfield,Calcutta faces and places in pre-camera days. Calcuttae: Thacker, Spink, 1910Textus apud archive.org
W. S. Seton-Karr,Selections from Calcutta gazettes, showing the political and social condition of the English in India. 4 voll. Calcuttae: Military Orphan Press, 1864-18681234
Historica
Calcutta 1905-1971. Au cœur des créations et des révoltes du siècle, Éditions Autrement, no 46, janvier 1997, Paris
P. Thankappan, Calcutta in the 17th Century, Firma KLM Private Limited
Generalia et sociologica
Ravi Ahuja:Mumbai – Delhi – Kolkata. Annäherungen an die Megastädte Indiens. Draupadi Verlag, Heidelberg 2006,ISBN 3-937603-07-7.
Hartmut Beck:Problemräume der Welt, Band 15, Calcutta. Aulis Verlag Deubner, Köln 2002,ISBN 3-7614-1489-7.
Chaudhuri,S.(1995).Calcutta: The Living City. Vol I and Vol II.Oxford University Press, USA.ISBN0195636988
Bill Goodnow:Ballungsgebiete von Metropolen in Entwicklungsländern im Vergleich: Istanbul – Kalkutta – Djakarta. Dietrich Reimer Verlag, Berlin 1992,ISBN 3-88091-581-4.
Martin Kämpchen:Calcutta. Eine funktionierende Anarchie. Wallstein, Göttingen 1994,ISBN 3-89244-081-6.
William D. Martin:Calcuttas wechselndes Gesicht/The Changing Face in Calcutta. Eine indische Stadt aus gesellschaftlicher Perspektive. Tom Laufersweiler Verlag, Wettenberg 2000,ISBN 3-89687-913-8.
Peter Mosimann:Rikscha Kalkutta. U. Bär Verlag, Zürich 1988,ISBN 3-905137-17-8.
Kurt Rosenthaler:Kalkutta – Poesie im Chaos. Leben in einer unmöglichen Stadt. Verlag Ismero, Möhlin 2004,ISBN 3-033-00077-0.
Roy,A.(2002).City Requiem, Calcutta: Gender and The Politics of Poverty.University of Minnesota Press.ISBN0816639329
Roy,A.;Alsayyad,N.(2004).Urban Informality: Transnational Perspectives from the Middle East, Latin America and South Asia.Lexington Books.ISBN0739107410
Sen,A.(1973).Poverty and Famines.Oxford University Press, USA