Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Caelum (religio)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Caelum (discretiva).

Caelum vocatum eo quod, tamquam caelatum vas, inpressa lumina habeatstellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. [Alias autem a superiora caelando.] Hic autem Graece ouranoV dicitur apo tou orasqai, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. Interdum et caelum pro aere accipitur, ubiventi etnubes et procellae et turbines fiunt.Lucretius (4.129-132, 135):

Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
quaecumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
constituuntur in hoc caelo qui dicitur aer,
quae multis formata modis sublime feruntur.

EtPsalmus104.12: «Volucres caeli» appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, «qualis est aer?», aliquando, «quale est caelum?»

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Partes huius textus transsumptae sunt exEtymologiarum Libris VigintiSanctiIsidori Hispalensis.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Caelum_(religio)&oldid=3536185"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp