Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

CERN

E Vicipaedia
Civitates quae hodie sunt membra laboratorii CERN

Organizatio Europaea pro investigatione nucleari,[1] saepiusacronymumCERN appellata (a nomine consilii praecedentis,Conseil Européen pour la Recherche Nucléaire), estlaboratoriumparticularum elementariarum investigationi addictumEuropaeum. In orbe terrarum est maximum quod adenergiam radiorum particularum spectat, et quod ad numerum sociorum investigantium. Situm est inter septentriones et solis occasum urbisGenavae in fine interFranciam etHelvetiam. Laboratorii socii includunt viginti civitates Europaeas, et 2600 operarios, et 7931physicos acingeniarios, qui a quingentis universitatibus et octingentis civitatibus veniunt.

Globus scientiae innovationisque

Conventus qui laboratorium instituit die29 Septembris1954 signatus est a duodecim civitatibus Europae Occidentalis. Primus praeses fuitFelix Bloch. Ex incepto propositum laboratorii CERN est providereparticularum acceleratoria quae sinunt investigarephysicam altae energiae.Collisor Hadronalis Magnus recenter perfectus die10 Septembris2008 est summum particularum acceleratorium in toto orbe terrarum, 7 TeV energiam praebens.

Numerosaexperimenta apud CERN facta sunt ab inmanibus collaborationibus inter physicos internationalibus. Institutum adMeyrin situm et habet "centrum computatrale" inmane quod sufficit adanalysin omnium datorum experimentalium quae laboratorium producit. Ob opus haec data praebendi omnibus physicis per orbem stratis, hoc "centrum" fuit et est quoque "centrum interretiale" mundi.

Tela totius terrae coepit ex incepto ENQUIRE, quod domneTimotheus Ioannes Berners-Lee etRobertus Cailliau anno1989 coeperunt. Super fundamentahypertextus, inceptum consectabaturinformationiscommunicationem inter physicos facilitare. PrimusSitus interretialis anno1991 praebitus est. Die30 Aprilis1993, laboratorii administratio nuntiavit Telam Totius Terrae liberam omnibus fore. Primae paginae interretialisexemplum a Berners-Lee creatum, usque hodie praebitum est apudTelae Totius Terrae Consociationem sicut documentum historicum maximi momenti.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. AngliceEuropean Organization for Nuclear Research, FrancogalliceOrganisation européenne pour la recherche nucléaire.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Atomi

Haecstipula adphysicam spectat.Amplifica, si potes!

stipula

Haecstipula adtechnologiam spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=CERN&oldid=3536002"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp