Volta Superior (Francice:Haute-Volta), colonia antiqua Francica, libertatem anno1960 consecuta est. Praesens civitatis nomen,Burcina Faso (Francice:Burkina Faso), e die4 Augusti anni1984 originem trahit, praesiderevolutionarioThomá Sankará. "Hominum proborum patriam" significat linguis loci, scilicetMoriceburkina 'probus' etBambaricefaso 'patria' est. Est compositio duabus praecipuis reipublicae linguis (quiaMoriceMossi, praecipuus Burcinae populus, etBambariceBambarae in Africae Occidentalis subregione loquuntur. GentiliciumBurcinensisFrancice:Burkinabè ambobusgrammaticis generibus dicitur, quod ex vocabulolinguae Fulae provenit quáFulae, pecuariorum nomadum populus quoque multas Africae Occidentales civitates incolens, utitur.
Die4 Septembris anni1947, Volta Superior denuo constituta est sine anni1932 finibus. Die11 Decembris anni1958, res publica Communitatis Franco-Africanae socia facta. Die5 Augusti anni1960 libertatem suam consecuta est.
Praesens praeses,Blasius Compaoré, exIdibus Octobribus anni1987 persubitaneam rerum conversionem gubernat, in qua eius decessor et eius armorum frater,Thomas Sankara, necatus est. Tempus quod hanc subitaneam conversionem secutum est "Emendatio" (Francice:Rectification) ab auctoribus appellatum est, quod ad depravationem et auctoritarismum attinet de quibus praeses Sankara accusatus erat.
Praeses Fasonis (Francice:Président du Faso, a populo quinquenni perihodo? per duplica comitia electus. Solum semel eligi potest (excepto Blasio Compaoré etenim nova lex mamdatorum numerum limitans in praeteritum non valet).
Conventus Nationalis (Francice:Assemblée nationale) solum una legisfer auctoritas in republica est quae a Fasonis praeside dimitti potest.
Etiam camera constitutionalis, a decem sociis composita, et oeconomicum socialeque consilium cum munere mere consultativo est.
Burcinae Fasonis territorium in tredecimregiones dividitur et in quadraginta quinqueprovincias, 350departimenta? et 359communia pleno iure a syndicis electis directa cum octo miliis pagorum circumdatium subdividitur
Tugurium propeTenacurus culmen.Photographia per satellitem Burcinae.
Burcina Faso aMalio septemtrione et occidente, aNigro boreoriente, aBenino austroriente et aTogo,Gana, etLitore Eburneo meridie circumdatur. Nullum maritimum litus habet. Terra planissima est, et maximum culmen estTenacuru (Francice:Tenakourou), 747 metra altum.
Quamquam paulum alta et relative pauluminrigata, Burcina hydrographicam reticulationem magni ponderis, praesertim in sua Meridionali parte, habet. Aquae currentes tribus praecipuis pelvibus coniunguntur quae sunt pelvesVoltae,Comois etNigri (Francice:Volta, Comoé, etNiger, respective?).
Terra suum antiquum nomen Voltae Superioris tribus fluminibus quae eam transeunt debebat:Volta Nigra,Volta Alba, etVolta Rubra (Francice:Mouhoun, Nakambé etNazinon, respective?).Volta Nigra etComoe, in austroccidentem fluens, unica flumina permanentia civitatis sunt.
Praecipuissa, in mediam occidentemque regionem super 178 000 km² superficiem patet. Vicissim tribus subsinibus ponderis constituitur quae sunt:Voltae Nigrae,Voltae Albae, etOtorum (Francice:Mouhoun, Nakambé etPendjari, respective?). Harum pelvium aquae media inGana coniunguntur ubiLacum Voltam formant.
Volta Nigra (Francice:Mouhoun) unum flumen permanens cumpelvi 92 000 km² fundente est, cuius originem a septemtrionali clivotofosi montis cautium Banforensium trahit, in regione ubi praecipitationes 1000 mm per annum excedunt. Primum versus Boreorientem fluit et postea abrupte in Meridiem deflectit. CumSuru (Francice:Sourou) confluens, Voltae Nigrae et praecipuarum accessionum,Plandorum,Cus etVunus (Francice:Plandi, Kou, etVoun Hou, respective), pelvis fundens mediam aquae effusionem 25 m³/s praestat; nihilominus haec effusio valde irregularis est. Praecipua Voltae Nigrae accessioSuru (Francice:Sourou), flumen cum pauco clivo, est quod antiquam lacustremGondonis (Francice:Gondo) planitiem epotat et cuius pelvis fundens 15 200 km² est. Hic pelvis, fere totaSaheliana, solum debiles fluxus. Naturali statu, per aquarum deminutiones,Suru (Francice:Sourou)Voltam Nigram (Francice:Mouhoun) alit. Ex anno1984, deviationis et dominationis opera ante confluentiam cum Volta Nigra posita 250milliones m³ ex hiemalibus alluviebus derivatorum servare et eandem aquae quantitatem per tempus siccum restituere permittunt. Subito postSurus meandrum se torquens, Volta Nigra versus Austrorientem et postea tota versus Meridiem,Ganae finitima, fluit. Per terram 860 km percurrit.
Volta Alba (Francice:Nakambé)Uahiguyae (Francice:Ouahigouya) Oriente in regione inter 500 et 600 mmaquae pro anno accipienti oritur. Pelvis fundentis 50 000 km² aquam deducit. In tota media parte et media septemtrionalis Oropedii parte aquam deducit et solum fluit per tempus pluviarum. Primi intermittentes fluxus Maio formari possunt, sed solum Iulio aut Augusto aquarum quantitas permanens in statione Vayenensi (Francice:station de Wayen) facta est et inferius roboratur, media quantitate 45 m³/s Augusto inBagre (Francice:Bagré) attacta.
Volta Rubra (Francice:Nazinon) et praecipua accessio,Sissili, in Austroccidentali oropedii centralis parte aquam cum pelvi fundente 20 000 km² deducit. Eius hydrologicum regimenVoltae Albae ei simillimum est.
Oti (Francice:Pendjari) austrorientales fines Burcinenses cumBenino formant, tres accessiones;Dudodonem,Singu etCompiengam (Francice:Doudodo, Singou, Kompienga) accipientes quarum pelves fundentes 21 600 km² complectuntur. Haec accessiones minus quam 30% aquae quantitatis mediae Otorum afferunt qui ipsi toti semel pro duobus annis ApriliPorgae inBenino exhauriuntur.
Comoe (Francice:Comoé), in reipublicae austroccidentalis extremae partis aquam deducens, pelvem fundentem 18 000 km² habet. In cautibusBanforensium (Francice:falaises de Banfora) oritur. Eius rivus, rapidis deiectibusque interruptus, cumlacubus permanentibus iuxta cautes Banforenses sitis, velut lacuTengrelae, communicat. Fluxus permanentes sunt. Relative? copiosa harum regionum pluviometria amnibus qui ibi sunt regimen clare Sudanianum confert, cum aquae torrentis incremento ex Iunii mense et cum incrementis inter Augustum et Septembrem quae 500 m³/S attingere possunt.
Niger in terra boreorientalis orientalisque partisaquam deducit et pelvem fundentem 72 000 km² habet. Septemtrinallimae? Burcinenses Nigri accessiones fere totae endorheicae sunt, inter quasBeli,Goruol,Gudebo etDargol (Francice:Béli, Gorouol, Goudébo etDargol, respective), et magna aquae torrentis incrementa provocare possunt. Nihilominus, Sudano-Sahelianae accessiones;Faga,Sirba,Bonsoaga,Diamangu etTapoa (Francice:Faga, Sirba, Bonsoaga, Diamangou, Tapoa, respective?) irregularia regimina habet et Nigri crisi appellatae Sudanianae contribuunt quae Septembri accidit. Hi rivi debiles crebro lacuum catenam formant.
Omnia flumina,Voltá Nigrá et austroccidentalibus (Pelvi Comois) exceptis, temporaria sunt; solum ab Iulio ad Octobrem fluunt.
Praeter hydrographicam reticulationem, clausae pelves sunt quae numerosos magnoslacus aut naturaleslacunas, sine fluxibus permanentibus sive temporariis, vados et locos inter moles arenosas occupantes alunt. Inter hos lacusTingrela,Bamum,Demum,Ursi,Beli,Yomboli, etMarcoye (Francice:Tingrela, Bam et Dem, Oursi, Béli, Yomboli etMarkoye, respective?). Super lacus Ursorum et Bami effectae observationes horum lacuum fundum argillosis depositis tegi putare permittunt.
Aquae defectio crebro "problematica" est, praesertim civitatis septemtrione.
Burcina Faso tropicum generis Sudano-Sahelianiclima possidet (cum pluviometricis variationibus "considerabilibus" et cum mediis e 350 mm septemtrione in amplius 1000 mm austroccidente) cumtemporibus valde contrariis:tempore pluviarum cum praecipitationibus inter 300 mm et 1200 mm ettempore sicco per quodHarmattanum, ventus calidus siccusque et eSahara ortus, flat. Tempus pluviarum circa quattuor menses, inter Maium aut Iunium et Septembrem durat, quamquam eius duratio brevior terrae septemtrione est.
Ergo tres climaticae zonae distingui possunt:
zonaSaheliana terrae septemtrione: minus quam 600 mm pluviometriae pro anno et cum magnis thermicis amplitudinibus (e 15 in 45 gradus),
zona Sudano-Saheliana inter 11º 3' et 13º 5' latitudinis septemtrionalis.Temperaturis praecipitationibusque intermedia zona est.
zona Sudano-Guineana terrae meridie; amplius 900 mm pluviae pro anno et cum temperaturis mediis relative parvis.
Duo tempora anni dissimilia sunt:
Tempus pluviarum brevissimum inter tres et quattuor menses (ab Iunio ad Septembrem),
Tempus siccum inter octo et novem menses (ab Octobri ad Iunium).
Pluviarum raritas et distributio hominum migrationes in dies maiores provocant, praesertim e Septemtrione et Medio versusurbes, Burcinensem Austroccidentem et terras cum litore.
Temperatura e 16 in 45 °C variat; evaporatio media annua approximative 3000 mm et renovatio annua subterranea 40 mm est.
Cum sua praecipua culturaxyli, cuius Burcina prima terra productoria? inAfrica est cum 700 000tonnarum anno2006 praesertim destinatarum ad exportationem, oeconomia tam bene quam male mundanorum pretiorum deminutioni resistit.
Generalis incolarum census anno1996 approximative? hos numeros dabat: (Animistae, 47% ;Musulmani, 31% ; Christiani, 21% ; alii, 1%); nihilominus, census anni2006 non hanc quaestionem curavit quia eam difficilem sicut ethnicorum circulorum compositionem putabat. Difficile numeros inLibro factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae editos ibi validare videtur, visis magno intervallo et numerorum inversione solum uno decennio.
Mercatus Internationalis Fabrilis Artis Uagadugensis (Francice:SIAO, Salon International de l'Artisanat de Ouagadougou) quoque ibi in singulos duos annos, praesertim annis paribus (exeunte Octobri et ineunte Novembri), celebratur. Maximus mercatus Africis fabrilibus artibus favens est.
Etiam in singulos duos annos inurbe Bobodiulassensi per hebdomadem hebdomas civitatis culturae (Francice:nationale de la culture, SNC),culturae reipublicae, subregionalis et diasporae petaurum, fit.
Festivalia Cinematographica Iurum Liberum pro iuribus Hominum et rei librariae libertati (Francice:Festival Ciné Droits Libres pour les droits de l'Homme et la liberté de la presse); festivalia internationalia culturarum urbanarum WagaHip Hop (Francice:festival International de cultures urbaines Waga Hip Hop) quae anniverse ex anno2000 evoluntur; professoris Ioannis Petri Guingané Festivalia Internationalia Theatri et Neurospastorum (Francice:FITMO/Festival International de Théâtre et de Marionnettes); FestivaliaIazis (Francice:Festival Jazz)Uagadugi: Noctes Atypicae Kuduguenses (Francice:Nuits Atypiques de Koudougou, NAK); Festivalia Internationalia Theatri pro Evolutione (Francice:festival International de Théâtre pour le Développement, FITD); etc. etiam accidunt.
Etiam electio est inter editoriasculturae domos.L'Observateur Dimanche, Star Hebdo, etEvasion citanda sunt. Ex duobus annis abhinc, societas iuvenum diurnariorum culturaePlanète Culture appellata praecipua festivalia civitatis tegit.
Superficies : 274 000 km² Densitas : 44 inc./km² Fines terrestres : 3192 km (Malio 1000 km;Nigro 628 km;Litori Eburneo 584 km;Ganae 548 km;Benino 306 km;Togo 126 km) Litus : Non habet Minima et maxima altitudo : + 200 m > + 749 m Libertas :Nonis Augustis anni1960 (antiqua coloniaFrancica)
Numerus incolarum : 11 856 000 incolarum (anno 2006). 0-14 annos : 47.5%; 15-64 annos : 49.59%; + 65 annos : 2.91% Spes vitae virorum : 47.33 annos (anno 2006) Spes vitae feminarum : 50.42 annos (anno 2006) Index incrementi incolarii : 2.68% (anno 2001) Index natalitatis : 45.62 ‰ (anno 2006) Index mortalitatis : 15.60 ‰ (anno 2006) Index mortalitatis infantilis : 169.2 ‰ (anno 2001) Index fecunditatis : 6.7 pueri/femina (anno 2004) Index migrationis : –0.97 ‰ (anno 2001) Index incrementi oeconomici : 5.6% anno 2007
Numerus praebitrorum accessus ad Interrete : 15 (anno 2006)
Technologia ADSL (quae magnam velocitatem permittit) ex anno2005 prompta est. Februario anni2008, interrete per CDMA (interrete sine filis via transmodulatri 3G+) operativum est.
Haec linea ferriviaria amplitudinis metricae et viae unicae fere tota. Axiale maximum onus 17tonnarum et usurpationis velocitas 50 km/h traminibus vectorum et 30 km/h traminibus onerariis est.