Primademocratiaparlamentaria,civilitatis forma Britanniarum Regni inmonarchia constitutionali,una antiquissimarum in mundo, fundatur.Caput patriae estmonarcha, hodieCarolus III. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege), tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo aParlamento sufferantur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summalegum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. VoxAnglicaParliament estvocabulum seminisGallici,Latine 'sermonem' significans, quod a regalibusAevi Medii consiliis orsum est.
Parlamento sunt duae camerae:Parium etCommunium. Socii camerae Communium a civibus regni libere eliguntur; civi omni suffragium est.Caput et sedes reipublicae estLondinium, praecipuus regni locusurbanus. Londinium etiam est primus mundi locuspecuniarius et unum praecipuorum negotiorum umbilicorum inter civitates.revolutionis industrialis cunae, regnum in praesenti sexta mundana oeconomica potentia secundumPDG et septima secundumpar adquirendi potestatem est.
PostRevolutionem Industrialem,Neapolione perBella Coalitionum repulso, regnum primasaeculi undevicensimi dicio mundana factum est. In suo maximo splendore, Imperium Britannicum, Britanniarum Regnum, et omnes partes quae, quamquam separatae, eo imperarentur simul consideratum, super aliam tertiam partem terrarum emersarum patebat et insuper aliam tertiam omnium mundorum incolarum partem continebat. Imperium Britannicum igitur maximum et cum maximo incolarum numero quod historia sciverit fuit. Id communiter appellatum est "imperium super quod Sol numquam occidit" (Anglice:The empire on which the sun never sets); immo, imperii pars semper fuisse ubi interdiu esset dicitur.
Per totumsaeculum undevicensimum, civitas praecipuo munere inparlamentariaedemocratiae evolutione functa est, partim propter multarumfactionum systematis emergentiam etsuffragii universalis expansionem. Artium scientiarumque evolutio, cum celebribus hominibus velutIsaaco Newtono, Britanniarum Regni munus motorium in cultura scientiaquesaeculi duodevicensimi construendis patrimonio quoque ostendit.Aevo Victoriano exeunte, Britanniarum Regnum suum industriale monopolium valde amisit proImperii Germanici etCivitatum Foederatarum beneficio, quae in industriali productione et commercio circadecennium 190 civitatem superaverunt. Omissis his rebus, civitas praecipua superpotentia manet et suum imperium suam superficiem maximam anno1921 attigit.
Britanniarum RegnumUnionis Europaeae socium de anno1973 ad annum2020 erat. (Anno2016, cives suffragium tulerunt ut Regnum ex Unione Europaea discederet.). Praesentis gubernationis animus relatus ad solidiorem integrationem in unionem vagus est.Optimatium Partes ad Britannicam civitatem eius libertatis reditum petunt dumDemocratae Liberales maiorem implicationem commendant.
Britanniarum Regnum, velut suumnomen significat, regnum est, sedBritannici monarchae potestas (in praesenti regeCarolus III) de facto omnino caerimonialis est, quae regnat, sed non gubernat. Huius parlamentariae monarchiaepotestas exsecutiva, in nomine reginae, aprimo ministro aliisque consilii ministris exercetur. Primus minister a regina nominatur, non eligitur. Regina factionis comitia legifera vincentis ducem eligere debet: gubernatio igitur suum locum in omnibus comitiis legiferis amittere periclitatur. Consilium ministrorum gubernatio Suae Maiestatis est. Velut in omnibus parlamentariis regiminibus, ministri veniunt et responsabiles sunt Parlamenti, scilicet, gubernatio ab hoc ultimo prosterni potest. Britanniarum Regnum in praesenti mundo rararum nationum una est ubiconstitutio non codificata est. Quae constituitur constitutionalibus consuetudinibus et diversis elementis emoribus eventis etiure consuetudinis, collectione quae crebro designatur sub Britannicae constitutionalis legis denominatione, eGulielmi I Conquestoris tempore anno1066 statuta.
Britannica gubernatio generatim a quindecim autviginti ministris constituitur qui, circum Primum Ministrum, consilium ministrorum formant, quod non confundendum est ministerio, quod est congregatio centenae hominum, scilicet, ministrorum, secretariorum civitatis, secretariorum vicariorum civitatis et secretariorum parlamentariorum privatorum. Praetera, phaenomenon magis magisque in regno auget: solidaritas ministerialis, id est, si primus minister ministerialem responsabilitatem a Parlamento accusatam compromittit, is non solus e potestate abicitur, sed ministri quoque abiciuntur.
Etiam, gubernatio processum legisferum participat. Etenim,Camera Communium tali modo disponitur ut gubernatio, cum sua maxima parte, oppositionem oppetat. Gubernatio etiam textus proponere potest qui a Camera disceptentur et quibus Camera suffragetur.
ImmensiImperio Britannico succedens, Britanniarum Regnum pondus verum in mundo exercet, adhuc extensivo linguae usu et exclusiva propinquitate cum Civitatibus Foederatis roboratum.
Britanniarum Regnum in partes quattuor, crebro nominatas "civitates domesticas" sive "civitates constituentis" (Anglicehome nations) dividitur. Singulae civitates, vicissim, a singulis gubernationibus locorum dividuntur. Regina Locumtenentem Parem sicut per regnum dissimilium determinatarum zonarum personalem repraesentantem nominat. Tabula secuta breviter quattuor nationes domesticas describit:
Summatim, Britanniarum Regnum circa mille insularum possidere aestimatur; 800 solumScotiae. Pleraeque insulae naturales sunt, quamquam aliquae artificiose creatae sunt cum saxorum et lignorum auxilio.
Clima Britannicum est frigidum et valdepluviosum. Pratis et pascuis ubivaccinum etovinum pecu pascit multo propitium est.Fluxu Sinus (AngliceGulf Stream) adficitur. Ampliusdierum dimidiumnubilum est. Clima valde varium et ex frigidopluviosoque die in apricum diem rapide aliquas horas transire potest, quamobrem homines paenulam impermeabilem etumbellam considerate ferunt.
Britannici primi qui inRevolutionis Industrialis aevum ingressi sunt fuere, evolvendis praesertim, velut pleraeque nationes in via industrializationis coaetaneae, industriis gravibus, sicut navali constructione, fodinali industria, etchalybeiatextilique productione. Regnum transmarinum Britannicarum rerum confectarum mercatum creavit qui id internationalem mercatum persaeculum undevicensimum dominari permisit. Nihilominus, ob et aliarum nationum industralizationem et inagricultura operum amissionem, Britanniarum Regnum suum oeconomicum progressum deminuere relate? ad alias civitates vidit. Ideo, gravis industria lente se inclinavit persaeculum vicensimum. Verumtamen,campus tertiarius sensibiliter evolutus est et nunc circa 73 centesimae BritanniciPDG aestimatur.
Periegesis praecipuam Britannicae oeconomiae partem repraesentat: cum amplius 27millionibus periegetarum pro anno, regnum sextum mundanum periegeticum destinatum est.
Campus secundarius valde eBello Orbis Terrarum II deminuit. Qui, verumtamen, momentosam Britannicae oeconomiae partem constituit. Britannica motrorum industria praecipuam partem repraesentat, quamquam nihilominus deminuta, conlapsoMG Rover. Civilium militariumque aeroplanorum productio maxima Britannica aerospatiali societateBAE Systems etEuropaeaEADS (Airbus dirigente) dirigitur.Rolls-Royce significativissimam mundani aerospatialium motrorum mercatus partem tenet.Chemica pharmaceuticaque industria quoque ponderis est cum secundis et sextis praecipuis nominibus pharmaceuticae industriae in mundo: id est,GlaxoSmithKline etAstraZeneca, ambae societates cum base in Britanniarum Regno. Creativa industria (ars,cinematographia,cultus modus,designatio, etc.) 7 centesimaePDG est, 5 centesimae inter annos1997 et2004 augens.
Regnum praecipuas energeticas opes possidet:carbonem,gasium,petroleum . . . quaquam duo ultima deminuunt. Primariae energiae productio 10% BritanniciPDG responsalis? est, partis maioris ponderis quam in plerisque industrializatis civitatibus.
Regni monetalibra sterlingorum (Anglicepound sterling) est, signo "£" repraesentata.Argentaria Angliae (AngliceBank of England)umbilicus argentarius imprimis nummorum et syngrapharum fabricationem gerens est. InScotia et inHibernia Septemtrionali, argentariae sibi ius distribuendarum suarum propriarumsyngrapharum reservant sub ea condicione, ut ceterum sufficientem Argentariae Angliae syngrapharum numerum in reservatione sustineant quae distributionem tegant. Britanniarum Regnumeuronem non adoptare mavult ex huius monetae iactu anno1999, quamquam gubernatio de monetae adsumptione referendum facere decreverit si "quinque oeconomica examina" firma fierent. Britannica opinio semper contraria est, etsi nuper augentem curiositatem de adoptione ostendit.
Censu Aprilis anni2001, Regni incolae 58789194 erant. Post biennium, incolae 60.2milliones superabunt, praesertim propterimmigrationem sed quoque propter natalitatis etexspectationis vitalis incrementum. Circa quarta Britannorum pars prosperamAngliae Meridiem incolunt et plerique urbicolae sunt cum numero aestimato 7 517 700 incolarum solum capitiLondiniensi.
Alphabetizationis index 99 centesimae attingit etschola e quinque annis usque ad sedecim annos aetatis (quindecim exeunte Iulio aut Augusto natis) obligatoria est.
Nostrorum dierum immigratio praesertim exEuropa et e nationis quae quondamImperium Britannicum formabant venit. EBello Orbis Terrarum II, Britanniarum Regnum substantialem immigrationem absorbuit cuius tres praecipuae fluxus originesEuropa,Africa, etMeridionalis Asia sunt. Anno2001, circa 13.1 centesimae Britannicorum incolarum cum ethnico allophylo (inclusisCaucasiis non Britannicis) se indentificabat. In aliquot urbibus, ethnicorum circulorum percentatio substativa est; 40.1 centesimaeLondinii, 34.4 centesimaeBirminghamiae et 39.5 centesimaeLeicestriae.
Etiam in Britanniarum Regnoemigrationis fluxus est cum circiter 5.5 millionibus Britannorum foras viventium. Aliud semimillio per quamdam anni tempus foras vivit aut operat, praesertim inAustralia et inHispania.
Immigrantium linguae circa 10 centesimae regnum incolentium constituunt; 2.3 centesimae incolarumFrancogallice loquitur, 1 centesimaePolonice (propter recentem massivam migrationem in Britanniarum Regnum), 0.9 centesimaeTheodisce et 0.8 centesimaeHispanice. Pleraeque aliae linguae quae in Britanniarum Regno audiuntur exEuropa,Asia,Africaque exoriuntur. Plerique in Britanniarum Regnum immigrantesAnglophonicis civitatibus (talibus velutNigeria,Iamaica,Hongcongo, etPhilippinis) orti sunt, quamobrem magna varietas inter allophylicos greges in regno non est.
Per totum regnum,pueri secundae linguae student usque adquattuordecim annos inAnglia et sedecim inScotia coacti.Francogallica etTheodisca secundae linguae sunt quibus aliquot Angli et Scoti utuntur, dumCambrica secunda praecipuaCambriae est. Secundum investigationem anno2003, 89 centesimae Britannorum fundamentale Francogallicae dominium habent, et 23 centesimae Theodiscae. Aliae linguae quae populares fiunt suntHispanica (7 centesimae) etRussica (0.5 centesimae).
Foedus Unionis (Anglice:Treaty of Union) quod in Britanniarum Regnum formationem induxitProtestantem successionem et vinculum interEcclesiam et Civitatem adhuc manens firmavit.Religio Christiana praecipua est, quamIslamismus,Hinduismus,Sichismus, et posteaIudaismus, secundum sectatorum numerum, sequuntur. Secundum schedam interrogatoriamTearfundianam (ex anno2007) 53 centesimae hominum se Christianos professi sunt; scheda autem anni2004 voluntatem socialem Britannorum collustrans (Anglice:2004 British Social Attitudes Survey) anni2004 et census t anni2001 similia sunt, in quo ultimo 71.6 centesimae Christianam fidem suam esse dixerunt, quamvis ultimus "suaviore quaestione" uteretur. Nihilo minus, scheda Tearfundiana solum unum e decem Britannis reapse singulis hebdomadibus ecclesiae interesse ostendit.
Etiam magnus et crescensatheistarum etagnosticorum circulus est. Anni2001 censu, 9.1milliones (15% regnum incolentium)haud religionem asseruit cum 4.3 millionibus (7% incolarum) magis nullam religiosam praepositionem affirmantibus. Disparitas est inter numeros eis qui se cum particulari religione indentificant et eis quiDeum credere declarant:Eurobarometrica demoscopia anno2005 gesta 38 centesimae respondentium Deum credere, 40 centesimae quoddam spiritus sive vitalis vis genus credere, et 20 centesimae nullum spiritus, Dei sive vitalis vis genus credere monstravit.
Anni2001 censu, 1536015Musulmanorum inAnglia etCambria erant, 3 centesimae incolarum constituentium. Musulmani inScotia numerum 42 557 attingunt, 0.84 centesimas incolarum repraesentantes. Praeterea 1943 Musulmanorum inHibernia Septemtrionali enumerati sunt. Musulmanorum maximi circuliPacistaniensis,Bengaliensis etIndicae originis sunt. Secundum approximativam Schedae Vis Laboralis (AngliceLabour Force Survey) percontationem, totus Musulmanorum inBritannia Maiore anno2008 2 422 000 fuit.
Britannicacinematographia per temporis multumcinematographiae evolutionem adfecit, exempli gratia, cumTechnyphiis Gillapolitanis (AngliceEarling Studios), quae inter technyphia antiquissima esse asseverantur. Quamquam historia successuum locuples, industria assiduis disceptationibus de identitate etCivitatum Foederatarum etEuropaei cinematographiae pondere distinguitur. Inter celeberrimas productiones notandae sunt:
Praecipuum communicationis medium,BBC, est publicaradiophonicorumtelevisificorumque programmatum productionis diffusionisque societas. Praesertim ob suas renuntiationes, maximae qualitatis famam adquisivit, velut numerosa internationalia praemia attestantur. Principales televisifici tramites suntBBC One,BBC Two,ITV1,Channel 4, etFive.RadiophoniamBBC Radio, cuius duae principales stationes suntBBC Radio 2 (statio generalistica, quae radiophonica statio auscultatissima in Britanniarum Regno est cum 13.7millionibus auditorum hebdomadariorum) etBBC Radio 1 (statio musica).
In scripto quotidiano generalistico? prelodiaria dividi possunt in categorias duas: in "qualitatis" diaria et in "populariora" diariatabloidum, sive rumorum diariorum modo. In prima categoria,The Daily Telegraph,The Guardian,The Independent, etThe Times inveniuntur. In "sensationalistici" preli capiteThe SunAnglicae linguae diarium diffusissimum in mundo (quarta pars Britannici mercatus) est. Pleraque diaria hebdomadae exitus editionem numerosas sectiones et supplementa suppeditantem habent.
Usitatissima diei dispositio est DD/MM/AA (v.g. 24/03/87) sive 24 March 1987. Quoque24th March 1987 (24 Martii anni 1987) scribitur cum litterarie dies scribitur.
Hora generatim 12 horarum dispositione scribitur, scilicet cuma.m. ('ante meridiem' significante) etp.m. ('post meridiem' significante). Viginti quattuor horarum dispositione nihilominus aliquot publica documenta horariis et militaribus. Notandus est aliquando unius puncti usus pro duobus parvis punctis >8:00 p.m. sive 8.00 p.m.
Denariipuncto separantur (Latine, puncto aut commate) et miliacommate (spatioLatine). Exempli gratia: 60,3 sive 60.3Latine, 60.3Anglice, 25 000Latine, 25 000Anglice.
Electrica tensio et frequentia: 230V (+10%/-6%), 50 Hz. Aliis nationibus velutFrancia, capsae contactus adaptatri usus obligatorius est.
Vexillum Britanniarum Regnum sive Vexillum Unionis sive Iacobus Unionis (Anglice:Union Flag etUnion Jack respective). Si verbumUnio explicitum est, de verbiiacobus (Anglice:jack) origine adhuc disceptatur. Trium Britanniarum Regni componentium vexillorum superpositio creata est:
Britannia Britanniarum Regnipersonificatio est data perRomanam Meridianum et MediamBritanniae Maioris occupationem. Ab iuveni femina cum seufusca seuflava coma Corinthiam cassidem et albam vestem induente symbolizatur.? EtiamPosidonistridentem etscutum possidet, Britannicumvexillum proponens. Aliquando inleone insiliens describitur. Britannia crebro cum maritima potentia sociatur velut in patriotico carmine:Rule Britannia ('Rege, Britannia').
Antiqua Britannica topia, et maxime suorum distinctivorum elementorum aliquot velutquercus autrosa, per multum temporis visuali Britannicaeidentitatis repraesentationi profuerunt.Rubrarosa Angliaeharpasti turmae civitatis etUnionis Anglicae Harpasti (AngliceRugby Football Union) emblema simul est.