Superficies:367.6 chiliometrum quadratum Regiones urbanae:Old Town of Bratislava,Nové Mesto,Karlova Ves,Ružinov,Petržalka,Dúbravka,Devín,Devínska Nová Ves,Záhorská Bystrica,Lamač,Rača,Vajnory,Vrakuňa,Podunajské Biskupice,Jarovce,Rusovce,Čunovo
Bratislavia,[1] sivePosonium (Slovace:Bratislava ;Hungarice:Pozsony ;Theodisce:Pressburg) est caputSlovaciae, iuxta flumen Danubium situm. IncolaePosonienses velBratislavienses appellantur. Annis a 1541 ad 1784 caputHungariae fuit.
Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n. "Národná rada," sedem habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam multaque alia monumenta amplissima ac visu digna admirari potes.
"Topographia Regiae liberaeq. Civitatis Posoniensis vulgoBreßbúrg Hvngariae superioris ad Danubium sita cum adiacenti Castro ubi Sacra Regni Hungariae Corona conservatur."
Oppido instituta culturalia multa sunt: Theatrum nationale (1884-1886), Universitas Comeniana pro Comenio nominata (fundata anno 1919), Universitas technica Slovacica (1938), Academia scientiarum Slovacica (1953), variae scholae superiores speciales, multa theatra museaque. Compositor egregiusIoannes Nepomucenus Hummel huius urbis filius est.
In urbis centro in colle est burgus mediaevalis cum castello turribus quattuor protecto, qui signum oppidi officiale declaratus est. Mentio prima fuit anno 907, antequam burgus longissime fortificationi ad imperii fines esset. Fortificatio est anno 1430 reconstructa, saeculis XVII et XVIII reconstructa, 1811 incendio devastata, anno 1953 renata.
Historicum centrum circum Aream centralem (Hlávne námestie) cum Puteo Sancti Rolandi (1572) situm est, cum Curia gothica (saeculorum a XIII ad XV), cum Ecclesia cathedrali Sancti Martini (1302-1452: annis a 1563 ad 1830 ibidem regesHungariae coronati sunt), cum FanoFranciscanorum (saeculi XIII, quod autem postea in stilum Barocum translatum est), cum FanoSocietatis Iesu (1636-1638).
Posonium Slovaciae oeconomicum centrum maximum esse constat. Industriarum quaestuosarum exempla sunt chemia petrolica, constructio machinarum, fabricatio navium, impressoriae officinae. Insuper conficiuntur rotae, textilia, coria, suppellectiles, vitra, escae, cosmetica. Circa oppidum vites et fructus coluntur.
Nundinae magnae quotannis habentur. Correspondentiae commeatus publici excellunt, existit portus maximus ad Danubium et aerodromium internationale.