Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Borussia

E Vicipaedia
Borussia 1866-1918.

Borussia, sivePrussia (Theodisce:Preußen), est nomenhistoricum terrarumEuropaeOrientalisMediaeque, significans:

1. Regionem in oramaris Baltici sitam, ex nomine Borussorum, gentis localis, nuncupatam, quae saeculoXIII abOrdine Teutonico occupata fuit (videCivitas Ordinis Teutonici). Serius regio illa nominata est "Borussia orientalis" (nunc parsRussiae,Poloniae etLituaniae).

2. Regnum (ab anno1701), quod Borussiam orientalem etBrandenburgum inclusit.Caput regniBerolinum erat. Cum anno1871Imperium Germanicum unitum concrevisset, Borussia regnum dominans Germaniae fuit (Borussiae rex per constitutionem[1] imperator Germanicus fuit, donec anno1918 terra illa facta estres publica).

Postprimum bellum mundanum Borussia orientalis divisa est, non magna parte septentrionali separata. Quod territorium ab anno1923Lithuaniae pars est. Reliqua quidem pars maior etiam, sed postsecundum bellum mundanum demum, divisa in partes duas, quarum una Poloniae pars integralis facta est, sed altera Russiae regioCalininopolitana nomine Borussiae prorsus deleto.

Die25 Februarii1947 civitates secundo bello mundano victrices (Civitates Foederatae,Francia,Regnum Unitum acUnio Sovietica), Borussiam aboleverunt.

Curiositas

[recensere |fontem recensere]

Borussia (id est vocabulum Latinum, non Theodiscum) etiam nomen corporis studentium est. Nonnullaeathleticae societates hoc nomen habent, exempli gratia: BorussiaMönchengladbach, BorussiaDortmund. Etiam hodie, colores turmarum pedilusoriarum nationalium Germanicarum ei Borussiae remanent.

Pinacotheca

[recensere |fontem recensere]
  • Vexillum Borussiae,1894-1918.
    Vexillum Borussiae,
    1894-1918.
  • Vexillum Borussiae,1922-1933.
    Vexillum Borussiae,
    1922-1933.
  • Sigillum praesidis ministrorum rei publicae.
    Sigillum praesidis ministrorum rei publicae.
  • Provinciae Borussiae anno 1925.
    Provinciae Borussiae anno 1925.
  • Turma pedilusoria nationalis Germanica cum coloribus Borussiae.
    Turma pedilusoria nationalis Germanica cum coloribus Borussiae.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Constitutio Imperii Germanici anni 1881, art. 11: "Das Präsidium des Bundes steht dem Könige von Preußen zu, welcher den Namen Deutscher Kaiser führt." Latine: "Praesidem confoederationis regem Borussiae opportet esse, cui nomen 'Imperator Germanicus' est."

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Terrae rei publicae Vimarianae
David's face

Haecstipula adhistoriam spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Borussia&oldid=3830198"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp