Nativitas:1388,1392,1392;Forum Livii Obitus:4 Iunii 1463;Roma
Blondus FlaviusForliviensis,[1] vulgoBiondo Flavio velBiondo da Forlì[2] (natus anno1392; anno1463 mortuus) fuitrerum gestarum scriptor, inter conditores scientiaearchaeologicae reputatus, atque secretarius pontificalis. Opera eius, in quibus de historia geographiaqueItaliae disseruit, post mortem edita sunt.
Eisdem annis opera erudita Latina componebat, quorum primum brevissimumque fuit epistula, anno1435 scriptaLeonardoque Aretino dicata, quae hodie "De verbis Romanae locutionis" intitulari solet, ubi de origine sermonis vernaculi Italici queritur. Hoc opusculum, anno1471 paucis exemplaribus proditurus, non ante1890 rursus impressum erit. Ab anno1439 magnum opus historicum scribere incepit, res in Italia ab anno 410 usque in 1441 gestas comprehendens, quod tituloHistoriarum ab inclinatione Romanorum imperii in decades tres, in libris triginta et unum divisum, anno1483 primum, saepe annis insequentibus editum erit. Secuta sunt duo opera topographica et archaeologica, quorum primum, tituloDe Roma instaurata libri tres, anno1446 confectum et patrono Eugenio IV dicatum, monumenta antiqua necnon templa Christiana urbisRomae enumerat: quod opus eodem volumine, quo epistula de Romana locutione, anno 1471 divulgata erit. Cui succeditItalia illustrata, videlicet enumeratio et historia regionum quattuordecimItaliae omnis, anno circiter1453 magna parte perfectum, anno1474 proditurum. Haec opera gemina, a Lucio Fauno versa, anno1542 inlingua Italiana vernaculari divulgata erunt, omnium operum Blondi primi.Roma triumphans titulus est operis anno circiter 1460 confecti de institutis rei publicae et imperii Romanorum antiquorum; quod opus, papae Pio II dicatum, anno1482 proditurum est. Eodem fere anno 1460 librum de rebus gestisVenetis composuit.
Roma instaurata (1471): textus incipit
Romae anno1463 mortuus est. Lapis inEcclesia Sanctae Mariae in AracoeliRomae in urbe sic memorat:BLONDO.FLAVIO.FORLIVIENSI / HISTORICO.CELEBRI.MVLTORVM / PONTIFICVM.ROMANORVM / SECRETARIO.FIDELISSIMO / BLONDI.FILII.PATRI.BENEMERENTI / VNANIMES.POSVERE. Opera eius post mortem curante filio Caspare Blondo impressa sunt. Opera principalia a "Lucio Fauno" i.e.Ioanne Tarcaniota Italiane conversa sunt.
↑Vide inscriptionem, quae in epitaphio legi potestFasciculus:21_Flavio_Biondo_all_Araceli.JPG. "Blondus Flavius" ipse, filius, editores operum (vide bibliographiam nostram) eruditique multi scripserunt. "Flavius Blondus" (ordine reverso) rarius legitur apud posteriores: vide e.g.imaginemIovianam
↑Biondo da Forlì in titulis versionum Italicarum (vide bibliographiam nostram)
Italia illustrata (1474): pagina prima manu tincta (Bibliothecauniversitatis Glasguensis)Pius II,Abbreviatio supra decades Blondi (1481): pagina primaRoma triumphans aliaque opera (Basileae, 1531): titulus
Editiones operum
1471? :Urbis Rome instaurate Blondi Flavii Forliviensis ... Ad Leonardum Aretinum virum doctissimum de Romana locutione epistola[b 1]Textus apud Monacenses
1481 :Blondi Flavii Forlivensis ... Roma instaurata ... De origine et gestis Venetorum. Veronae: per Boninum de Boniniis de Ragusia[b 1]Textus apud Monacenses
aliquibus exemplaribus, anno 1482 perfectis,Italia illustrata comprehenditur[1]
1483 :Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii, Decadae III, Libri XXXI. Venetiis: Octavianus Scotus[b 4][b 1]Textus apudInternet ArchiveTextus apud Monacenses
1484 :Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii .... Venetiis: Tommaso de' Blavi[b 1]Textus apud Monacenses
1503 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Brixiae: per Angelum Britannicum[b 1][b 5]Textus apudInternet ArchiveTextus apud Monacenses
1503 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: B. de Vitalibus[b 1]Textus apud Monacenses
1510 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: Gregorius de Gregoriis[b 6][b 1][b 4]Textusalius apudInternet Archive
1511 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Venetiis: a Philippo Pincio Mantuano[b 6][b 1][b 4][b 7]Textusalius apudInternet Archive
1527 :Italia illustrata, autoribus Blondo Flavio, R. Volaterrano, M. Anto. Sabellico et Georgio Merula; opus propter historiarum rerum, illustriumque virorum cognitionem, ac locorum populorum, urbium, montium et fluviorum descriptionem, si ullum aliud perquam necessarium ... Taurinis: impressit Bernardinus Sylua[b 8][b 9] (Textus apudGoogle Books) (aliud exemplar apudGoogle Books)
1531 :Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: ex officina Frobeniana[b 6]Textus apudInternet ArchiveTextus apudMonumenta Germaniae historica
1531 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem ... Romae instauratae libri III; Italia illustrata; Historia ab inclinato Rom. imperio decades III. Basileae: ex officina Frobeniana[b 1][b 10]Textus apud MonacensesTextus apud Hertzianam
1533 :Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Parisiis: apud Simonem Colinaeum[b 6][b 7]Textusalius apudInternet Archive
1533 :Pius II,Pii pont. max. Decadum Blondi epitome, qua omnis ab inclinato Romanorum imperio historia ... miro compendio ... complectitur. Basileae: Bebelius[b 1]
1559 :Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: Froben[b 6][b 11]Textus apudInternet Archive
1890 : G. Mignini, ed., "La epistola di Flavio Biondo “De locutione Romana”" inIl Propugnatore n.s. vol. 3 (1890) pp. 135-161
1927 :B. Nogara, ed.,Scritti inediti e rari di Biondo Flavio. Romae, 1927Textus deponibilis
1984 : "Biondo Flavio: De verbis Romanae locutionis" in M. Tavoni,Latino, grammatica, volgare. Storia di una questione umanistica (Patavii, 1984) pp. 197-215
Pius II;Lucio Fauno, interpr.,Le historie del Biondo (Venetiis, 1543): titulus
1542 :Lucio Fauno, interpr.,Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 7]Textus apudInternet Archive
1543 : Lucio Fauno, interpr.,Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 6][b 12]Textus apudInternet Archive
1543 :Pius II; Lucio Fauno, interpr.,Le historie del Biondo, de la declinatione de l'imperio di Roma, insino al tempo suo ... ridotte in compendio da Papa Pio; e tradotte ... in buona lingua volgare. Venetiis[b 7]vol. 1 apudInternet Archive
1544 : Lucio Fauno, interpr.,Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7]Textusalius apudInternet Archive
1548 : Lucio Fauno, interpr.,Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis[b 6]Textus apudInternet Archive
1548 : Lucio Fauno, interpr.,Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7]Textusalius apudInternet Archive
1558 : Lucio Fauno, interpr.,Roma ristaurata et Italia illustrata di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua uolgare. Venetiis: appresso Domenico Giglio[b 6][b 12][b 7]Textusalius apudInternet Archive
1963 : A. Crespi, interpr.,Biondo Flavio: Le Decadi. Forlì
2005-2010 : Catherine J. Castner, ed. et interpr.,Biondo Flavio’s Italia Illustrata. Binghampton Novi Eboraci
2005-2012 : A. Raffarin-Dupuis, ed. et interpr.,Flavio Biondo: Roma instaurata = Rome restaurée. 2 voll. Lutetiae
2005-2016 : Jeffrey A. White, ed. et interpr.,Biondo Flavio: Italy Illuminated. 2 voll. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press
2016 : Maria Agata Pincelli, ed.; Frances Muecke, interpr.,Biondo Flavio: Rome in Triumph. Vol. 1. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press (Paginae selectae apudGoogle Books)
Eruditio
Ottavio Clavuot,Biondos «Italia Illustrata» — Summa oder Neuschopfung? Uber die Arbeitsmethoden eines Humanisten. Tubingae, 1990 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom, 69)
Johann Clemens Husslein,Flavio Biondo als Geograph des Frühhumanismus. Würzburg: Stürtz, 1901
A. Masius,Flavio Biondo, sein Leben und seine Werke. Lipsiae, 1879
A. Mazzocco, M. Laureys,A New Sense of The Past: The Scholarship of Biondo Flavio, 1392-1463. Lovanii, 2016