Berolinum, in parte Germaniae quae ad orientem solem vergit iacens, 70 circiter chiliometris aPolonia distat. Urbs tota a provinciaBrandenburgensi circumdatur. Sita est ad ripasfluviorumSprehaeHevellaeque interlacum Moeggelium,lacum Vannium,lacum Tegelensem[2]. Colles habet non septem quidem, sed tamen aliquot, quorum altissimus estmons Diaboli Castris Carlottianis-Vilmersdorfio in regione IV, quimons quasiTestaceus consistit in ruinis urbis bello funditus obrutae. De regionibus vide infra.
Fama fert Berolinum auspicia sua adArminium referre.[3]Saeculo octavo, tribusSlavonicae omnes Germaniae partes interAlbim etViadram flumina incolebant.Hevellani autem (qui Germanice Heveller nominantur, Slavonice Havolane) ad ripasHevellae fluvii habitabant, qui nunc ab indigenis Havel appellatur, quorumoppidum unum erat Brennabor, nostra aetate Brandenburg dictum.Sprevani vero vel vulgoSprewanen (SlavoniceSprevjane) habitabant ad ripasSprevae fluvii Berolinensibus nomineSpree dilectissimi. Sprevanorum oppidaSpandovium erant et Berolinum, cuius urbis nomen olim LatineBerolina reddebatur. Berolina illa aedificata erat orbe vallo muroque cincto, et domi eorum in circulo locati erant, quod oppidi genus Germanice appellaturRundling ('rotundianum'). Nomen ipsum oppiduli prisci originisSlavonicae esse constat, ut Berolinum a radice Slavonicaberl- autbirl- dictum esse videatur, qua 'paludes' significabantur.
Oppida gemella BerolinumColoniaque in insula Sprevae fluminis sita ante annum1237 condita sunt. Inde ab anno1307 in unam civitatem coniuncta Berolini solius nomine appellantur.Saeculo quinto decimo, viri nobiles ex genteHohenzollern natimarchiones Brandenburgenses facti sunt, quorum sedes erat Berolinum. Ea gens postea ad dignitatemelectoralemSacri Imperii Romani, tum ad summam rerum regni Borussici, deniquesaeculo undevicensimo ad principatum totius Germaniae ascendit, urbe una cum domu illa semper crescente, ut anno1871caput omnis Germaniae fieret.
Inde ab anno1990 una cum libertate Berolini integritas restituta est.Praesescancellariusque Germanorum sedes et militiam suam Berolinum reduxerunt, unde his annisHoratio Koehlero praesideAngela Mercelia cancellaria rem publicam Germanorum gubernat.
Murus Berolinensis longissimus, qua ab anno1961 ad annum1989 partes urbis Berolini, quae ad occidentem solem spectant, a partibus ad orientem solem spectantibus separabantur; hominum enim migratione commotusGualterius Ulbricht, princepsrei publicae democraticae Germanicae consilium cepit, ut fines illius rei publicae a ceteris Germaniae partibus intercluderentur.. His quidem diebus murus Berolinensis maxima ex parte deletus est. Tamen aliquas reliquias viatores invenient, quarum maximae ad ripam Sprevae fluvii extenduntur (quae variis imaginibus pictae Anglica appellationeEast Side Gallery nominantur), aliae haud procul asenatu urbis Berolini invia Niederkirchneriana surgunt, aliae denique, ut Berolinensibus divisionis et servitutis monumento sint, adviam Bernovianam conservantur.
Post longam disputationem denique15 Februarii1902 Beroliniferrivia subterranea inaugurata est. Viae Elatae atque Subterraneae Electricae magnaviarum parte superpontibus aedificatae erant; posterioribus autem temporibus viae sub terra muniebantur. Berolini verbumU-Bahn ('via subterranea') anno1929 inventum est, postquam Societas Ferriviaria Imperialis vias urbanas suas nomineS-Bahn nominaverat.Statio principalis Berolinensis nuper aperta est ut maxima statio ferriviaria Berolinensis.
Anthony Read, David Fisher,Berlin Rising: Biography of a City. Novi Eboraci: W. W. Norton, 1994.ISBN 0-393-03606-5(Anglice)
Wolfgang Ribbe, ed.,Geschichte Berlins. 2 voll. 3a ed. Berolini: Berliner Wissenschafts-Verlag, 2002.ISBN 3-8305-0166-8 (Vol. 1:Von der Frühgeschichte bis zur Industrialisierung; vol. 2:Von der Märzrevolution bis zur Gegenwart. Ed. 2a: Monaci: C. H. Beck, 1988)(Theodisce)
Wolfgang Ribbe, Jürgen Schmädeke,Kleine Berlin-Geschichte. Herausgegeben von der Landeszentrale für politische Bildungsarbeit Berlin in Verbindung mit der Historischen Kommission zu Berlin; Stapp Verlag Berlin 1994,ISBN 3-87776-222-0(Theodisce)
Jutta Rosenkranz, ed.,Berlin im Gedicht: Gedichte aus 250 Jahren. 2a ed. Husum: Husum Druck u. Verlagsgesellschaft, 2006.ISBN 3-89876-264-5(Theodisce)
Susanne Stemmler, Sven Arnold , edd.,New York – Berlin, Kulturen in der Stadt. Wallstein, 2008,ISBN 978-3-8353-0328-7.(Theodisce)
E. R. Uderstädt; Kurt Schulze, photographus,Berlin – wie es nur wenige kennen. Berolini: Norddeutsche Buchdruckerei und Verlagsanstalt, 1930(Theodisce)
Patrick Cardon, ed.,Magnus Hirschfeld: Les Homosexuels de Berlin, 1908;Ruth Margarete Roellig, Les Lesbiennes de Berlin, 1928. Lutetiae: QuestionDeGenre/GKC, 2001(Francogallice)
Helmut Engel, Wolfgang Ribbe, edd.,Hauptstadt Berlin, wohin mit der Mitte? historische, städtebauliche und architektonische Wurzeln des Stadtzentrums. Berolini: Akademie Verlag, 1993.ISBN 3-05-002403-8(Theodisce)
Otto-Friedrich Gandert, Berthold Schulze, Ernst Kaeber et al., edd.1962.Heimatchronik Berlin. Coloniae/(Theodisce)
Sabine Hake,Topographies of Class: Modern Architecture and Mass Society in Weimar Berlin. Ann Arbor: University of Michigan Press, 2008.ISBN 978-0-472-07038-1(Anglice)
Max Mechow,Die Ost- und Westpreußen in Berlin. Ein Beitrag zur Bevölkerungsgeschichte der Stadt. Berolini: Haude & Spener, 1975(Theodisce)