Haeres derivativae BSD propriae plerumque ab UNIXSVR4 etOSF/1annis 1990 reponebantur, sed editiones posteriores fundamenta complurium systematum internorum fontibusapertis praeditorum factae sunt, inter quaeFreeBSD,OpenBSD,NetBSD,DragonFly BSD,Darwin, etTrueOS. Quae systemata vicissim a systematibus internis proprietariis adhibebantur, inter quaemacOS societatisApple, etiOS, quae ex eis derivata sunt,[1] acMicrosoft Windows, quod (saltem) partem eius codicis TCP/IP adhibebat, qui ususlegitimus erat, sine autem confessione conveniente.[2] Codex ex FreeBSD etiam ad operativummonitorii lusorii PlayStation 4 systema creandum adhibebatur.[3]
Aliquot systemata interna in BSD condita sunt, inter quaeFreeBSD,OpenBSD,NetBSD,MidnightBSD,Darwin, etDragonFly BSD. Ambo NetBSD et FreeBSD anno1993 excogitata sunt, primum ex386BSD derivata (re etiam Jolix appellata), et codicem originalem 4.4BSD-Lite anno1994 sibi adsumpserunt. OpenBSD ex NetBSD anno1995, et DragonFly BSD ex FreeBSD anno2003furcatum est (ut dicitur). BSD praeterea fundamentis nonnullarum editionum Unix proprietarum profuit, sicutSunOS societatisSun,DYNIX societatisSequent,NeXTSTEP societatisNeXT,Ultrix societatisDEC, et OSF/1 AXP (nuncTru64 UNIX). NeXTSTEP vicissim fundamenta factum est systematismacOS societatisApple Inc.
Leffler, Samuel J., Marshall K. McKusick, Michael J. Karels, et John S. Quarterman.1989.The Design and Implementation of the 4.3BSD UNIX Operating System. Addison Wesley.ISBN 978-0-201-06196-3.
McKusick, Marshall Kirk, Keith Bostic, Michael J. Karels, et John S. Quartermain.1996.The Design and Implementation of the 4.4BSD Operating System. Addison Wesley.ISBN 978-0-201-54979-9.
McKusick, Marshall Kirk, et George V. Neville-Neil.2004.The Design and Implementation of the FreeBSD Operating System. Addison Wesley.ISBN 978-0-201-70245-3.