Bellum hibernum[1] (Finnice:talvisota,Suecice:vinterkriget,Russice:Зимняя война seuСоветско-финская война 1939—1940 годов, i.e. 'Bellum Sovieto-Finnicum annorum 1939-1940') motum est cumUnio SovieticaFinniam oppugnaret, die30 Novembris1939. Cum impetus ille nefarius esse censeretur, Unio Sovietica expulsa est eSocietate Civitatum14 Decembris eiusdem anni.Iosephus Stalin arbitrabatur se Finniam omnem expugnare posse anno 1939 exeunte; Finnici autem militibus Russicis audacter repugnabant, quamquam numerus militum illorum erat quarta pars Russicorum. Mense Martio1940,pax Moscuensis pacta est, qua Finnia partem decimum finium suarum amisit populoCareliano etSallano patriam relinquente, partem quintam industriae.
Bellum Unioni Sovieticae victrici haud feliciter evenit: praeter damna ingentia bellum non solum Unionis Sovieticae famae apud civitates externas detrimento fuit, sed etiamExercitus Rubri, quae resGermaniam impulit ut Unionem Sovieticam securius adgrederetur (vide:Bellum Magnum Patrium). Finniam, ut voluerant, copiae Unionis Sovieticae non expugnabant.
Pace inter Unionem Sovieticam et Finniam15 Martii facta, consiliumRegni BritanniarumFranciaeque perdebatur de auxiliis perScandinaviam septentrionalem in Finniam mittendis, quo pacto etGermania abaere Suecico arceri potuisset. Postea ab illis vehementius deNorvegia decertabatur.
Bellum hibernum cum clades esset pessima Unioni Sovietico, Iosephum Stalin docebat Exercitum Rubrum ab hominibus politicis non iam regendum. Immo vero coepisset duces meritos militibus praeponere, exercitum impedimentis melioribus adficere.