GubernatioCivitatum Foederatarum, pro parte latioris artisinclusionis, Vietnamiam Meridianam adiuvabat, necommunistae victoriam reportarent; gubernatio autem Vietnamiae Septentrionalis et Viet Cong certamen habebanturbellum colonicum, primum contraFranciam gestum, a Civitatibus Foederatis sustentum, et deinde contra Vietnamiam Meridianam, quamcivitatem pupalem exsistimabant.[10]Suasores militares Americani in civitatem quae tum eratIndosina Francica anno1950 advenerunt. Implicatio Civitatum Foederatarumdecennio 197 ineunte crescebat, numeris copiarum anno1961 triplicatis, atque iterum triplicatis anno1962.[11] Americanaeunitates bellandi anno1965 committi coeperunt. Rationes fines inter civitates transgressae sunt, Laotia et Cambodia magnopere bombardatis. Implicatio Americana apicem anno1968, temporeConcursus Tet, attigit. Quo facto, terrestres Civitatum Foederatarum copiae secundum consiliaVietnamizatio appellata gradatim revocabantur, sed contraConventa Pacificatoria Lutetiae, ab omnibus partibus Ianuario1973 consignata, certamen persistebat.
Finivit militaris Civitatum Foederatarum implicatio die15 Augusti1973 propterEmendationem Case–Church, partem rogationis a Congressu Civitatum Foederatarum sanctam.[12]Comprehensio Saigoniae ab Exercitu Populi Vietnamiensi Aprili1975 finem belli significavit, atque insequente anno Vietnamia Septentrionalis et Meridiana in unam dicionem rite redactae sunt. Bellum permultas effecit neces humanas (videCasus Belli Vietnamiensis). Iudicia numerorummilitum Vietnamiensium et civilianorum? interfectorum inter minus quam una milliona[13] et plus quam tres millionae variantur.[14] Fere 200000–300000Cambodiani,[5][6][7] 20000–200000Laotiani,[15][16][17][18][19][20] et 58220 bellatores Civitatum Foederatarum in certamine mortui sunt.
Varianomina ad certamen adhibita sunt.Bellum Vietnamiense (AngliceVietnam War) est usitata notio in Civitatibus Foederatis; certamen etiamBellum Indosinense Alterum,Certamen Vietnamiense, etCertamen in Vietnamia appellatur.
Quia sunt multa certamina militaria in regione Indosinensi, hoc certamen saepe ex nomine principalis adversarii appellatur ut ab aliis distinguatur.[21] Ergo, bellumVietnamiceChiến tranh Việt Nam (Bellum Vietnamiense) atqueKháng chiến chống Mỹ (Bellum Americae Resistendae, sensu latoBellum Americanum) appellatur.[22]
Francia his annis aGermanos debellata,regimine Viciacensi Germanorum Nazistarumcliente instaurata, gubernatores Indosinae Francici se ad id regimen submiseruntIaponensibusque, Germanorum sociis, mense Septembri 1940 Indosinam oppugnantibus, magna parte collaborabant, administrationem harum regionum sub hoc imperio absolventes. Societas ergoViệt Minh, libertatem contra Francicos a principio postulans, contra Iaponenses etiam militabat. Quo tempore Germani e Francia recedere coeperunt, Francici in Indosina manentes se cum regiminelibero Francico (ducede Gaulle) coniungere conati sunt. Qua re suspecta Iaponenses a die9 Martii1945 gubernatores Francicos detinuerunt novumque regimen sibi fidele erexerunt, praeposito imperatoreBảo Đại.
12Patrick Heuveline (2001). "The Demographic Analysis of Mortality in Cambodia," inForced Migration and Mortality, ed. Holly E. Reed et Charles B. Keely (Vasingtoniae: National Academy Press, 2001).
12Judith Banister et Paige Johnson (1993). "After the Nightmare: The Population of Cambodia," inGenocide and Democracy in Cambodia: The Khmer Rouge, the United Nations and the International Community, ed. Ben Kiernan (Portu Novo: Yale University Southeast Asia Studies, 1993).
Church, Peter, ed.2006.A Short History of South-East Asia.
Cooper, Chester L.1970.The Lost Crusade: America in Vietnam.
Courtwright, David T.2005.Sky as Frontier: Adventure, Aviation, and Empire. Texas A&M University Press.ISBN 1-58544-419-7.
Demma, Vincent H.1989. "The U.S. Army in Vietnam."American Military History.
Dennis, Peter, et al.2008.The Oxford Companion to Australian Military History. Ed. 2a. Melbourni: Oxford University Press Australia & New Zealand.ISBN 978-0-19-551784-2.
Logevall, Fredrik.2001.The Origins of the Vietnam War. Seminar Studies in History. Longman.
McMahon, Robert J.1995.Major Problems in the History of the Vietnam War: Documents and Essays.
McNamara, Robert, James Blight, Robert Brigham, Thomas Biersteker, Herbert Schandler.1999.Argument Without End: In Search of Answers to the Vietnam Tragedy. Public Affairs.
McGibbon, Ian.2000.The Oxford Companion to New Zealand Military History. Aucopolis: Oxford University Press ISBN 01955837600
McNeill, Ian.1993.To Long Tan: The Australian Army and the Vietnam War 1950–1966. St Leonards: Allen & UnwinISBN 1-86373-282-9.
Milne, David.2008.America's Rasputin: Walt Rostow and the Vietnam War. Hill & Wang.
Moise, Edwin E.2002.Historical Dictionary of the Vietnam War.
Moïse,Edwin E.1996.Tonkin Gulf and the escalation of the Vietnam War. UNC Press.ISBN 0-8078-2300-7.