Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Bellum Centum Annorum

E Vicipaedia
Evolutio Belli Centum Annorum. Terrae Francicaeflavae; Anglice cinereae; Burgundianae atrocinereae.
Francia et pars Angliae ab anno1429 usque ad annum1453.

Bellum Centum Annorum[1][2][3][4] (Francice:Guerre de Cent Ans;Anglice:Hundred Years' War)[5] fuit series disiunctorumbellorum quae ab1337 ad1453 inter duas domus regias quaeregnum Franciae sibi vindicabant gesta sunt.

Ante facta

[recensere |fontem recensere]

RegesAngliae asaeculo duodecimoAquitaniae duces erant et ipso factoregibus Franciae infeodati. Quam ob rem discidia et discordia interreges Angliae Franciaeque saepe ortae sunt. Anno1337, rexPhilippus VI Franciae,regem Eduardum III Angliaefeloniae accusans, Aquitaniam publicavit. Quare Eduardus, utnepos regis FranciaePhilippi Pulchri, Philippi VI patrui,ius suum regni Franciae maius appetendi repetiit, annoque1340 se Franciae Angliaequeregem pronuntiavit.

Tabula Franciae post bellum.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Anno1346, Anglicae copiae enavibus inNormanniam eductae sunt, quam invaserunt et vastaverunt. Graviter manum FrancorumCreciaci die26 Augusti profligaverunt et insequenti annoCalesium oppugnaverunt et ceperunt.Peste nigra ambo regna adflictante, bellum usque ad annum1356 interruptum est.

Eduardi III filius,Eduardus de Woodstock nuncupatus, classem inBurdigalam appulit et procedere per Aquitaniam coepit, pagos plurimos exurens. RexIoannes II, in eum copias duxit, quae adPictavium die19 Septembris1356 victae sunt. Rege ipso capto unacum Philippo filio eius, qui obsides in Anglia ad annum 1360 manserunt, Francia, etsi Delphinus Carolus annis1358 et1359 novam cladem vitavit, tamen per instrumentum pacis Bretignacensis anno1360Aquitaniam, multas provincias ad illam contingentem Calesiumque Eduardo III tradere coacta est.

Insequentibus annis, Francia terras amissas recepere coepit. Carolus, ob patris mortem rexCarolus V factus, regium aerarium restituit, exercitum novum creavit et foedera cum omnibus Angliae hostibus icit. Bello anno1369 renovato, maximam provinciarum amissarum partem gradatim recepit.

Amorte Caroli V ad annum1415,pax inter Franciam Angliamque mansit quia utraque a bellis internis debilitata erat. RegeCarolo VI amente et propterea regnandi inapto, factio Francica cuidux Burgundiae praefuit ad profligendam Delphini factionem auxilium regisHenrici V petivit. Ille, se Franciae rex declarans,Normanniam invasit.

Copias Francicas adAsincurtem die25 Octobris1415, festoSanctorum Crispini et Crispiniani, vicit. Haec nova clades discordiam inter factiones Francicas sic auxit ut dux BurgundiaeIoannes Sine Pavore a Delphini Caroli sectatoribus anno1419 interfectus esset. Itaque Henricus V, qui Lutetiam minebat, per instrumentum pacis Trecensis anno1420 rector Franciae et Carolo VI heres aPhilippo Bono, duce Burgundiae, et a regina Isabella notus est etfiliam Caroli VI inmatrimonium duxit.

Henricus V tamen obiit cum Carolus VI adhuc vivus esset. Quam ob rem novus Angliae rexHenricus VI, qui infans erat, coronari statim non potuit et patruus suus,Ioannesdux Bedfordiensis, rector utriusque regni et dux copiarum Anglicarum factus est. Qui, etiamsi copiis Delphini Caroli sociorumque Scotorum multifariam superans, partem Franciae in qua Henricum Viura ad potestatem habuisse negabatur subiungere nequivit. Cum pars illa in ripa Ligeris ad meridiem spectante esset, Anglicis fluvium transiendum erat. Quapropter anno1428Aurelianum ubipontes erant, oppugnare coeperunt.

Urbs tamen abIoanna de Arc, quae Delphino ut Aurelianenses obsessos adjuveret suaserat, anno insequenti liberata est. Anglicis multifariam victis, Delphinus inDurocortoro die17 Iulii1429 more maiorum coronari potuit et propterea rexCarolus VII a pluribus habitus est. Etsi Ioanna a factione Burgundica capta est et Anglicis tradita, fortuna bellica sic Carolo VII tum favit ut dux Burgundiae, causam Anglicam deserens, anno1435 cum eo foedus fecisset.Lutetia et magna Normanniae parte recuperatis, Anglici saepissime superati sunt et gradatim in Aquitaniam segregati sunt.

Anno1453 ultimum proelium adCastellionem, post quod Anglia Aquitaniam amisit, belli finem attulit nullis terris Francicis nisiCalesio inmanibus Anglicis manentibus.

Maiora proelia

[recensere |fontem recensere]
Proelium ad Creciacum anno1346.

Clarissimi belli homines

[recensere |fontem recensere]
Anglia
Eduardus III rex1327–1377filius Eduardi II
Ricardus II rex1377–1399nepos Eduardi III
Henricus IV rex1399–1413nepos Eduardi III
Henricus V rex1413–1422filius Henrici IV
Henricus VI rex1422–1461filius Henrici V
Eduardus de Woodstock1330–1376filius Eduardi III
Ioannes Gandavensis (dux Lancastriae)1340–1399filius Eduardi III
Ioannes (dux Bedfordiae)1389–1435filius Henrici IV
Henricus (dux Lancastriae)1306–1361Eques
Ioannes Talbot (I comes Salopiae)1384–1453Eques
Ricardus Plantagenista (dux Eboraci)1411–1460Eques
Ioannes Fastolf1378?–1459Eques
Francia
Philippus VI rex1328–1350
Ioannes II rex1350–1364filius Philippi VI
Carolus V rex1364–1380filius Ioannis II
Ludovicus I (dux Andegavensis)1380–1382filius Ioannis II
Carolus VI rex1380–1422filius Caroli V
Carolus Aurelianensis1394-1465nepos Caroli V et poeta
Carolus VII rex1422–1461filius Caroli VI
Ioanna de Arc1412–1431Miles, sancta
Ioannes de Dunois1403–1468Eques
Egidius de Rais1404–1440Eques
Bertrandus Guesclinus1320–1380Eques
Ioannes Bureau13??–1463Eques
La Hire1390–1443Eques
Philippus Animosus, Dux Burgundiae1363–1404filius Ioannis II Regis Franciae
Ioannes Impavidus, Dux Burgundiae1404–1419filius Philippi Animosi
Philippus Bonus, Dux Burgundiae1419–1467filius Ioannis Impavidi

Aliud nomen

[recensere |fontem recensere]

Alterum Centum Annorum Bellum est nomen a nonnullis historicis datum ad paene continuam certaminum seriem inter Britanniam et Franciam ab1688 ad1815 gestorum, quae inBello Coalitionis Augustanae Vindelicorum coepit et perProelium Waterlooense finivit.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
Unam legis e paginis de
disserentibus

  1. Alexander a Sancto Ioanne de Cruce Carmelita Excalceato: "ut potiusbellum centum annorum Italiam involvant,"Claudii Fleurii Abbatis Historaq Ecclesiastica a R. P. Alexandro a S. Joanne de Cruce Carmelita Excalceato ex Provincia Bavarica, olim S. Theologiae ac SS. Canonum Lectore Continuata, vol. 35, tomus 59 (Augustae Vindelicorum: Officinae Librariae Josephi Volff, 1778), p. 227.
  2. Ioannes Paulus Bauer,De Edicto Namnetensi: "Inde oritur lex fundamentalis regni quae inbello centum annorum inter Anglos et Francogallos et iterum in fine saeculi 16i summi ponderis erat."
  3. Ernest Denis: "postquam atrocibello Centum Annorum finis impositus est" (1878), p. 6.
  4. Leo Latinus (Nicolaus Gross): "InBello Centum Annorum, quod gestum est inter Francogallos et Anglos,"Ephemeris,30 Martii2013.
  5. Iacobus Meyer anno1561 scripsit: "Bellum Anglicum exordium habuit quod omnium longissimum atque atrocissimum fuit, quodque per interualla centesimum excessit annum."

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Allmand, Christopher T.The Hundred Years War: England and France at War c. 1300–1450. Cantabrigiae.
  • Contamine, Philippe.1977.La Guerre de cent ans. Ed 3a.Lutetiae.
  • Curry, Anne.The Hundred Years War. Basingstoke.
  • Favier, Jean.1981.La Guerre de cent ans. Lutetiae.
  • Sumption, Jonathan.1990. Vol. 1:Trial by Battle. The Hundred Years War, 1.Londinii.
  • Sumption, Jonathan.1999.Trial by Fire. The Hundred Years War, 2. Londinii.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adBellum Centum Annorum spectant.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Bellum_Centum_Annorum&oldid=3878020"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp