Bellum (-i,n.) estressocialis etpolitica, e concursuarmato saepe constans. Bellum saepe anteceditur a discordiae tempore atque discriminis. Nostra aetate,legati ambarum factionum (velcivitatum) enixe (vel autem ficte) bellum cavere conantur.Exercitusvim fiduciamque factionis ostendunt: non numquam adversarium tantum exanimant, ut bellum ambo aemuli amovere statuant.
Pugnantur bella ad ubertatem loci tenendam, ad solvendasmercatorias vel finium controversias, propter discordiam depecuniis, ob dissensiones civilesreligionis vel doctrinae causa, ac multis de causis aliis.
Saepe in bello et vincere vincique luctuosum ac sumptuosum civitati et gentibus est. Bella amilitibus informibus fere geruntur, qui a civitatibus suis solvuntur. Hi bellum cumarmis gerunt quae trans tempus variant.
Ius in bello est parsiuris internationalis, et praescribit quibus de causis bella geri possint; praetera plurimaenationesorbis terrarum tantum bellum quod ad defendendum geritur probant. De causis belli iusti a temporibus Romanorum controversiae fuerunt, quae a patribus Christianis[1] et iuris peritis sequentibus continuatae sunt, dum inConcordantia discordantium canonumGratiani, dicta breviterdecreto Gratiani, collectae sunt..
Origo verbi saepe incognita habetur.[2] Tradit autem Daniel Petit[3]etymologiam quam proposuit G.-J. Pinault,[4] quae dicitbellum coniungi potesse cognatione etymologica cumadiectivobono etvocabulis quae ad eandem familiam pertinent. Cum radixindoeuropeana *dweno (> bonus) 'bonus, fortis' olim significavisset, radix derivata *dweno-lo- significavisset 'satis bonus vel fortis', e quasignificatione, sensus duo nati essent, alter restrictus ('non omnino bonus' > 'qui bonus videtur, sed non ex omni parte', Latinebellus, sensu deminutivo), alter plenior ('vere bonus' > casu neutro, adiectivum substantivatum, 'gesta fortissima', Latinebellum). Latinitas autem medii aevi non solumbello, sed etiam vocabuloguerra (enomineFrancice *werra) utebatur.[5]; sic in multis linguis Europae, vocabulo derivato non abello, sed a *werra, utuntur (Anglicewar; Franciceguerre;Hispanice etItalianeguerra).
"Et [Deus] iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, neque discent ultra belligerare." (Micha 4,3; translatioNova VulgataBibliae)
"Gladius axis orbis terrarum est et potentia eius absoluta est." (Carolus de Gaulle)
"Hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus, ceteri latrones aut praedones sunt." (Digestae 50,16,118)
"Mars communis". "Incertum ac varium belli eventum notant hoc dicto : Ἄρης κοινός, id est Mars communis"[7].
"Pugnant homines pugnas quia terrarum orbis factus sine homine est, atque sine homine finem habebit." (pelliculaTiger ac nix,Italiane:La tigre e la neve)
↑.Ambrosius,De officiis ministrorum;AugustinusDe civitate dei etQuaestiones in Heptateuchum.
↑Ernout A.et Meillet A.Dictionnaire étymologique de la langue latine (Lutetiae: Klincksiek, 1951), 122
↑Brachet Jean-Paul, de Lamberterie Charles, "Chronique d'étymologie latine [1]. N˚ 2 (CEL 2004),"Revue de philologie, de littérature et d'histoire anciennes (2004/2) 78: 315–41.[1].
↑"Bellum: la guerre et la beauté,"De Virgile 1987: 151–56.
Fornari, Franco.1974.The Psychoanalysis of War. Conv. Alenka Pfeifer. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday Anchor Press. Reimp.1975. Bloomington: Indiana University Press.
Fry, Douglas P.2005.The Human Potential for Peace: An Anthropological Challenge to Assumptions about War and Violence. Oxoniae: Oxford University Press.
Gat, Azar.2006.War in Human Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
Heinsohn, Gunnar.2003.Söhne und Weltmacht: Terror im Aufstieg und Fall der Nationen. Orell Füssli.PDF.
Keeley, Lawrence.1996.War Before Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
LeBlanc, S. A.1999.Prehistoric Warfare in the American Southwest. University of Utah Press.
Maniscalco, Fabio.2007.World Heritage and War. Monographic series "Mediterraneum," 6. Neapoli: Massa, Naples.
Karsten, Rafael.1923.Blood revenge, war, and victory feasts among the Jibaro Indians of eastern Ecuador.
Keegan, John.1994. "A History Of Warfare." Pimlico.
Kelly, Raymond C.2000.Warless Societies and the Origin of War. University of Michigan Press.
Livingstone Smith, David.2007.The Most Dangerous Animal: Human Nature and the Origins of War, St. Martin's Press.