AMedio Aevo exeunte usque adsaeculum septimum decimum Belgicum territorium fuit prosperumcommerciiculturaeque sedes. Totum fere territorium eadem in essentia aducibus Burgundiaesaeculo quinto decimo collectum est, antequam diversis Europaeis potentiis (Hispania,Austria,Francia,Batavia) caperetur, et postea suam libertatem anno1830 consecuta est. Recens Belgicae historia rapida industrializatione,Congi colonizatione, duobus bellis orbis terrarum, et inter principales linguisticas civitatis communitates politicis conflictuum ortibus notata est.
Belgica monarchia constitutionalis est, nuncPhilippus, septimus Belgarum rex est. Belgica estfoederalis civitas ex anno1994 sex foederalibus rebus integrata quae tres regiones (Bruxellana,Flandrica,Wallonica) et tres communitates (Flandrica, Francica, Theodiscophona) sunt. Sanctus Belgicaepatronus estSanctus Iosephus. Sententiola est "Concordia Vis."
Belgica "est omnis divisa in partes tres" (ut de maiore regione dixitCaesar), quarum unam incolunt Flamingi (Flandriam, ubiBatavice loquuntur), aliamWallones (Regionem Wallonicam, ubi Francogallice), tertiam qui ipsorum linguisBruxellois velBrusselaars, nostra 'Bruxellenses' appellantur (in qua regione maior incolarum parssermone Francogallico utitur, quae tamen regio de iure bilinguis habetur). In orientalibus regni summi partibus exstat regio administrativa cuius incolae sermoneTheodisco utuntur.
Civitas hodierna plenius Regnum Belgicae nuncupanda est (Koninkrijk België,Royaume de Belgique,Königreich Belgien) sedmonarcha ipse "rex Belgarum"[5] (koning der Belgen,roi des Belges,König der Belgier).
Belgica politica instituta complexa sunt; pleraeque politicae potestates de necessitate repraesentandarum principalium culturae communitatum instruuntur. Circa annum1970, significativae nationales Belgicaefactiones politicae in distincta elementa divisae sunt quae politicas linguisticasque harum communitatum curas praecipue repraesentant. Principales factiones in quaque communitate, quamquam propemedium politicum, ad tres magnos circulos pertinent qui sunt:DexteraeLiberales,socialiter ConservativiDemocratae Christiani, etSociales DemocrataeSinistram formantes. Additiciae notabiles factiones munere suo fungi medio in ultimo saeculo coeperunt, praesertim delinguisticis,nationalisticisoecologisticis thematibus et nuperpeculiariter Liberali natura aliquae.
Secundum usum qui vestigari usque ad regias Burgundiensem Habsburgensemque possunt, saeculo XIX Francice loqui necessarium erat ad pertinendum ad gubernantem classem superiorem, et Batave, Wallonice aut quavis alia dialecto locuti reapse secundae classis cives erant. Sero hoc saeculo et continenter sequentisaeculo XXMotus Flandricus etWallonicus evolverunt ut hic status contrarie mutaretur. Dum Wallones etplerique Bruxellenses Francicam ut suam primam linguam adoptaverunt, Flamingi noluerunt et in progressive imponendaBatava utFlandriaesollemni lingua bene successit. Post secundum bellum mundanum Belgica politia magis magisque duarum principalium linguarum communitatum autonomia dominata est. Intercommunales tensiones ascenderunt et constitutio emendata est ut minuerentur potentiales conflictus.
Communitas Francica sibi etiam nomenFoederatio Walloniae Bruxellarumque dat (vulgoFédération Wallonie-Bruxelles), sed in constitutione riteCommunitas Francica remanet (Communauté française, Franse Gemeenschap, Französische Gemeinschaft).
Constitutionales linguisticae areae linguas sollemnes suis in communibus, necnon geographicos limites institutorum cum potestate certarum rerum, determinant. Quamquam haec septem parlamentis et gubernationibus computarentur, communitatibus regionibusque creatis anno 1980, Flandrici politici coniungi decreverunt; sic in Regione Flandrica unicum institutionale parlamenti gubernationisque corpus ad facienda omnia, exceptis foederalibus specialibusque communalibus rebus, valet. Ex parte se coincidentes regionum communitatumque limites duas notabiles peculiaritates creavere: territorium Regionis Bruxellanae Capitalis (quod fere decennio post alias regiones exsistere incepit) in ambibus Communitatibus, Francica et Flandrica, continetur, et Communitas Theodiscophona tota in Regione Wallonica vivit.Tribunal Constitutionale Belgicae conflictus inter corpora solvit. Structura in animo habet compromissum ut variaeculturae pacifice convivant.
Foederalis civitatis auctoritasiustitiam, defensionem,vigiles foederales, assecurationem socialem,energiam nuclearem, vigiles monetarios, et debitum publicum et alios aerarii publici aspectus continet. Publicae proprietatis societatescursum publicum etferriviam continent. Gubernatio Foederalis Belgicis? obligationibus et suis foederalizatis institutis ob Unionem Europaeam etConsociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali responsalis? est. Substantiales valetudinis publicae, nationalium et internationalium rationum partes dirigit.
Communitates suam auctoritatem solum intra linguistice determinatos geographicos limites, exercent quae primo ad unius communitariae linguae individua directae sunt: id est incultura (inclusis audivisificis mediis), educatione, et eminentis linguae usu. Ad personales res minus directe cum lingua conexas ampliationes valetudinariam politiam (curativam praeventivamque medicinam) et auxilium individuis (iuvenum protectionem, providentiam socialem, auxilium familiare, immigrantium auxilii diaconias etc.) comprehendunt.
Res in quibus secundum constitutionem et leges speciales institutionales communitates auctoritatem habent in Regione Bruxellana Capitali a communitatibus modo regulatae sunt si manifeste unam inter communitates ascribi possunt. Aliter Bruxellis paucae illarum rerum a parlamento rectioneque foederalibus regulantur; aliae sub auctoritatem parlamenti rectionisque regionis Bruxellanae sunt, sed cum nominibus aliis:Commissio Communitaria Communis (loco Regionis Bruxellarum Capitalis),Collegium Coniunctum (loco rectionis),Conventus Coniunctus (loco parlamenti). Regulae etiam differunt et principium valet maiores partes et in grege francophono et in grege batavophono poscere.
Regiones auctoritatem in campos qui generatim suo territorio sociari possunt habent. Qui oeconomiam, munus,agricultura, aquaticam politiam, domicilium, opera publica, energiam, transvectionem, oecologiam, proposita urbana et regni,naturae servationem, creditum et externum commercium continent. Provincias, communia et intercommunalis utilitatis societates inspiciunt.
Communitas Francica, Regio Wallonica etCommissio Communitaria Francica (id est pars francophona regionis Bruxellanae) deinde composuerunt certas res communitarias a Regione Wallonica (sed non in territorio Theodiscophono) et a Commissione Communitaria Francica regulari.
Aliquibus in campis, dissimilia plana sua propria opinionem de specialibus rebus habent. Cum educatione, verbi gratia, communitatum autonomia nec decretiones de obligatoriis aspectibus comprehendit nec minimis praemii qualificationum requisitis indulget quae ut foederales res manent. Omnia gubernationis plana scientificae investigationi et internationalibus rationibus cum suis potestatibus sociatis involvi possunt. Regionum communitatumque gubernationum potestas ad facienda foedera in mundo omnium foederalium unitatum latissima est.
Belgica inregiones tres dividitur, quarum duae singulae in singulas provincias quinque subdividuntur. In provincias divisio articulo quintoConstitutione Belgica determinatur. Ultra provinciae incircumdaria iterum dividuntur.
QuiaCommunitas Theodiscophona tota in ProvinciaLeodii sita est, ab ea undecimam provinciam, ProvinciamOeporum-Sancti Viti creare pluries propositum est quae novem communiaCommunitatis Theodiscophonae comprehenderet. Pleraque munera provincialibus organis gesta tunc Communitatis Theodiscophonae organis peragerentur.
BelgicaFranciae (620 km),Germaniae (167 km),Luxemburgum (148 km) etNederlandiae (450 km) finitima est. Tota area, inclusa superficialis aquae area, 33 990 chiliometra quadrata est; terrestris area solum 30 528 chiliometra quadrata. Belgicae tres principales geographicae regiones sunt: litoralis planities Boreali Occidente et centrale oropedium, ambo adSinum Anglo-Belgicum pertinentia;Ardennense oropedium Australi OrienteOrogenici Hercynici cinguli pars est.Sinus Parisinus parvam quartam aream Belgico in Meridionallimo extremo,Lotharingiam Belgicam attingit.
Planities litoralis praecipue in molibus arenosis etpolris consistit. Longius intus suavis et lente ascendens prospectus numerosis rivis irrigatus, cum fertilibus vallibus et Boreorientali arenosa planitieCampiniae (Batave etTheodisce:Kempen,Francogallice:Campine), iacet. Colles et oropediaArdennensia cum densis silvis abruptiora et saxosiora cum specibus et parvisangustiis sunt, et Belgicae vitae silvestris pleramque sed parvam agriculturae capacitatem offerunt. Ad Occidentem in Franciam patens, haec area ad Orientem conexa est cumEifla in Germania perFaniarum oropedium (Batave:Hoge Venen,Francogallice:Hautes Fagnes,Theodisce:Hohes Venn), ubiSignum Botrangense altissimum locum nationis cum 694 metra (2277 pedes) format.
Climamaritimum temperatum est, cum significativa praecipitatione in omnibus anni temporibus (secundumclassificationem climatum Köppenianam:Cfb). Temperatura media minima Ianuario cum 3 ºC (37 ºF) et maxima Iulio cum 18 °C (64 °F) est. Praecipitatio media per mensem inter 51millimetra (2,1uncias) Februario aut Aprili et 78 millimetra (3,1 uncias) Iulio variat. Annorum inter 2000 et 2006 mediae quotidie temperaturas minimas 7 °C (45 °F) et maximas 14 °C (57 °F), et menstruam pluviam 74 millimetrorum (2,9 unciarum) monstrant; sunt fere unus gradusCelsianus et 10 millimetra super ultimi saeculi normales valores respective.
Ob suam magnamspissitudinem incolarum, suum locum in Europa Occidentali et suum inadaequatum politicum conatum, Belgica gravibus oecologicis problematibus obviam it. Anni 2003 relatio Belgica flumina minimam aquae qualitatem inter 122 nationes investigatas habere suggerebat. In anni 2006 gubernatoriusIndice Functionis Ambitalis, Belgica 75,9% totius ambitalis functionis notata et interUnionis Europaeae nationes pessime locata est, quamquam solum loco 39 inter 133 nationes erat.
Belgica oeconomia et sua transvectionalis infrastructura cum relicta Europa inseruntur. Cuius locus in valde industrializatae regionis corde eam anni 2007 quinta decima maximam commercialem civitas in mundo fecit. Oeconomia magna productiva laborali vi, magnoproducto nationali grosso et multis exportationibusper capita distinguitur. Belgii praecipuae importationes alimentaria producta, machinationes, rudes adamantes,chemica, vestimenta accessoriaque et textilia sunt. Eius principales exportationesautocineta, alimentaria producta,ferrum, etchalybs, confecti adamantes, textilia, materiaplastica,petrolei producta, et haud ferrea metalla sunt. Belgica oeconomia valde ad diaconias instituta est et dualem naturam ostendit: dynamicam Flandricam oeconomiam et Wallonicam oeconomiam quae pone est. VelutUnionis Europaeae conditricum sociarum una, Belgica valideoeconomiam apertam et Unionis Europaeae institutionum potestatum extensionem ut sociarum oeconomiae inseruntur sustinet. Ex anno1922, Belgica etLuxemburgum unicus commercialis mercatus fuerunt intelonaria etmonetaria unione;Unione Oeconomica Belgo-Luxemburgensi.
Belgica prima continentalis Europaea natio quaeconversionem industrialem ineunte saeculo XIX fecit fuit.Leodium etCaroloregium metallicas res et chalybis fabricationem rapide evoluerunt, quae usque ad mediumsaeculum vicensimumSabico-Mosica in valle,sulco industriali (Francogallice:sillon industriel), floruerunt et Belgicam ex anno1830 ad1910 trium mundanarum potentiarum unam fecerunt. Nihilominus, per annis 1840/1850 textilis industria Flandrica grave in crise fuit et regio famem inter annos1846 et1850 passa est.
Per annos fere 1985/1990 Belgicaemacroeconomicae politiae cumulativum gubernationis debitum circa 120 centesimaeproducti domestici grossi effecerant. Ex anno2006, dispensatio oeconomica librata est et publicum debitum par 90.30 centesimae producti domestici grossi erat. Annis 2005 et 2006, realis producti domestici grossi incrementi indices 1.5 centesimae et 3.0 centesimae, respective,? parum superEuronis zonae medietatem fuerunt. Operis vacationis indices 8.4 centesimae anno 2005 et 8.2 centesimae anno 2006 prope areae medietatem fuerunt. De anno1832 usque ad2002, Belgicusnummusfrancus Belgicus fuit. Belgica eum proeurone anno 2002 mutavit, cum prima euronis nummorum synthese anno1999 cusa. Dum usitati Belgici euronis nummi ut circulent designatiRegis Alberti II efficiem ostendunt, hoc commemorativis nummis non evenit, ubi pictura libere eligitur.
Ineunti anno2007 fere 92 centesimae incolarum Belgicae nationis cives et circa 6 centesimae aliarumUnionis Europaeae sociarum nationum cives erant. Principales advenae nationalesItali (171 918),Francogalli (125 061),Batavi (116 970),Marocenses (80 579),Hispani (42 765),Turci (39 419), etTheodisci (37 621) erant.
Bruxellae, caput Belgicum et maxima urbana nationis area.
Fere omnes Belgae urbani, 97 centesimae anno2004, sunt. Incolaria spissitudo Belgica 342 per chiliometrum quadratum (886 per mille passuum quadratorum) est, maximarum in Europa una postNederlandiam et aliquas microcivitates utMonoecum. Maxima dense habitata areaAdamas Flandricus? est,Antverpiae,Lovanii,Bruxellarum, etGandavi agglomerationibus delineatus.Ardennensis regio minimam spissitudinem habet. De anno2006,Regio Flandrica fere 6 078 600 incolas habebat cum suis cultissimis urbibus,Antverpia (457 749),Gandavo (230 951),Brugis (117 251);Wallonia 3 413 978 habebat cuius maximae cultissimae urbesCaroloregium (201 373),Leodium (185 574) etNamurcum (107 178) sunt.Bruxellae hospitio 1 018 804 in regionis capitalis19 communibus accipiunt quorum duo circa 100 000 incolas habent.
Belgiumtreslinguas publicas habet, quae, in ordine e loquentium maiore ad minorem numerum,Batava,Francogallica etTheodisca sunt. Belgae quoque non sollemnibus minoritariis linguis numero loquuntur.
Quiacensus non est, statistica publica data de trium Belgicarum linguarum autdialectorum distributione aut usu non sunt. Varia autem criteria,? inter quae parentium, educationis, linguis aut secundae linguae stats ob peregrinum natum, sugesta? schemata? praebere possunt. Aestimatum Belgarum 59 centesimaeBatave (crebro colloquialiter "Flandrice" relatum) et 40 centesimaeFrancogallice loquitur. Toti Batavophoni Belgae 6.23 milliones, in SeptemtrionaliFlandricaregione densati, sunt, dum Francophoni 3.32 milliones inWallonia et aestimatos 0.87 milliones sive secundumleges bilinguisRegionis Bruxellanae Capitalis 85 centesimas continent.Communitas Theodiscophona a 73 000 hominumRegionis Wallonicae Oriente constituitur; circa 10 000Theodiscorum et 60 000 Belgicarum nationaliumTheodisce loquuntur. Fere 23 000 plus Theodiscophonorum communia publica Communitatis vicina colunt.
Duplicemsaeculi undevicensimi politicorum topiorum structuram, aLiberali etCatholico factionibus distinctam, reddens, educativum systema in saeculare et religiosum segmentum disiungitur. Saecularis scholarizationis ramus a Communitatibus, provinciis aut communibus regitur, dum praecipueCatholici rami educatio a religiosis auctoritatibus instruitur, quamquam cum Communitatumsubsidiis et praesidio.
Ex reipublicae libertate,Catholicismus Romanus, fortibuscogitationis liberae motibus compensatus, ponderis munus in Belgica politia habuerat. Nihilominus Belgica valdesaecularis regnum est quialaicaconstitutio religionis libertatem praebet et generaliter gubernatio hoc ius in praxe veretur. PerAlberti I etBaldovini I regna, monarcha profundarum radicum Catholici famam habuerat.
Symbolice materialiterque, Ecclesia Catholica Romana favorabilem locum manet etreligio agnita est. Status religionis agnitae solutio pretii manus ministrorum cultus a civitate consequitur. Praeter Ecclesiam Catholicam Romanam (anno 1801) sunt agnitae religionesIudaica (anno 1808),Anglicana (anno 1835),Protestantica (anno 1876),Islamica (anno 1974) acOrthodoxa (anno 1985). Dum aliae minoritariae religiones, utHinduismus, adhuc talem statum non habent, sedBuddhismus sua prima gressa in legalem agnitionem anno2007 fecit et iam subsidia abaerario publico accepit. Communitas (atheorumagnosticorumque)cosmotheoreticalaica dicta statum legalem analogicum habet.[11] SecundumRecensionem et Studium de Religione anni 2001, circa 47 centesimae Belgarum ad Ecclesiam Catholicam pertinentes se agnoscunt, dum Religio Islamica secunda extensissima religio cum 3,5 centesimis est. Anni2006, perscrutatio inFlandria, religiosior regio quamWallonia putata, 55 centesimae religiosum se habere et 36 centesimaeDeum mundum creavisse credere ostendit.
Secundum recentissimamEurobarometri demoscopiam anni2005, 43 centesimae Belgarum civium "se Deum esse credere" respondit, dum 29 centesimae "se quemdam spiritum aut vitalem vim credere" et 27 centesimae "se nullum spiritum, nullum deum aut nullam vitalem vim credere" dixerunt.
Inter 3 et 4 centesimas BelgarumMusulmanum esse aestimatur (98%Sunniticum) (inter 350 000 et 400 000 hominum). Plerique Musulmani Belgae praecipuasurbes, inter quasAntverpiam,Bruxellas, etCaroloregium, colunt. Maximus immigrantium circulus in BelgicaMarocenses sunt, cum 264 974 hominum.Turci tertius maximus circulus et secundus maximus Musulmanus ethnicus circulus sunt, cum 159 336 hominum. ExiguusHinduistarum etSichorum circulus quoque est.
Culturaevita in praesenti in quaquelinguistica communitate densatur et saeptorum varietas communem culturaesphaeram minus notatam fecit. Ex annis fere 1970/1979 bilinguaeuniversitates,Regia Academia Militari excepta, communia communicationis media et ulla ponderis culturae autscientiae societas non sunt in quibus ambae communitates repraesentantur. Vis quae Belgas iunctos manent,Catholicismus Romanus etoeconomicapoliticaque oppositio versusBatavos, non valde fortes sunt. Etiamsi politica etlinguistica divisiones per saecula valide mutaverunt, regio hodie Belgicae correspondens praecipuorum artificiosorum motuum florescentiam qui tremendum? pondus inEuropaeis arte culturaque habuerunt vidit.
Belgica bene nota est in mundo ob suam coquinam. Multae optime locatae Belgicae cauponae in maximi ponderis gastronomicis itinerariis, utItinerario Michelinico inveni possunt. Belgaegafra etterrestria poma fricta, quae quoque in Belgica orta sunt et baculiformiter secantur, amant. Belgici catini "frustum etterrestria poma fricta cumacetariis" et "mituli cum terrestribus pomis frictis" sunt. Intercaseos reperiturFromage de Herve.
↑"aliosque episcopos Belgii":Leonis XIII epistolaSusceptum a nobisTextus
↑"Belgium Confoederatum, les Provinces-Unies" (p. 197 apudGoogle Books); "in illam Terrarum hodie felicissimam, Belgium Confoederatum" (p. 29 apudGoogle Books).