Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Beat Generation

E Vicipaedia

Beat Generation ('Aetas Prostrata') fuit grexscriptorumAmericanorum qui, subbellum mundiale secundum orientes,inter 1950 et 1959 prominentes facti sunt, cum rebusculturae quas ei inspiraverunt et rettulerunt. Rudimentaculturae prostratae fuerunt normae acceptae reiectae,scribendi genera novata, ususmedicamentorum contra leges, e.g.LSD,sexualitates alternae,religio explorata,materialismus reiectus, et apertaecondicionis humanae depictiones.[1]

Allen Ginsberg anno1979.

PoemaHowlAllen Ginsberg (1956) acmythistoriaeNaked LunchGulielmi S. Burroughs (1959) etOn the RoadIacobi Kerouac (1957) sunt inter notissimalitterarum prostratarum exempla.[2]Howl etNaked Lunchiudicia deobscenitate subierunt quae postremo ad publicationem inCivitatibus Foederatis liberatam adiuverunt.[3][4] Participes Aetatis Prostratae novobohemianismohedonistico innotuerunt, convenientiam evadentes ingenioque subitario faventes.

Primi scriptores Aetatis ProstrataeNovi Eboraci coire solebant, sed circa1955, personae maximi momenti (Burroughs excepto) unaFranciscopoli fortuitohabitabant, ubi in amicitiam receperuntartifices cumRenascentia Franciscopolis consociatos. Tumannis inter 1960 et 1969, proprietates motus prostrati extendentis admotus hippie etcontraculturae adiectae sunt.

Origo nominis

[recensere |fontem recensere]
Iacobus Kerouac anno1956. Imago aThoma Palumbo facta.

Iacobus Kerouac locutionemBeat Generation introduxit anno1948 ut perceptamculturam subterraneam describeret, quendam motumiuvenum contra conventiam,Novi Eboraci natum.[5] Cuiusnomen ortum est cum Kerouacsermones cumscriptoreIoanne Clellon Holmes conferret. Licet autem per KerouacHerbertum Huncke, hominem strenuum viarium, primumvocabulobeat ('prostratus') usum esse antea, dum colloquebantur.Nomen adiectivumbeat vulgo intraAfroamericanos illius temporis 'defessus' vel etiam 'demolitus' significare poterat, et ex imaginebeat to his socks ('demolitus adpedalia') deductum erat,[6][7][8] sed Kerouac, imaginem vindicans,significationem mutavit ut connotationesupbeat ('surgentem'),beatific ('beatificam'), eton the beat ('in ictu') inmusica comprehenderet.[9]

Loci magni momenti

[recensere |fontem recensere]

Universitas Columbiae

[recensere |fontem recensere]

Origines Aetatis Prostratae deduci possunt abUniversitate Columbiae et conventusIacobi Kerouac,Allen Ginsberg,Luciani Carr, Hal Chase, et aliorum. Kerouac Columbiam stipendiopediludii frequentavit.[10] Quamquam prostrati usitate habentur antiacademicos,[11][12][13] multae ex eorum notionibusprofessoribus sicutLionel Trilling etMarcus Van Doren respondebant. Carr et Ginsberg, socii eiusdem classis academicae, de necessitate disputaverunt Novi Visus (vocabulum quod ei exArthuro Rimbaud mutuati sunt), ad pugnandum quod eis apparuerunt conservativa etformalistica litteraria eorum magistrorum exemplaria.

Terra subterranea Quadrati Times

[recensere |fontem recensere]

Burroughs,moribus scelestis studens, res surreptas etnarcotica venumdare solebat. Seopiatibus mox tradidit. Suus dux inhonestorum (praecipue in Quadrato Times Novi Eboraci conditorum) fuitHerbertus Huncke, sons minor etmedicamentis deditus. Prostrati ad Huncke attracti sunt, qui ipse ad ultimum scribere coepit, plenus persuasionis se vitalem mundiscientiam habere quibus ei, ob eorumeducationes plerumque ex classi media, carebant.

Ginsberg tandem anno1949 in custodiam datus est.Vigiles Ginsberg eum prehendere conati sunt cumautocinetum cum Huncke gubernaret,vehiculo rebus surreptis pleno quas Huncke vendere in animo habebat. Ginsberg effugiensconcursum autocinetorum effecit etpede effugiebant, sed libellos criminantes in vehiculo reliquit. Ei data est optio causaeinsanitatis pro tribunali agendae, ne incarcerem coniceretur, et nonagintadies inBellevue Hospital coniectus est, ubi inCarolum Solomon incidit.[14]

Carolus Solomon fortasse fuit abnormis potiuspsychoticus. FautorAntonini Artaud,moribus dementibus indulgebat, sicutacetaria pomorum terrestrium collegiato deDadaismo lectori iacta. Solomontherapiam electroconvilsivam in Bellevue accepit; quod materia poematis "Howl" factum est, ei dicati. Solomon deinde nexus editorius factus est quiJunky, primammythistoriam Burroughsianam anno1953 edere instituit.[15]

Greenwich Village

[recensere |fontem recensere]

Scriptores etartifices prostrati adGreenwich Village Novi Eboraciannis 1950 exeuntibus propter mercedem vilem et vicana scaenae elementa migrabant.Carmina vulgaria,lectores, etacroases inWashington Square Park saepe fiebantur.[16] Allen Ginsberg magnas scaenae partes in Village egit, ut egit Burroughs, in 69 via Bedford habitans.[17] Burroughs, Ginsberg, Kerouac, et alii poetae multos oecos potorios frequentabant, inter quos erantSan Remo Cafe (in 93 via MacDougal),Chumley's, etMinetta Tavern.[17]Jackson Pollock,Gulielmus de Kooning,Franciscus Kline, et aliiexpressionistae abstracti hospites et collaboratores prostratorum saepe erant.[18] Iudicesculturae scripserunt de transitione culturaebeatnik in vico inculturamhippiebohemianamannos 1960.[19]

Franciscopolis et recitatio Pinacothecae Six

[recensere |fontem recensere]
Laurentius Ferlinghetti.

Allen Ginsberg et Neal etCarolyn CassadyIosephopoliCaliforniae anno1954 visitaverunt, et Augusto Franciscopolim migraverunt. GinsbergPetrum Orlovsky anno1954 exeunte adamavit etHowl scribere coepit.Laurentius Ferlinghetti, quiCity Lights Bookstore curavit, seriem City Lights Pocket Poets anno1955 edere coepit.

DiaetaKennethi Rexrothnoctibusdiei Venerissalon litterarium facta est, cuiGulielmus Carolus Williams, consultor Ginsbergianus et amicus Rexrothianuslitteras miserat, Ginsberg commendans. Ginsberg, aGualterio Hedrick ad ordinandamrecitationem in Pinacotheca Sex rogatus,[20] voluit Rexroth esse magistrum caerimoniarum, ut pontem aetatibus quasi imponeret.

Gary Snyderacroasem inUniversitate Columbiae anno2007 habet.

Philippus Lamantia,Michael McClure,Philippus Whalen, Allen Ginsberg, etGary Snyder die7 Octobris1955 poemata legerunt praecentum auditores (inter quos fuerunt Kerouac, aMexicopoli adveniens). Lamantia poemata legit sui Ioannis Hoffman, nuper mortui. Ginsberg, in sua primalectione, partem poematisHowl egit quam tunc maxime finiverat. Spectatoribus gratissima fuit, et hicvesper multas lectiones alias a poetis Pinacothecae Six habitas antecedit, nunc in urbefamosis. Haecacroasis fuit initium motus prostrati, quia prolatio "Howl" anno1956 (City Lights Pocket Poets, no. 4) etiudicioobscenitatis anno1957 ubique inCivitatibus Foederatis innotuit.[21][22]

Lectione Pinacothecae Six capitulum secundum nititurThe Dharma Bums,mythistoriae Kerouacanae (1958), cuiusprotagonista est Japhy Ryder,persona quiGary Snyder commemorat. Kerouac, a Snyder magnopere impressus, nonnullos annos cum Snyder intimus erat;vere quidem anni1955, in casa Snyderana inMill Valley una habitabant. Plurimi prostrati fuerunt urbani, quibus Snyder videbatur paene mirificus, ob eius priorem aetatem rusticam etexperientiam desertorum, atque ob eiuseruditionem inanthropologia culturali etlinguis Orientalibus. Laurentius Ferlinghetti eumThoreau Aetatis Prostratae appellavit.[23] Snyder, ut in fine inThe Dharma Bums describitur, adIaponiam anno1955 migraverat, plerumque utZen penitus exerceret et investigaret; ubi proximosdecem annos degebat.Buddhismus est una ex praecipuis rebusThe Dharma Bums, etliber Buddhismum inOccidentali revera iuvit, unusque ex latissime lectis libris Kerouacianis hodie manet.[24]

Boreoccidentalis Pacificus

[recensere |fontem recensere]

Prostrati etiam inregione boreoseptentrionaliOrae Occidentalis degebant, praecipueVasingtonia etOregonia. Kerouac iter in montibusNorth Cascades Vasingtoniae inThe Dharma Bums etOn the Road descripsit.[25]Collegium Reed,PortlandiaeOregoniae situm, fuit locus nonnullorumpoetarum prostratarum. Gary Snyderanthropologiae ibi studuerat, cum Philippus Whalen Reed frequentaret, atqueAllen Ginsberg acroases in campo annis1955 et1956 habuit.[26]Gary Snyder etPhilippus Whalen discipuli fuerunt in collegii classicalligraphica, aLloyd J. Reynolds oblata.[27]

Personae magni momenti

[recensere |fontem recensere]

Ad gregem allatus estBurroughs aDavide Kammerer, eo tempore Lucianum Carr amante. Carr, amicus Allen Ginsbergi nuper factus, eum ad Kammerer et Burroughs tradidit. Carr praetereaEditham Parker novit, amasiam Kerouacianam, per quam Burroughs Kerouac anno1944 obviam ivit.

Die13 Augusti1944, Carr inRiverside Park Kammerercultropuerorum exploratorum necavit, se (ut vindicavit) defendens.[28] Carr,cadavere inHudson Flumen iacto, Burroughs consuluit, qui suasit ut Carr sevigilibus dederet. Kerouac cultrum tollere adiuvit. Carr se vigilibus mane tradidit et deinde pro tribunalihomicidium confessus est. Kerouac conscius argutus est, et Burroughs contestatus est, sed iudices neutrum prosecuti sunt. Kerouac de hoc casu bis in litteris scripsit: primum inThe Town and the City ('Oppidum et Urbs'), sua primamythistoria, et iterum inVanity of Duluoz, una ex ultimis. Una cum Burroughs de hac caede scripsitAnd the Hippos Were Boiled in Their Tanks,mythistoriam collaborativam. . . .

Pelliculae de Aetate Prostrata

[recensere |fontem recensere]
  • Jack Kerouac (wrote), Robert Frank, et Alfred Leslie (moderata)Pull My Daisy (1958)
  • The Beat Generation (1959), pellicula
  • A Bucket of Blood (1959), Roger Corman Production
  • The Subterraneans (1960), pellicula
  • Greenwich Village Story (1961)
  • Next Stop, Greenwich Village (1976)
  • Heart Beat (1980), pellicula
  • What Happened to Kerouac? (1986),documentarium
  • Naked Lunch (1991), pellicula
  • Life and Times of Allen Ginsberg (1993), documentarium
  • Allen Ginsberg Live in London (1995), documentarium
  • The Last Time I Committed Suicide (1997)
  • The Source (1999), documentarium
  • Beat (2000), pellicula
  • American Saint (2001), pellicula dramatica
  • Words of Advice: William S. Burroughs on the Road (2007)
  • Neal Cassady (2007)
  • Crazy Wisdom: The Jack Kerouac School of Disembodied Poetics (2008), documentarium
  • Howl (2010), pellicula
  • William S. Burroughs: A Man Within (2010), documentarium
  • Magic Trip (2011), documentarium
  • Big Sur (2012), pellicula
  • Corso: The Last Beat (2012), documentarium
  • On the Road (2012), pellicula
  • The Beat Hotel (2012), documentarium
  • Kill Your Darlings (2013)

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. The Beat Generation—Literature Periods & Movements, www.online-literature.com (The Literature Network).
  2. Charters (1992),The Portable Beat Reader.
  3. Ann Charters, "Introduction," inBeat Down to Your Soul, (Penguin Books, 2001,ISBN 978-0-14-100151-7), xix: "the conclusion of the obscenity trial in San Francisco against Lawrence Ferlinghetti for publishing Ginsberg'sHowl and Other Poems . . . in which JudgeClayton W. Horn concluded for the defendant that 'Howl' had what he called 'redeeming social content'"; xxxiii: "After the successfulHowl trial, outspoken and subversive literary magazines sprung up like wild mushrooms throughout the United States."
  4. Ted Morgan,Literary Outlaw (Novi Eboraci: Avon, 1988,ISBN 0-380-70882-5), 347: "The ruling onNaked Lunch in effect marked the end of literary censorship in the United States."
  5. Beat movement (American literary and social movement),Encyclopedia Britannica (www.britannica.com).
  6. "Beat to his socks, which was once the black's most total and despairing image of poverty, was transformed into a thing called the Beat Generation":Iacobus Baldwin, "If Black English Isn't a Language, Then Tell Me, What Is It?"The New York Times, 29 Iulii 1979.
  7. "The word 'beat' was primarily in use after World War II by jazz musicians and hustlers as a slang term meaning down and out, or poor and exhausted. The jazz musician Mezz Mezzrow combined it with other words, like 'dead beat'": Ann Charters,The Portable Beat reader (1992,ISBN 0-670-83885-3,ISBN 978-0-670-83885-1).
  8. "Hebert Huncke picked up the word [beat] from his show business friends on the Near North Side of Chicago, and in the fall of 1945 he introduced the word to William Burroughs, Allen Ginsberg, and Jack Kerouac": Steve Watson,The Birth of the Beat Generation (1995,ISBN 0-375-70153-2), 3.
  9. Redundantia est multo maior in libroOn the Road divulgato quam inmanuscripto (formavoluminis facto). Ait Luc Sante: "In the scroll the use of the wordholy must be 80 percent less than in the novel, and psalmodic references to the author’s unique generation are down by at least two-thirds; uses of the wordbeat, for that matter, clearly favor the exhausted over the beatific";New York Times Book Review, 19 Augusti 2007,.
  10. Rick Beard et Leslie Berlowitz,Greenwich Village: Culture and Counterculture (Novi Brunsvici Novae Caesareae: Rutgers University Press pro Museum of the City of New York, 1993), 167.
  11. "In this essay 'Beat' includes those American poets considered avant-garde or anti-academic from c. 1955–1965": Lee Hudson, "Poetics in Performance: The Beat Generation" inStudies in interpretation, vol. 2, ed. Esther M. Doyle et Virginia Hastings Floyd (Rodopi, 1977,ISBN 90-6203-070-X, 9789062030705), 59
  12. "Resistance is bound to occur in bringing into the academy such anti-academic writers as the Beats": Nancy McCampbell Grace et Ronna Johnson,Breaking the Rule of Cool: Interviewing and Reading Women Beat Writers (University Press of Mississippi, 2004,ISBN 1-57806-654-9,ISBN 978-1-57806-654-4), x.
  13. "The Black Mountain school originated at the sometime Black Mountain College of Asheville, North Carolina, in the 1950s and gave rise to an anti-academic academy that was the center of attraction for many of the disaffiliated writers of the period, including many who were known in other contexts as the Beats or the Beat generation and the San Francisco school": Steven R. Serafin et Alfred Bendixen,The Continuum Encyclopedia of American Literature (Continuum International Publishing Group, 2005,ISBN 0-8264-1777-9,ISBN 978-0-8264-1777-0), 901.
  14. Morgan 1988:163–164.
  15. Morgan 1988:205–206.
  16. Fred W. McDarrah et Gloria S. McDarrah,Beat Generation: Glory Days in Greenwich Village (Novi Eboraci: Schirmer Books, 1996).
  17. 12Rick Beard et Leslie Berlowitz,Greenwich Village: Culture and Counterculture (Novi Brunsvici Novi Eboraci: Rutgers University Press pro Museum of the City of New York, 1993), 165–198.
  18. Beard et Berlowitz 1998:170.
  19. Beard et Berlowitz 1993:178.
  20. Jonah Raskin,American Scream: Allen Ginsberg's "Howl" and the Making of the Beat Generation: "Wally Hedrick,pictor et veteranusBelli Coreani, Ginsbergaestate1955 appropinquavit et petivit eum ordinare recitationempoematum in Pinacotheca Sex. . . . Ginsberg primum recusavit, sed simul ac exemplar "Howl" scripserat, suam "mentem futuentem," mutavit, ut dicere solebat."Anglice: "Wally Hedrick, a painter and veteran of the Korean War, approached Ginsberg in the summer of 1955 and asked him to organize a poetry reading at the Six Gallery. . . . At first, Ginsberg refused. But once he’d written a rough draft ofHowl, he changed his "fucking mind," as he put it."
  21. Allen Ginsberg,Howl, editio critica, ed. Barry Miles,Original Draft Facsimile, Transcript & Variant Versions, Fully Annotated by Author, with Contemporaneous Correspondence, Account of First Public Reading, Legal Skirmishes, Precursor Texts & Bibliography (1986,ISBN 0-06-092611-2).
  22. Michael McClure,Scratching the Beat Surface: Essays on New Vision from Blake to Kerouac (Penguin, 1994,ISBN 0-14-023252-4).
  23. Anglice: "the Thoreau of the Beat Generation."
  24. Bradley J. Stiles,Emerson's contemporaries and Kerouac's crowd: a problem of self-location Fairleigh Dickinson Univ Press, 2003ISBN 0-8386-3960-7,ISBN 978-0-8386-3960-3), 87: "Although Kerouac did not introduce Eastern religion into American culture, his writings were instrumental in popularizing Buddhism among mainstream intellectuals."
  25. "Pacific Northwest Seasons: Ross Lake: Paddling in the Path of Beat Poets".pacificnwseasons.blogspot.com .
  26. John Suiter,"When the Beats Came Back: How a 1956 road trip by Allen Ginsburg and Gary Snyder '51 helped shape 'Howl,' and left Reed with the earliest-known recording of the legendary poem,"Reed Magazine (hieme, 2008).
  27. "Reed Digital Collections: Search Results".cdm.reed.edu 
  28. Brenda Knight,Women of the Beat Generation: The Writers, Artists and Muses at the Heart of a Revolution (Conari Press, 1998,ISBN 978-1-57324-138-0).

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]

Bibliographia addita

[recensere |fontem recensere]
  • Beard, Rick, et Leslie Berlowitz.1993.Greenwich Village: Culture and Counterculture. Novi Brunsvici Novae Caesareae: Rutgers University Press pro Museum of the City of New York.
  • Campbell, James.2001.This Is the Beat Generation: New York–San Francisco-Paris. Angelopoli: University of California Press.ISBN 0-520-23033-7.
  • Collins, Ronald, et David Skover.2013.Mania: The Story of the Outraged & Outrageous Lives that Launched a Cultural Revolution. Top-Five Books.
  • Cook, Bruce.1971.The Beat Generation: The Tumultuous '50s Movement and Its Impact on Today. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.ISBN 0-684-12371-1.
  • Espartaco, Carlos.1989.Eduardo Sanguinetti: The Experience of Limits. Buenos Aires: Ediciones de Arte Gaglianone.ISBN 950-9004-98-7.
  • Gifford, Barry, et Lawrence Lee.1978.Jack's Book: An Oral Biography Of Jack Kerouac. Novi Eboraci: St. Martin's Press.ISBN 0-312-43942-3.
  • Gorski, Hedwig.2008.Transcriptum: Robert Creeley 1982 TV Interview with Hedwig Gorski.Journal of American Studies of Turkey 27. Fasciculus praecipuus de Roberto Creeley.
  • Grace, Nancy.2007.Jack Kerouac and the Literary Imagination. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.ISBN 1-4039-6850-0.
  • Hemmer, Kurt, ed.2006.Encyclopedia of Beat Literature. Facts on File.ISBN 0-8160-4297-7.
  • Hrebeniak, Michael.2006.Action Writing: Jack Kerouac's Wild Form. Carbondale Illinoesiae: Southern Illinois University Press.
  • Johnson, Ronna C., et Nancy Grace.2002.Girls Who Wore Black: Women Writing the Beat Generation. Rutgers.ISBN 0-8135-3064-4.
  • McDarrah, Fred W., et Gloria S. McDarrah.1996.Beat Generation: Glory Days in Greenwich Village. Schirmer Books.ISBN 0-8256-7160-4.
  • McNally, Dennis.2003.Desolate Angel: Jack Kerouac, the Beat Generation, and America. Novi Eboraci: DeCapo.ISBN 0-306-81222-3.
  • Miles, Barry.2001.The Beat Hotel: Ginsberg, Burroughs & Corso in Paris, 1957–1963. Novi Eboraci: Grove Press.ISBN 0-8021-3817-9.
  • Peabody, Richard.1997.A Different Beat: Writing by Women of the Beat Generation. Serpent's Tail.ISBN 1-85242-431-1 /ISBN 978-1-85242-431-2.
  • Sargeant, Jack.2009.Naked Lens: Beat Cinema. Ed. 3a. Novi Eboraci: Soft Skull.
  • Sanguinetti, Eduardo.1986.Alter Ego. Edimburgi: Pentland.ISBN 0-946270-17-1, 9780946270170.
  • Sanders, ed.,1990.Tales of Beatnik Glory. Ed. 2a.ISBN 0-8065-1172-9.
  • Theado, Matt, ed.2002.The Beats: A Literary Reference. Novi Eboraci: Carrol & Graff.ISBN 0-7867-1099-3.
  • Watson, Steven.1998.The Birth of the Beat Generation: Visionaries, Rebels, and Hipsters, 1944–1960. Novi Eboraci: Pantheon.ISBN 0-375-70153-2.

Fontes tabularii

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adAetatem Prostratam spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Beat_Generation&oldid=3829175"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp