Post perniciem Carolingorum in Bavaria iterum duces regebant. Ex anno1070 subWelfis potestas ducum Bavaricorum iterum crescit. Certamen inter Welfos etStaufos anno1180 victoriaFriderici I Barbarossae superHenricum Leonem finitum est. Nunc regio orientalisAustria (Ostmark) secata est, et tempus ducum minorum finitum est.
Primo bello mundano finitoCurtius Eisner mediis in rebus novis agendis die 8 Novembris 1918Monaci declaravit Bavariamrem publicam liberam esse. Tunc ergo temporis regum de domo Wittelsbach regimen rerum abrogatum est.
↑Addito vocabulolibera hanc rem publicam non iam sub potestate regis esse declaratur. Nam simplici voceres publica etiam regimen unius rerum dici potest, ut apudCiceronem legitur in librisde re publica 1, 42: "cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum vocamus et regnum eius rei publicae statum." Praeterea in articulo 17 constitutionis Vimarianae praescribitur: "Jedes Land muß eine freistaatliche Verfassung haben" ('omnis terra constitutionem liberae rei publicae habere debet').
Beer, Michael.2008.Bayerns Boom im Bauernland: Landesplanung und Strukturwandel der bayerischen Wirtschaft im ländlichen Raum von 1945 bis 1975. Morrisville: Lulu.ISBN 9781409205807.
Hartmann, Peter Claus Hartmann.2004.Bayerns Weg in die Gegenwart: Vom Stammesherzogtum zum Freistaat heute. Ed. secunda. Regensburgi: Verlag Friedrich Pustet.ISBN 3791718754.
Huber, Geraldus.2010.Kleine Geschichte Niederbayerns. Ed. secunda. Ratisbonae: Verlag Friedrich Pustet.ISBN 9783791720487.
Koller, Fritz, et Hermannus Rumschöttel.2006.Bayern und Salzburg im 19. und 20. Jahrhundert, vom Salzachkreis zur Euregio. Monaci: Samson.ISBN 3921635985.