Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Baetulus

E Vicipaedia
Aureus Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invictiquadrigis solemniter vehitur.

In religionibus antiquisbaetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quasmeteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. ApudPhoenices etArabes[2] in primis hoc genus cultus floruit, Graecis non ignotum[3].

Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deaeCybeles[4] a Romanis exAsia Minore inPalatium transvectus. Item lapis deiEl Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatoreHeliogabalo exEmesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimoVeneris temploCyprensi iam apudHomerum memorato etPaphi posito cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam[5]. Etenim eius cultus ePhoenicia invectus putatur.

In veteribuslinguis Semiticis idem verbum sub formabethel invenimus, per popularem etymologiam tamquambît îli, id est domus dei, interpretata. Ita inBibliisIacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit,bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[6]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[7]. Aliibît ili veram etymologiam esse arbitrantur.

Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]
Aphroditae lapis Palaepaphi in insula Cypro olim veneratus.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Plinius Maior XXXVII,51.135ːSotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque (similes eas esse securibus). ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per illas expugnari et classes;baetulos vocari.
  2. Arnobius,Adversus nationes VI,11. Henricus Lammens (1919),Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites. Confer lapidem nigrum inArabia hodiequeMeccae veneratum.
  3. Pausanias VII.22.4
  4. Arnobius VII, 49-51.Appianus,Ann. LVI,233.
  5. Servius,adAenidem I.724 ːApud Cyprios Venus in modum umbilici, uel, ut quidam uolunt, metae colitur.Tacitus,Historiae II.3 ːsimulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro. Imaginem photographicam invenies in 'Chypre, l'île où naquit la déesse de l'amour',L'Archeologue 2018/2019, 148 p.10
  6. Genesis 28:11-22.Flavius Iosephus,Ant. Iud. I.284
  7. Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.

Nexus externus

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Baetulus&oldid=3833107"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp