Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ayn Rand

Haec pagina est honorata.
Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Ayn Rand
Res apudVicidata repertae:
Ayn Rand: imago
Ayn Rand: imago
Ayn Rand: subscriptio
Ayn Rand: subscriptio
Nativitas:2 Februarii 1905;Petropolis
Obitus:6 Martii 1982;Manhata
Patria:Imperium Russicum,Unio Sovietica,Civitates Foederatae Americae,Res publica Russica,Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica,Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica,statelessness
Nomen nativum:Алиса Зиновьевна Розенбаум,Alisa Zinovyevna Rosenbaum,אליסה זינובייבנה רוזנבאום

Familia

Coniunx:Frank O'Connor

Memoria

Sepultura:Kensico Cemetery

Ayn Rand fuit scriptrix etphilosopha Russica-Americanasaeculi vicensimi. Nata est inRussia die2 Februarii1905 nomineRussico Алиса Зиновьевна Розенбаум (Alisa Zinov'evna Rozenbaum); mortua tamenNovi Eboraci die6 Martii1982.

Rand inprimis profabulis etmythistoriis eius nota est, demum pro schola philosophica ab ea fundata, nomineObiectivismo, quae multum contendit de ratione persequenda beataque vita. Rand ubiquerationem, liberosmercatus etius hominis singulis efflictim defendit. Post mortem, eius fautoresInstitutum Ayn Rand anno1985 ad Obiectivismum citandum condiderunt. Suum magnum opus a multis opinatur essemythistoriaAtlas Shrugged.

Notiones quidem deoeconomia,civilitate, etiure a Rand conceptae evolutionem politicamCivitatum Foederatarum substantialiter adfecerunt, motum ad capitalismum, qui sero saeculo vicensimo accidit, citantes. Omnes libri eius usque hodie manent populares inCivitatibus Foederatis.

Pueritia et educatio

[recensere |fontem recensere]
Rand historiam et philosophiam apudUniversitatem Petropolitanam didicit.

Ayn Rand nomine Alisa RosenbaumPetropoli inRussia die2 Februarii1905 adfamiliam Iudaicamclassis mediae nata est. Mater fuit Anna Boris filia Rosenbaum et pater Zenobius Zacharii filius Rosenbaum, chemicus et prosperus conductor pharmaceuticus. Trium sororum, scilicet Alisae, Nataliae, Norae, fuit illa maior natu.[1]

Rand duodecim annos nata viditRerum Eversionem Russicam anno1917, postquam factionis Bolsevici ortus suae familiae vitam magnopere disrupit.Sovieti enimpharmacopolium patris sui publicaverunt, quapropter familia adCrimeam breviter effugit. Rand tunc Petropolim revertit, ut inUniversitate Petropolitana facultati pedagogiae socialis interesset. Ibi maiora historiae studia coepit, praeterea philosophiae, philologiae, iuris.[1]

In memoriis suis annis1960 relatis Ayn Rand agnovitNicolaum Łosski esse doctorem principalem suum Universitatis Petropolitanae, usque ad diem cum de munere doctoris submotus est a regimine Sovietico.[2] Eo tempore introducta est ad litterasAristotelis etPlatonis, qui evolutio philosophica eius maxime affecerunt. Rand subsequenter Aristotelem multum laudavit, Platonem autem improbavit. Ea quoque operibusVictoris Hugo,Edmundi Rostand,Friderici Schiller,Theodori Dostoevskij etFriderici Nietzsche studuit. Friderici Nietzsche artem, qua heroëm in libro "Sic dixit Zarathustra" depixit, multum admirata est.[1]

Programma trium annorum perficiens, anno1924 demum diploma universitatis adepta, Publicum Artium Cinematographicarum Institutum iniit adscripturam scaenariam discendam.[3]

Emigratio et matrimonium

[recensere |fontem recensere]
Caecilius B. DeMille,moderator cinematographicus, qui Rand altero dieRuscisilvae convenit partemque additiciam ei dedit in pelliculam.

Sero anno1925, regimen Sovieticumdiploma periegeticum Rand dedit ut cognatos suos in Civitatibus Foederatis Americae visat. Viginti unum annos nata,navi mense Februario anno1926 vecta est adurbem Novum Eboracum, quae sua futura domus erat. Breviter post cognatos visitandos, se decernit numquam adUnionem Sovieticam reddere, et potius adurbem Ruscisilvam ire adoperam impetranadam qua scripta scaenica cinematographicaque scriberet.

Iam cognomenRand adhibens, ut eius cognominis Cyrillici contractionem, tunc praenomenAyn etiam adsumit, cuius origo adhuc disputata est. Putata a Richardo Ralston est mutatio Розенбаум ~ Рзнб аум ~ Rand Ayn.[4]

Rand primitusRuscisilvae molita est, cum operas impares adsumpsit, ad impensas usitatas solvendas. Fortemoderatorem cinematographicumCaecilium B. DeMille convenit, qui ei partem additiciam in pelliculaKing of Kings (sc. Latine "Rex Regium") dedit, et quoque alias operas ubi scripta scaenica recensuit.[4] Ibi laborans,actorem iuvenem Franciscum O'Connor appellatum convenit, qui corde eam tenuit.[5] Franciscus mox eam die15 Aprilis anno1929 nupsit, et Rand ei nupta quinquaginta annos mansit, usque cum O'Connor anno1979 moritur.

Fabulae et scripta scaenaria

[recensere |fontem recensere]

Prima prosperitas quam Rand scriptrix habuit fuit anno1932 cum vendidit ad societatemUniversal Studios scriptum scaenicum nomineRed Pawn (sc. Latine "Pedes Ruber"). Iosephus Von Sternberg opinatus estMariam Magdalenam Dietrich partem heroinae hac in pellicula agere, sed themata Russica tunc non erant populo gratia, et de eo nihil accidit. Tunc anno1934 sequitur drama iuridicumThe Night of January 16th (Latine "Nox Ianuarii Sextusdecimi") quae feliciter habetur in viaBroadway Novi Eboraci anno1935.[6]

Mythistoria autobiographica et fabula dystopica

[recensere |fontem recensere]
Benitus Mussolini,tyrannusItalicus, conatus est pelliculamNoi Vivi obstare.

Prima mythistoria quam Rand scripsit fuitWe the Living (Latine "Nos Vivi"), a domu editoriaMacmillan anno1936 edita. Mythistoriae eventús, qui in Russia Communistica accidunt, certamen depinxerunt inter hominem singulum et civitatis regimen. Quia eventús tractant de nonnullis veris eventibus vitae Ayn Rand, mythistoria interdum dicitur quasi autobiographica.[7]

Regimen ItalicumBeniti Mussolini, quamquam eo obstat, mythistoria inItalia anno1942 conversa est in pelliculam duarum partium, primam nomineNoi Vivi, alteramAddio Kira. ActrixAlida Valli partem Kirae Argounova egit, actor Fosco Giachetti partem Andrei Taganov, et Rossano Brazzi partem Leonis Kovalensky.[8]

Anno1938 fabulaAnthem ('Motetus'?) inRegno Britanniarum edita est, quae post septem annos etiam edita est in Civitatibus Foederatis. Fabula mundum futurum depingitdystopicum, ubi collectivismus triumphans vel et verbum "ego" a lingua et memoria omnino abdidit. Haec fabula saepe comparatur cum mythistoriisNosEugenii Zamyatin (1921) et1984Georgii Orwell (anno 1949).[9]

Prima mythistoria favorabilis?

[recensere |fontem recensere]
Gary Cooper,histrio qui partem Howardis Roark agit in pelliculaThe Fountainhead anno1948.

Notitia autem lata Rand prima adepta est, solum cum mythistoriam romanticam philosophicamqueThe Fountainhead ('Fons'), iam adhuc quam septem annos scribebat, anno1943 in lucem tulit.

Mythistoria circum protagonistam Howardum Roark,architectum destrictum, dirigitur. Roark in mythistoria contra homines secundarios (Anglicesecond-handers appellatos) fortiter certat ad sinceritatem sui artis conservandam. Secundum Rand, homines primi (Anglicefirst-handers) instar Roark, quosque Rand et appellat veros egoistas, sunt qui fortunas quaerunt per creativitatem personalem, cogitationes independentes, et laborem proprium. Secundarii autem sunt qui potestatem fortunasque suas quaerunt per ambitionem socialem et machinationes contra alios, nec re vera per meritum proprium.

Mythistoria detrectata est a duodecim domibus editoriis antequam Societas Bobbs-Merill eam imprimere suscepit. Hoc accidit cum Archibaldus Ogden, collegii editorialis socius, minatus est a munere suo decedere, nisi liber imprimatur.[10]The Fountainhead postremo editus magna receptione bonam fortunam ei meruit, quod adhuc sex miliones exemplarum venditi sunt, et hodie centum millia exemplarum quoque in anno vendi constat.[10]

Vita politica

[recensere |fontem recensere]

Annos1940 Rand rebus politicis studebat, gratis cum marito suo laborans, ut Wendell Wilkie praeses Civitatum Foederatarum creetur. Post pelliculas nuntias Wilkie adhortantes fori Unioni, Novi Eboraci exhibitas, Rand tunc primum oratoris munere functa est, innimicas audientiae quaestiones saepe respondens, quid eam maxime placuit.

Anno1947 dum Civitates FoederataeSecundum Terrorem Rubrum patiuntur, Rand testimoniumCamerae Repraesentatum dedit. In testimonio Rand consuetudinem suam apudUnionem Sovieticam cum depictione vitae Russicae monstrata in pelliculaSong of Russia (sc.Cantus Russiae) comparavit. Rand arguit pelliculam falsitates de Unionis Sovieticae statu oeconomico depinxisse, populi vitam meliorem latioremque quam actualem mostrans. Demagis censuit, etsi foedus momentarium cum Unione Sovietica necesse esset ad Germaniam Nazisticam vincendam, tamen argumentum ad populum pro hoc foedere numquam illas falsitates depingere debuisse.

Multá tali ré factá Rand mox multis hominibus favit, quiliberi mercatús capitalismo studerint. DiurnariusHenricus Hazlitt quidem, qui laborabat apudThe New York Times et uxor sua fuerunt amici Randii vel ante prosperitatem libri eiusThe Fountainhead. Fuit Hazlitt qui annis1940 eam ad oeconomumLudovicum von Mises introducit, qui tuncscholae oeconomicae Austriacae tantum studiebat. Ambo homines Randium multum admirati sunt, et Rand invicem, quamquam ab eorum philosophiis tanto discrepabat, opera amborum hominum valenter usque a morte adprobavit.[11]

Amicitia autem maximi momenti huius temporis fuit cumIsabella Paterson, scripticelibertariana, quae librumThe God of the Machine (sc. "Deus Machinae") scripsit. Duae quidem feminae longas controversias de civilitate, politica et historia inter se saepissime habuerunt, sed Rand amicitiam desivit postquam in convivio Ruscisilvae quodam Isabella verba quaedam dixit quae sensum Rand obfenderunt. Quantum opera Paterson opera Rand influerunt est incertum, sed biographus Stephanus Cox credidit longum cursum libriThe God of the Machine propter commendationes quas Rand egit.[12]

Rand de politica multum ab eis quilibertariani appellantur discrepabat, arguens argumenta pragmatica seu oeconomica insufficere ad libertatem et capitalismum defendendum. Profecto inter fautores libertarianismi numerantur quianachismum etreligionem citant, doctrinas quas Rand omnino recusavit. Rand ex contrario censuit se habuere argumentum morale verum quod capitalismum defendit.

Magnum opus

[recensere |fontem recensere]
Inscriptum murale quod Anglice rogat: "Quis est John Galt?", sententia seu cantilena praeclara ex libroAtlas Shrugged.

Magnum opus Randianum, ultimumquecommenticiae opus eius, fuit mythistoriaAtlas Shrugged (sc. Latine "Atlas mundum effundit"), quae mille centum paginarum composita anno1957 edita est.[13] Venditio eius hodie ducenta milia exemplarum quoque in anno excedit. Hoc opus finem vitae eius sicut scriptrix commenticiae designat; postea vitam sicut philosopham popularem adsecuta est.[14]

Mythistoria multa elementamysterii etrerumque futurarum continet, habuitque longissimam orationem a duce John Galt locutam, philosophiamObiectivisticam mundo ostendentem, citantemque.

Peristasis huius operis est "bonitas propriam utilitatem persequendi".[15]Operis actio quasdamFoederatas Americae Civitatesdystopice pinxit, ubi magnumoperistitium faciuntofficinarum magistri, se absondentes inmontes Saxosi, liberamqueoeconomiam ibi sui iuris in occulto creantes.

Heros ille John Galt (sc. Latine Ioannes Gualterius) descripsit hoc operistitium "motrum mundi sistere" submovendo a mundo illas "mentes" quae Rand censuit maximum contribuere ad productivitatem creativitatemque nationalem. Operistitió protagonistae conati sunt demonstrare oeconomiam corruendam societatemque disruendam esse nisi labores hominum rationalium industrialiumque habeantur. Hoc agendo, Rand suam notionemeffectionis humanae monstrat.

Philosopha

[recensere |fontem recensere]
Atlas mundum suffert.

LibroAtlas Shrugged confecto Randphilosophiam Obiectivisticam exponere adusque assecuta est, sex libros scribens, schola philosophica fundans, et multa colloquia et televisifica et acroatica dans.

Rand semper cupide habuit capitalismum liberum esse necessarium ad beatam vitam humanam et progressum humanum attingendum. Quamobrem ea in CFA hodie maxime nota est pro defensionecapitalismi. Obiectivismus autem plus exponit de epistomologia et ethica quam de politica.

Olim relatores Ayn Randium rogaverunt suam philosophiam describere. Ea summarium de conclusionibus Obiectivistis eo quod sequitur simile dat:[16]

  • Realitas: Quid est, est. "Ut natura imperatur, necesse est naturae oboedire."
  • Ratio: Ratio est unicus scientiae modus, nec fides nec affectus. Ratio quoque est homini sua proprietas constitutiva et suus unicus modus supervivendi quo se spontaliter utitur. "Non posses libum edere et postea habere."
  • Egoismus: Beatitudinem propriam rationaliter adsequi sine se aliis nec alios sibi sacrificando summum propositum morale est. "Finis idoneus omni homini est seipse."
  • Capitalismus: Capitalismus est systema in quo omnes actiones inter homines sunt voluntariae. "Libertatem aut mortem!"

Rand ipsa anno1976 dixit suas maximi momenti effectiones philosophias fuisse suam theoriam conceptionum, suam ethicam, et suam reppertionem in civilitate quod malus—omnes iurum violationes—in vi initiando constat.[17]

Schola Obiectivistica

[recensere |fontem recensere]
Aedificium Civitatis Imperialis ubi Nathanelis Branden Institutum situm est usque ad annum1968.

Anno1951 Rand abAngelopoli ad urbem ei tam caramNovum Eboracum, migravit, ubi primum insulam 36 ad orientem viae 36 habitavit, tunc ab anno1965 usque ad mortem anno1982 insulam 120 ad orientem viae 34.

Novi Eboraci sodalicium philosophicum (iocose nominatumCollectivum) formavit, inter cuius membra numerabantur oeconomicusAlanus Greenspan, psychologusNathaniel Branden et uxor eius Barbara, et philosophusLeonardus Peikoff—omnes fautores qui librumThe Fountainhead corde habuerunt. Collectivum primum ut coetus amicorum parvi momenti coepit, qui exeunti quaque hebdomade aedibus Randii congrediuntur ad philosophiam disputandam; postea Collectivum partem maiorem habuit, cum manuscriptum libriAtlas Shrugged legerunt, lustraverunt, analyzaveruntque, et philosophiam Randii citaverunt per institutum quod Nathaniel Branden statuit ad propositum nomineNathanielis Branden Institutum (NBI). Sodales colloquia acroamatica trans Civitates Foederatas dederunt et multas symbolas scripserunt in evulgationibus Randii appellatisThe Objectivist Newsletter (sc. Latine "Novae Res Obiectivisticae") etThe Objectivist (sc. "Ille Obiectivisticus").

His annis Rand et Branden, tanto affectu, coniugibus suis consentibus, quidem amatores facti sunt.[11] Anno autem1968, Collectivum et Institutum NBI abrupte fracta sunt, et desiverunt, postquam Rand invenit Branden eam decipere, fingendo philosophiam assentiri lucri causa et eam mentiendo de consuetudine cum alia femina Patricia Scott.[18][19]Quamobrem usque hodie et Nathaniel et Barbara Branden manent personae non gratae apud fautores Obiectivismi qui Institutum Ayn Rand subsequenter fundaverunt. Liber autemThe Psychology of Self-Esteem (sc. "Psychologia de sui aestimatione") anno1969 editus, a Branden scriptus, qui multas notiones novas praebuit de parte quae sui aestimatio in vita humana habuit, multa principia Obiectivista revocat.

Receptio ab hominibus academicis intellectualibusque

[recensere |fontem recensere]

In libroThe Fountainhead Rand descripsit quo modo genius architectus Howardus Roark resistentiam convenit magnam ab hominibus intellectualibus conventionalibus. Nonnumquam vita artificium simulat.

Mythistoriae Randii, cum primum editae sunt, ab existimatoribus decachinnatae sunt, ut perlongae et melodramaticae.[20] In diarioNational Review, auctor conservatoris Whittaker Chambers librumAtlas Shrugged vocavitsophomoricum etexcordem et scripsit quodillam mythistoriam appellari possumus solum si hunc terminum deaestimamus.[21] Noam Chomsky quidem dixit de Randio:Eam fuisse inter pessimos homines historiae intellectualis modernae.[22]

Nonnulli philosophi academici Randium exprobant propter analysís infectas et malum materiae philosophicae intellectum. Emphatica capitalismi defensio eius—ubiegoismum utvirtutem defendit—effecit ut Rand factae esset homo infamis, quae inter intellectus cotidianos numerari non potest.[23] Plurimi quidem philosphiarum continentalium fautores eiussui curae concelebrationem exprobant, qua propter pauca opera sua eis intersunt.[24]

Christophorus Mattheus Sciabarra has criticas Randii disputat, dicens quodLaevi instincti sunt ab eius politica anti-communista pro-capitalistaque, dextri autem ab eius atheismo et libertarianismo civili.[25]

Libri Randii certe ob verba eius lectorum plerumque diffusi sunt.[8] Anno1991, cumBiblioteca Congressus etLibri Mensis Collegium rogaverunt qualem esse valentiorem librum in vita respondentis, liberAtlas Shrugged fuit populo gratissimus, secundus postBiblia Sacra.[26] Demoscopia a societateFreestar Media/Zogby anno2007 facta invenit circum octo centesimae adultorum Amercanorum librumAtlas Shrugged legerunt.[27]

Opera optima sua

[recensere |fontem recensere]

Inter maxima opera eius hodie habentur liberThe Virtue of Selfishness ('De Virtute Egoismi'), qui anno1964 editus ostendit doctrinam eius ethicam, et liberCapitalism: The Unknown Ideal (sc. "Capitalismus: Summum Ignotum"), qui anno1966 editus principia Obiectivistica de civilitate et oeconomia praebuit. Hi libri incluserunt symbolas scriptas a Nathanieli Branden, Alano Greenspan, et Roberto Hessen. Ab anno1967, Rand continue principia epistemologica Obiectivista excogitabat, quae ex anno1968 inThe Objectivist evulgavit, et tandem anno1979 in libroIntroduction to Objectivist Epistemology (sc. "Prooemium De Epistemologia Obiectivista") edidit.

Dollarii signum claram partem in libroAtlas Shrugged habuit. Rand signum duas lineas directas praebens ex litteris U et S ori putabat (United States repraesentans).

Commenticia

[recensere |fontem recensere]

Non commenticia

[recensere |fontem recensere]

Morbus et mors

[recensere |fontem recensere]
SepulcrumFrancisci O'Connor et Ayn Rand Valhallae in Novo Eboraco in cementario Kensico.

Ab anno1960 usque ad annum1980, Rand continue suam philosophiam excoluit et citavit per opera didactica et colloquia acroamatica in praeclaris universitatibus, inter quas numeranturUniversitas Yalensis,Universitas Columbiae, etUniversitas Michiganensis.

Rand anno1974chirurgiam passa est, quacancro pumonum submoveatur. Rand quae tantumsigarella fumare amavit, postea fumare fatetur malum esse. Postea, et quidem postquam maritus die9 Novembris1979 perivit, activitates eius ad motum Obiectivisticum citandum residerunt.[28]

Inter ultima conamina eius fuit pelliculam televisificam deAtlas Shrugged citandam. Etiam conata est scribere novam mythistoriam, sed tantum in hoc non progressa est.

Randinfarctús cardiaci mortua est, annos postquam cancrum pugnavit, die6 Martii1982 in aedibus suis trigesima quarta via Novi Eboraci. Cum Valhallae in Novo Eboraco in cementario Kensico humata est, fautores eius poema "If-" aRudyard Kipling scriptum et aDavide Kelley lectum audiverunt, signodollarii sex pedibus altitudine praearcam eius posito.[11]

Legatum eius

[recensere |fontem recensere]
Alanus Greenspan oeconomicus sociusqueCollectivi qui, aurum et argentum ut monetam citans, symbolis suis in libroCapitalism: The Unknown Ideal contra Argentarias Centrales arguit. Ironice tandem Greenspan praesidis Argentariae Centralis CFA munere longe fungitur, qua propter Obiectivismi fautores eumproditorem censent.

Notiones quidem deoeconomia,civilitate, etiure a Rand conceptae evolutionem politicamCivitatum Foederatarum substantialiter adfecerunt. Rand exempli gratia vitas tetigit oeconomiciAlani Greenspan psychologiqueNathanielis Branden. Ea etiam partem notam habuit in revolutione ad capitalismum quae sero in saeculo vicensimo accidit.

Vita Randii usque hodie in Civitatibus Foederatis concelebratur. Exempli causa, ex die22 Aprilis1999 imago Randii inpittacio cursuali Americano apparuit.[29] Anno1997pellicula documentaria de vita Randii, nomineAyn Rand: A Sense of Life, proPraemio Academico ob Optimam Pelliculam Documentariam, nominata est.[30] Etiam anno1999pellicula libera de vita sua nomineThe Passion of Ayn Rand facta est, ubi Helen Mirren partem Ayn Randium egit, et Petrus Fonda eius maritum. Pellicula eventus in libro Barbarae Branden datos sequitur. Ob actionem, MirrenPraemio Emmy laureata est, et FondaPraemio Orbis Auri.[31]

Diurnarii Americani, vel qui tamen philosophiam Obiectivisticam recusant, sicutRush Limbaugh,Ioannes Hannity,Michelle Malkin, etStephanus Colbert, interdum verba Randiana in transmissionibusradiophonicis programmatibusquetelevisificis suis adhibent.[32]

Fortasse autem maximum Ayn Randii legatum est eius libri, omnes qui usque hodie inCivitatibus Foederatis populo grati sunt. Ex anno2009, numerus eius librorum iam venditus excedit 25 miliones exemplorum. SecundumdemoscopiaReader's Digest, praeterBiblia Christiana, liberAtlas Shrugged, anno2008 ducentia milibus exemplorum venditis, plures Americanos quam alii libri affecit.[26]

In testamento suo, Rand heredem praedii sui nominavitLeonardum Peikoff, cuius opera ea antidea agnovit esse optimam expositionem suae philosophiae.[33]

Tertio anno post mortem eius, anno1985 PeikoffInstitutum Ayn Rand instituit in California ad Obiectivismum citandum. Institutum continet in se multos sedes ad quasdam functiones dicatas:[34]

  • Sedes Academicus Obiectivismi (OAC) multos cursus de Obiectivismo ad populum praebet.
  • Sedes Divulgatorius libenter praebendo libros et alias res informaticas de Obiectivismo fautores, discipulos, et sodalicia Obiectivistica ubique sita multum adiuvat.
  • Sedes Oratorum conducit oratores ad colloquia publica dicenda apud universitates, canales televisionis, et canales radiophoniae.
  • Sedes Ayn Rand ad Hominis Iura Citanda (ARC) anno2008 institutus est ad valores Obiectivisticos de politica extera deque oeconomia citandum.
  • Bibliopolium Ayn Rand libellos, libros, colloquia magnetoscopica, pellicas venum dat.
  • Conventus Obiectivistici conventus quoque in anno conducit et comparat.

Etiamfactio Libertariana etSocietas Atlas habentur, quae aliqua principia Obiectivista comprobant, sed non omnia. Ambae abAtlas Shrugged inspirantur, sed a motu obiectivistico divisae sunt, ob differentias philosophicas, quae Ayn Rand et Peikoff putaverunt magnas.[35]

Dux Societatis Atlantidis David Kelley contendit Obiectivismum omnes philosohias complecti quae "fundamentalia Obiectivismi principia" comprobant, alia recusantes. Peikoff autem et alii fautores Instituti Ayn Rand contendunt Obiectivismum esse solam illam philosophiam, quae omnia philosophica Obiectivismi principia comprobat. Peikoff quamobrem librum suum de Obiectivismo anno1991 editum appellavit:Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand ('Obiectivismus: Philosophia Ayn Randii').[33]

Vicipaedia ipsa potest haberi propositum obiectivisticum, namIacobus Wales etLaurentius Sanger, conditores vicipaediani, se obiectivistas intente appellant.[36]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. 1.01.11.2Jeff Britting,Ayn Rand: Overlook Illustrated Lives (Novi Eboraci: Overlook Duckworth, 2004),ISBN 1-58567-406-0.
  2. Sciabarra, Chris Matthew (Fall 1999). "The Rand Transcript". The Journal of Ayn Rand Studies 1 (1): 1-26.http://www.nyu.edu/projects/sciabarra/essays/randt2.htm.
  3. Michael S. Berliner, ed., "Introduction" inRussian Writings on Hollywood, convertit Dina Garmong (Los Angeles: Ayn Rand Institute Press, 1999), p. 10.ISBN 0-9625336-3-7.
  4. 4.04.1"A Brief Biography of Ayn Rand". Ayn Rand Institute.
  5. Salmieri et Gotthelf 2005
  6. Richard Ralston, edit., Three Plays, "Introduction by Ayn Rand," Signet, 2005, pp. 4-8.
  7. Rand, Ayn. "Forward". We The Living. Dutton. pp. xviii.ISBN 0-525-94054-5.
  8. 8.08.1Paxton, Michael (1998). Ayn Rand: A Sense of Life (The Companion Book). Layton, Utah: Gibbs Smith.ISBN 0-87905-845-5
  9. Confer paginas Wikipediae Anglicaeen:Dystopia eten:We (novel)
  10. 10.010.1"The Fountainhead". Cato Institute
  11. 11.011.111.2Branden, Barbara (1986). The Passion of Ayn Rand. Garden City, New York: Doubleday & Company.
  12. Cox, Stephen, The Woman and the Dynamo (Transaction, 2004), pp. 218-222, 287-289, 302-314 and 357-359
  13. Rand, Ayn (1997). David Harriman. ed. Journals of Ayn Rand. Dutton. p. 704.ISBN 0-525-94370-6. "Atlas Shrugged was the climax and completion of the goal I had set for myself at the age of nine. It expressed everything that I wanted of fiction writing."
  14. Younkins, Edward (2007). "Preface". Ayn Rand's Atlas Shrugged. Aldershot: Ashgate. p. 1.ISBN 0-7546-5549-0. "Atlas Shrugged . . . is the demarcation work and turning point that culminated [Rand's] career as a novelist and propelled her into a career as a popular philosopher."
  15. Rand, Ayn, For the New Intellectual, Random House, 1961.
  16. The Objectivist Newsletter “Introducing Objectivism,” The Objectivist Newsletter, Aug. 1962, 35.
  17. Rand, Ayn (2005). Mayhew, Robert. ed. Ayn Rand Answers, the Best of Her Q&A. New York: New American Library. p. 166.ISBN 0-451-21665-2. Ab Wikipedia Anglica:"theory of concepts, my ethics, and my discovery in politics that evil—the violation of rights—consists of the initiation of force."
  18. Branden, Nathaniel, My Years With Ayn Rand, p. 354, Jossey-Bass, 1999ISBN 978-0-7879-4513-8
  19. Rand, Ayn (May 1968). "To Whom It May Concern". The Objectivist (New York) 7 (5): 1–8.
  20. Chapman, Steve (February 2, 2005)."The evolution of Ayn Rand". The Washington Times.Orginalis versio.
  21. Whittaker Chambers (1957),"Big Sister is Watching You,"National Review, 8 Decembris, 594–596.
  22. Noam Chomsky declared Rand to be "one of the most evil figures of modern intellectual history." Jaworski, P.M. (December 08, 2008)."Question Period: Noam Chomsky on being censored, CHRC censorship, Ayn Rand, Robert Nozick and libertarianism". The Shotgun Blog. Western Standard.
  23. Kukathas, Chandran (1998). "Rand, Ayn (1905–82)". In Edward Craig,Routledge Encyclopedia of Philosophy (Novi Eboraci: Routledge), 55–56.ISBN 0-415-07310-3.
  24. Edward W. Younkins,Philosophers of Capitalism (Lexington Books, 2005,ISBN 9780739110775), 194.
  25. Sciabarra, Chris Matthew (1995). Ayn Rand: The Russian Radical. University Park, Pennsylvania: The Pennsylvania State University Press.ISBN 0-271-01440-7. Confer Wikipediam Anglicam:"The left was infuriated by her anti-communist, procapitalist politics, whereas the right was disgusted with her atheism and civil libertarianism."
  26. 26.026.1Fein, Esther B (November 20, 1991)."Book Notes". The New York Times. .
  27. "Atlas Shrugged by Ayn Rand Read by 8.1%". Freestar Media. October 17, 2007.https://web.archive.org/web/20080512150259/http://www.freestarmedia.com/randpoll2007.html.
  28. "Timeline of Ayn Rand's Life and Career".
  29. "Ayn Rand U.S. Postage Stamp Ceremony". The Objectivist Center.
  30. "Ayn Rand: A Sense of Life - Cast, Crew, Director and Awards". New York Times. The New York Times Company.
  31. "Awards for The Passion of Ayn Rand".http://www.imdb.com/title/tt0140447/awards.
  32. https://web.archive.org/web/20090403072435/http://www.rushlimbaugh.com/home/daily/site_033109/content/01125110.guest.html
  33. 33.033.1Peikoff, Leonard (1991). Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand. New York: E. P. Dutton.ISBN 0-452-01101-9
  34. Vide nexum externum:http://www.aynrand.org
  35. "Ayn Rand," The Playboy Interview Vol. II, edit., G. Barry Golson (Perigee, 1983), 24.
  36. David Runciman, "Like Boiling a Frog,"London Review of Books, 28 Maii 2009, librumThe Wikipedia Revolution, ab Andrew Lih scriptum, inspiciens.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Salmieri, Gregory, et Allan Gotthelf.2005. Ayn Rand. InThe Dictionary of Modern American Philosophers, ed. John Schock. Londinii: Thoemmes Continuum.ISBN 1843710374.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ayn_Rand&oldid=3749285"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp