Autovia,[1] sivevia autocinetica,[2] sivestrata autocinetica,[3] est genusviarum quae hoc modo munitae sunt utvehicula velociter currere possint, in intersectionibus non sistendo.
Autovia appellaturfreeway autmotorwayAnglice,AutobahnGermanice,autopista autautoviaHispanice,autorouteFrancice, etautostradaItaliane. NominaAutobahn etautostrada etiam in usu sunt in linguis aliis.
Temporibus cumhominesequo aut curru veherentur, magni momenti non erant viae optimae, quibus facile transiri posset, quod equi et carri in viis asperis incalcatisque, vel nonbitumine tectis, ire poterant. Utcumque non est casus cumautomobile.Saeculi vicensimo incipiente, viae inurbibus magnis bitumine tegebantur, ne pulvis tam cumularet ut in paucis inter proximas urbes stratis iter velocius factum esset, atqui plurimae viae bitumine non tegebantur. Automobile etiam effecit multum populum peregrinare in viis et divenit? maioris momenti munire vias meliores. InCivitatibus Foederatis, fuerunt movimenta? fortia petisse? viis melioribus.