Gestio
Geographia
Augusta Raurica, quarto saeculo saepeRauracum[1] velRauraci[2] simpliciter appellata, TheodisceAugst, est oppidum ad ripamRheni iacens in pagoBasilea RureHelvetiae. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatisRauracorum. Medio Aevo exeunte a vicino vicoCastro Rauracensi (TheodisceKaiseraugst) separata est postquam per plura saecula una urbs fuerant.
Bello Gallico confecto iussu Caesaris colonia veteranorum Romanorum in finesRauricorum aLucio Munatio Planco anno44 a.C.n. deducta est[3]. Obbellum civile Romanorum (49-30 a.C.n.) urbs non statim aedificata esse videtur[4] sedAugusto imperatore Lucius Octavius quidam coloniam rursus ordinavit atque nuncupavit :Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica tunc dicta est. Augusta RauricaRauracorum civitatis caput erat, quam civitatem Augustus provinciaeGalliae Belgicae,Domitianus provinciaeGermaniae Superiori,Diocletianus provinciae Sequaniae adscripserunt. Omnibus aedificiis ad rem urbanam Romanam pertinentibus ornata est Augusta Raurica : foro, templo Iovis, templo ad imperatorum cultum dedicato, basilica, theatro, amphitheatro, thermis... Cellaria quoque et officinae opificum carnem fumigantium et tabernae et domus privatae effossae sunt. Quae omnia et in situ et in Museo (Römermuseum Augst) visere licet.
![]() | Situs geographici et historici:Locus:47°32′2″N 7°43′14″E •OpenStreetMap •GeoNames • CommentatioTheodisce,Francogallice,Italice apudLexicon historicum Helveticum |