Atlantis(-idis,f.) (GraeceἈτλαντὶς νῆσος 'InsulaAtlantis') fuit opinabilisinsula primum inTimaeo etCritia commemorata,dialogisPlatonisphilosophiGraeci[1] qui insulam sic describunt: "transColumnas Herculis" iacuisse; magnam partemEuropae etAfricae subiecisse; repulsa incursione inAthenienses, Atlantis ca.9600 a.C.n. calamitate naturali "uno die et una misera nocte" periisse. Atlantidem non fictam commenticiamquefabulam, sed veramhistoriam, secundum Platonem. Negat Plato esse confictam fabulam, et ἀληθινὸν λόγον diserte esse contendit. Quod exCritia perspicue apparebit, in quo illius historiae instituitur praeclara ἐπεξεργασία, tanquam verae historiae.[2] Et hac in re vehementer probo consiliumMarsilii Ficini,[3] qui ἀλληγορικῶς ista negat intelligenda, etProclum etOriginem et alios[4] hac in re merito reprehendit. Praeterea Proclus Marcelli cuiusdam de rebus Aethiopum adducit historias, in quibus haec manifestissime confirmanturAethiopum rebus gestis inserta. Et si Platonicorum nullus historiam negat:Porphyrius tamen,Proclus, et ante hos Origines,allegoriam insuper voluntphysicam continere. De Atlantidischronologia Ficinus dixit: "Neque te turbabunt novem illa annorum milia, siEudoxum audiveris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares".[5]
Mysterii causa Atlantis in cultura populari maxime apparetur. In serie televisivaStargate Atlantis, pars corporisStargate et quod inter annos2004 et2009 durabat,Antiqui, species aliena, in sua nave spatiali urbana Atlantide habitabant, sive inlingua sua, quae antecessorelinguae Latinae est,Terra Atlantus. Sub bello inter Antiquos etAnimos Malos, primae antagonistae seriei televisivae, quo a 10 000 annis erat, Atlantis sub mare ab eis occultabant. Quando Antiqui bellum amittebant, mox ea derelinquebant. Serius tempore,homines turmae Atlantidianae ex Administratione Portae Stellaris (AngliceStargate Command) Atlantidem inveniebant, quem suam domum quoque fit.
↑PLATONOS APANTA. OPERA OMNIA. IOANNIS SERRANI. INTERPRETATIONIS LOCOS. HENR. STEPHANI. M.D.LXXVIII.
↑OMNIA DIVINI PLATONIS OPERA TRALATIONE MARSILII FICINI, EMENDATIONE ET AD GRAECUM CODICEM COLLATIONE SIMONIS GRYNAEI, summa diligentia repurgata, quibus subiectus est Index quam copiosissimus.Opera Omnia, Convertit Marsilius Ficino cum commentario a Simone Grynaeus] scripto (Basel: Froben: 1551).
↑Procli commentarius in PlatonisTimaeum Græce, recensebat C. E. Chr.? Schneider (Vratislaviae: Eduardus Trewendt, 1847).