Atheismus[2] (Graece ἀ 'sine' + θεος 'Deus') sensu latissimo est reiectiofideideitates exsistere, aut non credere ullo deo.[3] Sensu strictiore, atheismus est opinio nullosdeitates exsistere.[4] Sensu strictissimo, atheismus simpliciter est absentia fidei ullas deitates exsistere.[5] Atheismus contratheismum stat,[6][7] qui in forma communissima est fides in una saltem deitate exsistente.[7][8] Asseculae atheismi athei et atheistae appellantur.
Terminusatheismus ortus est sicut epitheton peioravitus? de homine aut fide contra religionem ratam. Per autem aetates, cum cogitationes,scepticismus, et reprehensio de religione floruerunt, terminus significationem specificam adquisitus ab atheis magis et magis adhibetur.
Non constat definitio verbiatheismus. Alii atheos appellant eos qui deos esse dubitant; alii appellant atheos solos qui nullos deos exsistere plane credunt, etagnosticos qui nullos deos exsistere incerte suspectant.
Auctor studiosusque biologiaeRicardus Dawkins in libroThe God Delusion ('Delusio de Deo') dicit continuationem esse graduum fidei deprobabilitate dei:
PhilosophiGraeci,Iudaei,Christianiique eos qui in deos Graecos non credebant,ἄθεος appellaverunt.Diagorus Meli primus atheistus appellatus est, qui iniuriis impunitis fidem in deos reiecit; ille mysteriaEleusinia reprehendit, et statua dei in ignem deiecta rogavit quin deus ipsum non conservatus esset.Socrates ab accusatoribus "atheus" appellatus est.
↑Nomen substantivumαθεοι—in ullis suarum formis—alibi inSeptuaginta velNovo Testamento non invenitur.Robertson, A. T. (1960) [1932]. "Ephesians: Chapter 2". Word Pictures in the New Testament. Broadman Press.
Edwards, Paul (2005) [1967]. Donald M. Borchert. ed. Atheism. Vol. 1 (secunda ed.). Macmillan Reference USA (Gale). p. 359. ISBN0028657802 (Pagina 175 in editione 1967.)